ARTICULUS II. QUOMODO INTELLECTUS AGENS ILLUSTRET PHANTASMATA ET INTELLECTUM POSSIBILEM.

OMNIA MUNERA intellectus agentis ad tria possunt reduci: Primum circa species, quas format, et consequenter ad obiecta intelligibilia, quae in illis relucent. Secundum quoad phantasmata, ex quibus tales species abstrahuntur. Tertium quoad cognitionem intellectus possibilis, quae ex illustratione intellectus agentis dependet.

PRIMA DIFFICULTAS

Circa primum proprium munus intellectus agentis circa species est facere species actu intelligibiles et spirituales. Sed quia species non solum debet esse spiritualis in sua entitate, sed in ipsa repraesentatione et consequenter in obiecto repraesentato, quatenus repraesentationi illi proportionatur, posuerunt aliqui obiectum, quod repraesentatur in speciebus formatis ab intellectu agente, relucere etiam in phantasmatibus cum aliqua intelligibilitate in actu, vel quia ex virtute intellectus agentis aliqua illustratio derivatur ad phantasmata, per quam obiective redditur apparens in phantasmate id, quod quidditatis est, et non id, quod singularitatis et materialitatis est, sicut in pomo facit lux, quod appareat obiective color, et non sapor vel odor; - aut quia ex ipsa anima intellectiva, in qua radicatur phantasia, producuntur phantasmata habilia ad movendum intellectum, et talis habilitas dicitur ab aliquibus relucentia obiecti intelligibilis, quatenus ab illo potest extrahi species propria intellectus. Sed haec solum est illustratio radicalis, prima vero est formalis. De quo plus tractabitur in secundo puncto.

NIHILOMINUS DICENDUM EST, quod obiectum non redditur intelligibile in actu, nisi primo in ipsis speciebus formatis ab intellectu agente, non in ipsis obiectis sensibilibus ad extra, neque in ipsis speciebus aut cognitionibus sensuum, neque in ipsis phantasmatibus.

PATET HOC, quia obiectum in omni illo statu ante formatam speciem intelligibilem est actu sensibile et materiale et repraesentatur ut singulare; ergo non est actu intelligibile, sed in potentia. Non potest autem id, quod in se est materiale et sensibile in actu, et intelligibile in potentia, reddi actu intelligibile sine aliqua mutatione et immaterialitate, quia intelligibilitas sequitur immaterialitatem, obiectum autem ad extra non immutatur neque fit immateriale. Similiter neque in phantasmatibus, quia semper sunt corporea et a conditionibus corporeis denudari non possunt, nisi totaliter destruantur, cum essentialiter sint corporea et sensibilia. Ergo restat, quod intelligibilitas in actu et immaterialitas obiecti primo et per se reluceat in ipsa specie formata ab intellectu agente, quatenus modo immateriali et abstracto repraesentat quidditatem rei sine singularitate.

Nec sufficit phantasma radicaliter esse illustratum, quatenus ex coniunctione ad animam intellectivam redditur habile, ut ab eo abstrahatur species intelligibilis. Haec enim habilitas non reddit phantasma actu immateriale, sed intra limites rei corporeae relinquit; ergo non constituit illud actu immateriale et spirituale, ergo neque actu intelligibile, intelligibilitas enim sequitur immaterialitatem. Quod vero sit habile, ut intellectus agens ab eo abstrahat speciem intelligibilem, non amplius ponit in phantasmate quam connaturalem subordinationem ad intellectum agentem, non immaterialitatem aliquam in actu ei convenientem.

SECUNDA DIFFICULTAS

Circa secundum punctum, quomodo intellectus agens concurrat cum phantasmate ad productionem speciei intelligibilis, et quomodo influat phantasma in illam speciem, satis divisi sunt AUCTORES.

Quidam enim absolute negant phantasma concurrere in genere cause efficientis ad productionem speciei intelligibilis, etiam instrumentaliter, sed solum in genere materialis obiecti et exemplaris, unde intellectus agens educat et depingat speciem suam. Ita P. Suarez libro 4. de Anima cap. 2. n. 12., dicitque esse sententiam aliquorum thomistarum.

Inter thomistas autem communis sententia est, quod phantasma sit instrumentum intellectus agentis, sed in explicando quomodo sit instrumentum, divisi sunt.

Nam Caietanus posuit, quod intellectus agens operatur in phantasma, non per formalem illuminationem, sed per obiectivam, quam sufficere putat, ut phantasma concurrat ad speciem intelligibilem. Distinguitur autem formalis illuminatio ab obiectiva in hoc, quod formalis illuminatio fit per inhaerentiam lucis in subiecto illuminato, obiectiva autem per apparentiam obiecti ex assistentia extrinseca luminis, sicut in opinione, quae dicit lucem non inhaerere in colorato, sed in medio. Ipse aer illuminatur formaliter, id est inhaerenter, color autem illuminatur obiective. Sic intellectus agens phantasmati coniunctus, licet ei non inhaerens, facit apparere obiectum intelligibile in ratione intelligibilis.

Alii e converso existimant aliquid virtutis spiritualis seu luminis derivari ab intellectu agente in phantasmata illustrarique formaliter, sicut lumen probabile est inhaerere in corpore colorato, et sicut ars imprimit instrumento aliquid virtutis ad facienda artefacta. Quo exemplo utitur D. Thomas 2. Contra Gent. cap. 77. ad explicandum hanc illuminationem intellectus agentis.

Alii putant phantasmata non illustrari formaliter neque obiective a lumine intellectus agentis, sed solum radicaliter, quatenus phantasia radicata in eadem anima spirituali, in qua est intellectus agens, producit phantasmata illuminata, id est habilia, ut ab eis intellectus agens abstrahat species, et haec habilitas reddit phantasma intelligibile in actu. Ita Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 77.

Tandem alii, ut Mag. Baņez 1. p. q. 79. art. 3. quaeritur 1. conclusione ultima, quaeritur ergo 4., Conimbric. 3. de Anima cap. 5. q. 6. art. 2., Carmelitani hic disp. 20. q. 2. § 2., Rubio et alii tenent intellectum agentem illustrare phantasmata ratione effectus ex illis deducti, scilicet ratione speciei intelligibilis, in qua solum redditur obiectum intelligibile in actu, quod erat intelligibile in potentia in phantasmatibus. Sed quo concursu phantasmatis id fiat? Respondent, quod utitur intellectus agens phantasmate ut instrumento elevato, et obiecto eius determinatur ad producendas determinatas species.

DICENDUM NIHILOMINUS EST: Phantasma necessario debere concurrere ad producendam determinatam speciem intelligibilem in intellectu possibili; neque istum concursum posse salvari alia meliori via quam ponendo, quod phantasma concurrat ut instrumentum intellectus agentis ad talem productionem.

Prima pars huius conclusionis deducitur ex D. Thoma, qui in q. 10. de Veritate art. 6. ad 7. inquit, "quod in receptione, qua intellectus possibilis species rerum accipit a phantasmatibus, phantasmata se habent ut agens instrumentale et secundarium, intellectus vero agens ut agens principale et primum. Et ideo actionis effectus relinquitur in intellectu possibili secundum conditionem utriusque, et non secundum conditionem alterius tantum. Et ideo intellectus possibilis recipit formas ut intelligibiles ex virtute intellectus agentis, sed ut similitudines determinatarum rerum ex cognitione phantasmatum". Idem videri potest in quaest. de Anima art. 5. ad 6. et 1. p. q. 85. art. 1. ad 3. et 4. et multis aliis locis.

RATIO VERO EST, quia intellectus agens non habet in se actu omnium rerum species determinate et distincte, alias si sic contineret illas, non indigeret anima uniri corpori, ut ex illo per sensus hauriret species, nisi forte dicatur, quod habet illas confuse et in communi, determinat vero illas ex coniunctione ad sensus. Sed tunc restaret eadem difficultas, quomodo fieret illa maior determinatio et distinctio specierum (quae utique spiritualis esse debet) ex coniunctione ad sensus et determinatione phantasmatum erga illas. Si autem intellectus agens habet in se et continet species perfectiores et distinctiores, quam sint in sensibus, vel aeque perfectas, anima ex unione ad corpus non acciperet cognitionem, sed solum imperficeretur in illa. Est autem contra rectum ordinem naturae, quod naturaliter inclinet ad id, unde magis redditur imperfecta in eo, quod praecipuum est in tali natura, et ad quod cetera ordinantur, scilicet in ipso intelligere. Et sic potius deberet inclinari anima et principalius ad statum separationis a corpore, quia in eo, quod sibi proprium est et specificum, scilicet in intelligere, ex propria sua natura magis perficeretur separata a sensibus quam illis coniuncta, quia naturaliter in se haberet sine sensibus species aeque distinctas vel distinctiores quam ex sensibus. Quare intellectus agens ad producendum determinatas species indiget converti ad sensus et ex illis eas debet accipere. Cuius etiam signum accipitur ab experientia, quia laesa phantasia aut impedita sensatione, intellectus totaliter impeditur in cognoscendo.

Secunda vero pars conclusionis probatur tum ex reiectione aliarum sententiarum, tum ex propria explicatione.

Nam imprimis dicere, quod phantasmata concurrunt cum intellectu agente solum ratione illustrationis radicalis, est omnino insufficiens, quia ex illa radice phantasia et actus eius non accipiunt aliquam immaterialitatem vel virtutem excedentem rationem corporeitatis et materialitatis, quo maneant magis proportionata rei spirituali, qualis est species intelligibilis, faciendae. Ergo quantumcumque ponatur habilis radicaliter, si ex ista radice non habet in se aliquid spiritualitatis, semper restat eadem difficultas, quomodo possit actualiter influere in rem spiritualem.

Ex eodem principio evertitur altera sententia, quae ponit aliquid spiritualis lucis derivari ex intellectu agente, quod realiter afficiat et inhaereat ipsi phantasmati reddatque phantasma intelligibile in actu. Talis enim illustratio immaterialis omnino immutabit illud et destruet. Nam quando primo productum fuit a phantasia illud phantasma, solum fuit productum ut corporeum, ergo ut intelligibile in potentia, et nullo modo in actu. Ergo si repraesentatio eius per illam virtutem derivatam ab intellectu agente movet ut intelligibile in actu et immateriale in actu, illa repraesentatio mutatur, cum antea solum esset intelligibile in potentia. Et consequenter phantasma ipsum immutatur, quia repraesentatio intrinseca est illi. Si autem manet materiale et intelligibile in potentia, etiam postquam afficitur illa virtute et immaterialitate intellectus agentis; ergo prout sic non movet intellectum in actu, sed in potentia. A qua ergo virtute habet movere actu?

Quodsi recurratur ad sententiam Caietani de apparentia obiectiva in phantasmate, ad quam non requiritur mutatio intrinseca, sed solum extrinseca assistentia, sicut color apparet mediante luce non intrinsece informante. Contra est, quia vel illa extrinseca assistentia habet aliquam actionem ad hoc, ut appareat obiectum intelligibile vel nullam. Si nullam, ergo non datur ille novus effectus apparendi obiectum intelligibile, nec enim apparet ex vi ipsius phantasmatis, ut a phantasia productum est. Si autem habet aliquam actionem, ergo et terminum, et iste vel est in ipso phantasmate, et hoc non admittit Caietanus, qui non ponit intrinsecam mutationem in ipso phantasmate derivatam ab intellectu agente, vel habet effectum illa actio in intellectu possibili, et hoc solum est species impressa, de qua currit difficultas, quomodo ad illam concurrat illud phantasma, vel est in aliquo iuxta ipsum phantasma, sicut lumen aere diffunditur usque ad colorem et illi manet contiguum; et hoc esse non potest, cum illa virtus derivata ab intellectu agente sit spiritualis, et non possit per rem corpoream magis diffundi, quam in ipso phantasmate immediate subiectari, quod etiam corporeum est. Quare data illa sententia de obiectiva et extrinseca apparentia coloris, non est simile in phantasmate, quia apparentia haec est intelligibilis et spiritualis, quae in re corporea esse non potest permanenter, bene tamen in colore apparere corporaliter unum, et non aliud.

Sententia autem P. Suarez et eorum, qui nullum influxum ponunt ex parte phantasmatis in specie intelligibili nisi per modum materiae, ex dictis manet impugnata; neque enim possunt explicare istum concursum materiae. Nam imprimis fatentur phantasmata non esse materiam, ex qua educantur species intelligibiles, siquidem educuntur ex subiecto spirituali, cui inhaerent; ex illo enim educuntur, in quo sunt. Species autem non recipitur inhaesive in phantasmate, sed in intellectu possibili. Item dicunt phantasma non esse materiam, circa quam operatur intellectus agens, quia solum operatur circa intellectum possibilem, sed quod praebet veluti materiam intellectui agenti ad efficiendam speciem intelligibilem. Sed quid est illud "veluti materia"?

Quod postea declarat Suarez n. 12. dicendo, quod se habet aut ad instar materiae excitantis animam aut vero ad instar exemplaris. Sed totum hoc, quod est dicere "ad instar", relinquit rem obscuram et inexplicatam, quia in praesenti inquirimus, quem concursum vere et proprio habeat phantasma, non ad cuius instar se habeat. Nam esse ad modum materiae vel exemplaris, vel extrahit illud a vera et propria causa materiali et exemplari, vel relinquit vere et proprie intra limites talis causalitatis. Si extrahit, restat explicare, in qua alia causalitate ponit. Si relinquit, ergo non ad instar, sed vere et proprie materia vel exemplar est.

Et de materia non apparet, quomodo in genere causae materialis concurrat phantasma, cum non recipiat speciem intelligibilem neque ad illam disponat, nisi dicatur esse materiam obiectivam, sicut Philosophus comparat phantasmata coloribus ad visum, et D. Thomas 1. p. q. 84. art. 6. dicit, "quod sensibilis cognitio non est totalis causa intellectualis cognitionis, sed quodammodo est materia causae". Sed hoc ipsum nos fatemur, quod est materia per modum obiecti seu repraesentantis obiectum, quod redditur intelligibile ab intellectu agente, sicut diximus q. 26. Phys. art. 2. Et hac ratione diximus ibi non esse proprie instrumentum effectivum, sed obiectivum.

Vero enim hoc habet, sed quomodo hoc obiectum concurrat ad hoc, ut reddatur intelligibile in specie facta, ab intellectu agente, hoc est quod inquirimus in praesenti. Similiter excitatio non potest fieri nisi respectu potentiae cognoscentis, aut certe, quomodocumque fiat, si phantasma est corporeum et potentia, quae est excitanda, est spiritualis, semper remanet eadem difficultas, quomodo possit id, quod est corporeum, agere in spirituale. Nec sufficit esse radicatam utramque potentiam, phantasiam et intellectum, in eadem anima. Nam si sola radicatio sufficit, etiam excitabitur intellectus per solum sensum externum, quia radicatur in eadem anima. Nec apparet, quomodo cum sint tam varia phantasmata, ex quibus determinantur diversae species, quae fiunt, ab intellectu agente, sola radicatio phantasiae in anima, quae est indifferens ad omnia illa, sufficit ad tales determinatas species producendas.

QUAPROPTER DICENDUM EST: Intellectum agentem non reddere obiectum intelligibile aut apparens in ipso phantasmate, sed uti phantasmate tamquam instrumento a se moto et elevato ad producendam speciem spiritualem et intelligibilem, in qua primo repraesentatur obiectum modo intelligibili et immateriali.

Quod enim instrumentum corporeum elevatum virtute spirituali possit effectum spiritualem producere, exemplis et ratione et auctoritate D. Thomas constat.

Exemplis quidem, quia angelus operans circa aliquod corpus facit, quod in se resultet ubi spirituale dicens ordinem ad tale corpus; ignis elevatus a Deo torquet spiritus per aliquem effectum spiritualem in eis productum; Sacramenta corporea elevata a Deo causant gratiam in anima, ut tractari solet 3. p. q. 62. et diximus in q. 26. Phys. Et licet haec fiant miraculose, tamen hoc ipsum ostendit, non esse impossibile, quod mediante corpore moto a spirituali agente possit produci effectus aliquis spiritualis.

Ratio autem huius est, quia unio spiritus ad corpus naturaliter ordinatur ad perficiendum ipsum intellectum, alias non peteret naturaliter anima nostra talem unionem, si ex illa non posset perfici in cognoscendo. Ergo oportet subordinari id, quod sensitivum et corporeum est, spirituali virtuti ad formandum id, quod pertinet ad perfectionem intellectus, quod utique non est aliud quam species. Et sicut virtus artificis determinatur a securi ad producendum incisionem acutam, et rursum instrumentum dirigitur ab arte, ut incisio fiat recta vel orbicularis, ita virtus intellectus agentis determinatur a phantasmate, ut talis obiecti seu quidditatis speciem eliciat, et rursus phantasma ex illa motione et elevatione intellectus agentis producit speciem repraesentantem modo immateriali et sine conditionibus materiae illam quidditatem.

Ex auctoritate etiam D. Thomae constat 1. p. q. 85. art. 1. ad 4., "quod phantasmata et illuminantur ab intellectu agente, et iterum ab eis per virtutem intellectus agentis species intelligibiles abstrahuntur. Illuminantur quidem, quia sicut pars sensitiva ex coniunctione ad intellectum redditur virtuosior, ita phantasmata ex virtute intellectus agentis redduntur habilia, ut ab eis intentiones intelligibiles abstrahantur. Abstrahit autem intellectus agens species intelligibiles a phantasmatibus, in quantum per virtutem intellectus agentis accipere possumus in nostra consideratione naturas specierum sine individualibus conditionibus, secundum quarum similitudines intellectus possibilis informatur". Ubi D. Thomas illuminationem intellectus agentis ponit respectu phantasmatum, abstractionem vero respectu specierum. Cum autem sine abstractione non detur immaterialitas, et consequenter neque intelligibilitas in actu, frustra dicuntur phantasmata reddi intelligibilia in seipsis, sed solum species, quia ex illis abstrahuntur obiecta, ut intelligibilia in actu repraesentant. Illuminatio autem phantasmatum non ponitur a D. Thoma in eo, quod aliqua lux vel perfectio immaterialis ponatur in phantasmatibus, sed solum quod reddantur habilia, ut ex eis abstrahantur species, quae habilitas non est aliquid radicale in phantasmatibus, cum dicantur fieri habilia virtute intellectus agentis, ut etiam dicit 1. p. q. 85. art. 1. ad 4. Virtus autem ista non est radix phantasmatum (haec enim est anima) et sic non ponit in eis aliquid radicale, sed actuale, et ideo non potest esse aliud quam motio seu impressio aliqua, qua phantasma movetur et subordinatur intellectui agenti et sic tamquam instrumentum habilitatur ad species producendas, sicut securis ab arte habilitatur ad producenda artefacta. Qua ratione vocatur intellectus agens sicut ars ab Aristotele 3. de Anima textu 17. et comparatur phantasma instrumento a D. Thoma q. 10. de Veritate supra Cit. 2 et Quodlib. 8. art. 3.

TERTIA DIFFICULTAS

Circa tertium punctum communiter a D. Thoma attribuitur intellectui agenti, quod non solum efficiat species abstrahendo et reddendo obiecta intelligibilia in actu, sed etiam quod illuminet intellectum possibilem manifestando suo lumine prima principia, et mediate ea, quae per principia cognoscuntur, ut constat ex Divo Thoma q. 10. de Veritate art. 6. in fine corporis, et tractat Caietanus 3. p. q. 9. art. 4. circa dub. 2. Et similiter tribuit intellectui agenti, quod faciat conversionem intellectus possibilis ad phantasmata, ut docet in 3. dist. 14. q. 1. art. 3. quaestiunc. 5. ad 3. Difficilius est, quod docet in 3. Contra Gent. cap. 45. in fine, quod anima separata intelligit "substantias separatas per lumen intellectus agentis, quod est similitudo in anima intellectualis luminis, quod est in substantiis separatis". Hoc enim est facere intellectum agentem potentiam cognoscitivam, quod nos affirmare non possumus. Et idem docet in quaest. de Anima art. 15. ad 9., ubi inquit, quod "anima separata per intellectum possibilem recipiet species effluentes a substantiis separatis, per intellectum agentem habebit virtutem ad intelligendum". Quae verba valde obscura sunt. Solent etiam distingui in intellectu agente tres actiones circa phantasmata, scilicet illustrare phantasmata, reddere obiecta intelligibilia in actu, quae antea erant in potentia, et abstrahere speciem, quam producit in intellectu possibili. Itaque difficile videtur tot actus intellectus agentis distinguere tam circa phantasmata quam circa intellectum possibilem.

NIHILOMINUS DICENDUM VIDETUR: Effectus istos intellectus agentis in intellectum possibilem praeter productionem specierum, quas primo producit intellectus agens, non esse immediate ab ipso intellectu agente, sed mediate, quatenus in speciebus sic abstractis virtus luminis intellectualis relucet, redditis ipsis obiectis intelligibilibus, quae deservire etiam possunt ad alia obiecta manifestanda et attingenda.

Itaque mediantibus speciebus influit intellectus agens in omnes illos actus intellectus, qui sunt cognitiones, non autem immediate influere potest, et lumen, quod praebet, totum est desumptum ex illis speciebus manifestantibus obiecta intelligibiliter. Sumitur haec explicatio ex D. Thoma quaest. de Anima art. 4. ad 6., ubi inquit, quod intellectus possibilis factus in actu non sufficit ad causandam scientiam in nobis nisi praesupposito intellectu agente. Si enim loquamur de intellectu in actu, qui est in ipso addiscente, contingit, quod intellectus possibilis alicuius sit in potentia quantum ad aliquid et quantum ad aliquid in actu. Et per quod est in actu, potest reduci etiam quantum ad id, quod est in potentia, in actum, sicut per id, quod est actu cognoscens principia, fit in actu cognoscens conclusiones, quas prius cognoscebat in potentia. Sed tamen actualem cognitionem principiorum habere non potest intellectus possibilis nisi per intellectum agentem. Cognitio enim principiorum a sensibilibus accipitur; sensibilibus autem non possunt intelligibilia accipi nisi per abstractionem intellectus agentis. Reducit ergo D. Thomas dependentiam cognitionis intellectus possibilis ab agente ad dependentiam, quam illa cognitio habet a sensibilibus. Sensibilia autem sunt obiecta, quae redduntur intelligibilia in ipsa specie, quam intellectus agens abstrahit. Ergo tota ratio illuminationis intellectus agentis mediantibus obiectis intelligibilibus et speciebus habetur.

ET RATIO EST, quia intellectus agens non potest illuminare cognoscendo nec lumen aliquod habituale producendo in intellectu, quia habitus si est acquisitus, fit mediantibus actibus cognoscitivis, si est infusus, non fit ab intellectu agente, sed a Deo. Ergo tota illuminatio intellectus agentis debet sumi ex parte obiecti repraesentati in specie, quatenus ex uno obiecto manifestatur aliud.

Quod vero attinet ad illos actus, qui numerantur in intellectu agente circa phantasmata, illi non sunt distincti ab ipsa actione productiva specierum, sed solum addunt respectus aliquos seu connotationes. Nam hoc ipso, quod producitur species repraesentans intelligibiliter obiectum, quod erat in phantasmate sensibiliter, dicuntur obiecta reddi intelligibilia in actu, et phantasmata ipsa, dicuntur illuminata et habilia reddi ex impressione intellectus agentis, ut talis species producatur, eo quod ista species producitur per ministerium phantasmatis, et consequenter talis productio et respicit ipsam speciem ut productam et obiecta in ea repraesentata ut reddita intelligibilia per repraesentationem ipsam immaterialem. Et totum hoc fit unica actione, quae omnia ista requirit et respicit, sicut agens principale unica actione respicit instrumentum ut ministrans et motum a se, et terminum ut productum, et finem, ad quem talis terminus ordinatur.

Ad loca D. Thomae, quae difficultatem habent: Ad primum dicitur, quod intellectus agens dicitur suo lumine manifestare prima principia, non quia praebeat ipsum lumen, qui est habitus primorum principiorum, quia isto habitus acquiritur per aliquem actum cognoscitivum, cum non sit habitus infusus vel innatus, ut docet D. Thomas 1. 2. q. 51. art. 1., sed ex ipsa cognitione terminorum assensus eius generatur et habitus ipse producitur. Sed quia non indiget ad sui assensum nisi explicatione terminorum, et haec per ipsas species etiam ut primo abstractas ab intellectu agente habetur, dicuntur illa principia lumine intellectus agentis manifestari.

Quod vero attinet ad conversionem intellectus ad phantasmata, cum illa conversio sit cognoscitiva, spectat ad intellectum possibilem. In quo autem consistat ista conversio, explicamus infra art. 4., et similiter quae sit eius necessitas.

Ad ilia vero loca, quae loquuntur de virtute intellectus agentis in anima separata, quorum interpretationes videri possunt apud Ferrariensem 3. Contra Gent. cap. 45. et Mag. Baņez 1. p. q. 79. art. 3. dub. 1. ad 3. argum. Nos brevius dicimus, quod quando dicit D. Thomas, quod anima separata per intellectum agentem habet virtutem intelligendi substantias separatas, et per lumen intellectus agentis intelligit illas, non est sensus, quod per intellectum agentem intelligat, eliciendo ipsam cognitionem, vel quod intellectus agens aliquam speciem in anima separata producat, cum non habeat phantasmata seu obiecta, a quibus illam desumat. Sed quia anima separata intelligit seipsam, et alias animas et angelos ad modum sui, speciem autem sui dicitur habere per intellectum agentem radicaliter sumptum, quia anima intelligit se per seipsam in statu separationis, et ipsa radicaliter est intellectus agens. Et ideo per intellectum agentem radicaliter sumptum anima accipit lumen intelligendi se, alias substantias separatas in statu separationis, cum in statu coniunctionis accipiat sui et aliorum species per intellectum agentem formaliter sumptum pro potentia operante circa phantasmata.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Circa primum punctum posset tangi illa difficultas, quomodo intellectus agens reddat obiectum intelligibile in acta abstrahendo a conditionibus singularibus, cum non solum universale, sed etiam singulare directe possit intelligi. Sed de hoc agemus art. 4.

Circa secundum punctum occurrunt difficultates P. Suarez libro 4. de Anima cap. 2. n. 7., quae fere desumuntur ex communibus difficultatibus circa instrumentum corporeum ad producendum effectum spiritualem, eo quod non apparet, quae virtus accrescat instrumento corporeo ad producendam rem spiritualem, quia si est virtus corporea, est improportionata ad effectum spiritualem; si est spiritualis non potest afficere et recipi in phantasmate corporeo. Si non est virtus, sed aliqua unio vel contactus vel assistentia causae principalis ad instrumentalem, certe non potest illa unio maior esse, quam quae fit per radicationem in eadem anima, quia haec est magis indivisibilis et naturalis. Sed sola radicatio non sufficit ad habilitandum phantasma in ordine ad talem effectum spiritualem; ergo neque sufficit quaecumque unio seu coniunctio causae spiritualis principalis cum tali instrumento. Quodsi sufficeret radicatio in eadem anima, non requireretur intellectus agens ut causa principalis habilitans, sed ipsamet anima per talem radicationem sufficeret ad habilitandum phantasma per modum instrumenti. Specialiter autem cum in sententia D. Thomae requiratur in instrumento aliqua actio praevia, ut ad principalem effectum deserviat, phantasma autem nullum effectum habere possit circa ipsum intellectum, quia corporeum est, neque circa aliud corporeum apparet, quid operetur; consequenter non potest habere vim instrumenti. Qua ratione in q. 26. Phys. art. 2. diximus phantasmata non esse proprie instrumentum effectivum, sed obiectivum.

RESPONDETUR phantasma cum sit corporeum, non posse effective operari per virtutem propriam ad effectum spiritualem, alias haberet se ut causa principalis, et praeterea semper maneret improportionata illa virtus respectu sui effectus, cum iste sit spiritualis et illa corporea. Quare operatio phantasmatis ad producendam speciem intelligibilem debet esse ex virtute per modum motionis ab intellectu agente, qui est spiritualis. Et talis virtus spiritualis, quae datur per modum motionis seu per modum transeuntis non repugnat subiectari et inhaerere in re corporea, quatenus corpus est obediens spiritui et subordinatum ipsi. Hoc enim necessarium fuit, ut possent communicari spiritualia corporalibus; naturaliter enim corpora reguntur per spiritum et ei subordinantur et ab eo moventur. Et rursus non repugnat aliquas spirituales formas perfici ex coniunctione ad corpus, et ex hoc minus spirituales sunt, non per aliquid intrinsecum corporeitatis, sed per ordinem ad corpora, quibus communicabiles sunt. Et hac ratione inter formas substantiales spirituales angelus immaterialior est quam anima, non quia anima in se habeat aliquid corporeitatis intrinsece, sed quia dicit ordinem ad corpus, cui potest communicari.

Dicitur autem aliquid magis vel minus spirituale, non solum quia caret corporeitate in se, sed etiam quia caret ordine ad corpus. Sicut ergo in substantiis spiritualibus id, quod est forma completa et perfecta sicut angelus, repugnat informare corpus, non tamen hoc repugnat substantiae spirituali incompletae, qualis est anima nostra, quae hoc ipso minus spiritualis est quam angelus, quia etsi non in se includat corpus, ad illud tamen dicit habitudinem; ita in formis accidentalibus formae seu virtutes perfectae et completae, quae vel sunt formae principales vel per modum principii seu potentiae principalis se habent in operando, nullatenus possunt inhaerere in corpore, virtutes autem incompletae et per modum motionis, quae solum ordinantur ad subordinandum aliquod corpus spiritui in ordine ad aliquem effectum spiritualem, non repugnat informare et inhaerere corpori, ut latius ex D. Thoma ostendimus q. 26. Phys. art. 1.

Talis ergo motio communicatur ab intellectu agente ipsi phantasmati, non vero communicatur illi lux aliqua immaterialis, quae reddat ipsum phantasma in se illustratum et intelligibile in actu; sic enim non solum moveretur ad producendam rem spiritualem, sed etiam in se spirituale redderetur. Illa autem motio seu virtus spiritualis ita imperfecta est, ut proprie non sit in genere spirituali, sed reductive; et ita dicit D. Thomas q. 27. de Veritate art. 4. ad 5., quod "illa virtus proprie neque est corporea neque incorporea, sed virtus ad incorporeum".

Quod vero dicitur in sententia D. Thomas instrumentum debere operari dispositive ad effectum principalis agentis, respondetur hoc verum esse etiam in ipso phantasmate. Operatur enim repraesentative et de se habet vim ad operandum repraesentationem seu speciem similem sui, quia ex speciebus praeconceptis natae sunt fieri aliae species similes ex parte rei repraesentatae. Sed quod istae species sint spirituales et intelligibiles, hoc requirit virtutem altiorem elevantem illud phantasma, ut possit efficere speciem similem suae repraesentationis non sensibili modo, sed spiritualis et intelligibilis ordinis. Et licet sit in alia potentia, tamen quia est coniuncta et naturaliter subordinata intellectui, potest ab illo accipere virtutem seu motionem ad operandum, sicut calor existens in igne assumitur at instrumentum artificis ad fundendum aes aut faciendum vas artificiosum modificando calorem et temperando, et calor animalis a nutritiva et generativa virtute modificatur ad producendam carnem. Et quia operatio, qua una species praeconcepta producit aliam, non est effectiva per modum physicae alterationis, sed per modum intentionalis et obiectivae actionis seu repraesentationis, ideo diximus in illa q. 26. Phys. non esse instrumentum effectivum, sed obiectivum, id est non efficiens naturale, sed efficiens intentionale.