ARTICULUS III. QUID SIT OBIECTUM ADAEQUATUM ET SPECIFICATIVUM INTELLECTUS POSSIBILIS.

Loquimur de obiecto specificativo et adaequato, quia cum intellectus elevari possit ad attingendum aliquod intelligibile, quod sibi non est connaturale nec proportionatum secundum naturam, ut cum elevatur ad videndum Deum, distingui communiter solet in intellectu duplex hoc obiectum: Proportionis et extensionis. Et primam pertinet ad specificativum proportionatum. Iuxta cuius varietatem diversas intellectuum species distinguimus, ut nostrum et angelicum, et in angelico varias species. Secundum autem simul cum primo constituunt adaequatum obiectum.

Ex his emergunt duae graves DIFFICULTATES. Prima, quomodo intellectus possit excedere suum obiectum connaturale et specificativum; sic enim videtur excedere suam propriam et connaturalem quidditatem, quae ab illo desumitur, non ab obiecto elevationis. Nec facile expeditur, quomodo etiam visus non possit elevari ultra colorem quantum ad obiectum extensivum, et sic elevari ad percipiendum sonum vel spiritum vel Deum. Secunda difficultas, quomodo sit unicum adaequatum obiectum intellectus unamque induat rationem constituendi unam potentiam, si coalescit ex obiectis ita diversis, quae solum analogice possunt convenire, ut Deus visus in se et creatura modo suo connaturali intellecta. Quibus expeditis restat assignare nostro intellectui obiectum proprium et connaturale, sive in statu unionis ad corpus sive in statu separationis, assignare etiam obiectum estensivum.

Circa primam difficultatem SUPPONO intellectum nostrum in suo connaturali obiecto et modo proportionali intelligendi, v. g. intra limites quidditatis sensibilis, aliquo modo complecti omne ens, etiam ipsum Deum, ut cognoscibilis illo modo, quo per quidditatem sensibilem attingi et repraesentari potest. Non est de hoc difficultas nec in hoc laborandum esset in assignando obiecto proportionato et extensivo, quia sic tantum datur unum formale obiectum proportionatum, ad cuius modum et limitem trahuntur reliqua omnia, quae materialiter sub eo includi et tangi possunt. Ceterum cum elevatur ad Deum clare visum, ultra illum formalem modum et rationem intelligendi elevatur; nec enim Deus clare visus attingitur sub rationali formali quidditatis sensibilis nec ad instar alicuius rationis formalis creatae. Non ergo obiectum extensionis est penes extensionem de uno obiecto materiali ad aliud materiale sub eodem formali, sed de formali proportionato et specificante ad formale elevatum et excedens et proprium alterius superioris intellectus. Quomodo possunt haec fieri? Et si possunt in intellectu, cur non in visu et aliis potentiis? Haec est difficultas.

Variae sunt in hac parte AUCTORUM SENTENTIAE. Praecipue reducuntur ad tres: Prima tenet, quod Deus clare visus continetur sub unico et eodem obiecto specificativo et motivo intellectus.

Secunda, quod continetur in latitudine obiecti materialis et terminativi. Et hoc sufficit, nec oportet attendere ad obiectum seu motivum formale. De quo P. Suarez libro 2. de Attributis negativis Dei cap. 7., Vazquez in 1. p. tom. 1. disp. 37. cap. 6. n. 22. Ad quod reducitur, quod aliqui dicunt specificari intellectum solum ab intelligibili ut sic. Quod vero sit naturale aut supernaturale, non pertinere ad specificatum, sed ad vires, quibus proportionatur intellectus pro naturali vel supernaturali. De quo videri potest Mag. Gonzalez et Nazarius ad 1. p. q. 12. art. 1.

Tertia sententia affirmat sub diverso motivo contineri intra latitudinem nostri intellectus Deum clare visum et alia obiecta. Unde fatentur obiectum ut specificativum nostri intellectus esse analogum non univocum in se. De quo videri potest Mag. Baņez et Zumel ad eundem locum 1. partis. Potest tamen illud obiectum sic analogum specificare unam potentiam specificatione unitatis atomae, quia forma praesertim extrinseca dare potest effectum, quem non habet, sicut albedo facit album, et in se non est alba. Ad quod accedunt, qui dicunt in intellectu nostro esse tres gradus diverso modo specificabiles, nempe specificus, in quo convenit homo cum aliis hominibus; genericus, in quo convenit cum angelis; analogicus, in quo convenit cum Deo et supernaturalibus; et licet unus gradus sit excedens respectu alterius, quilibet tamen suum habet proportionatum obiectum.

Nihilominus resolutio nostra ex his omnibus colligenda est, secundum quod in aliquo attingunt veritatem. Distinguimus ergo in potentia intellectiva propter suam maximam amplitudinem id, quod capacitatis est, quod est commune omnibus intellectibus et se habet per modum potentiae actuabilis, ab eo, quod est luminis et virtutis connaturalis, quae in unoquoque intellectu variatur iuxta modum suae naturae.

ET DICIMUS, quod respectu capacitatis, in qua omnes intellectus creati conveniunt, unicum est omnium obiectum terminativum, quod respectu huius capacitatis specificativum est, scilicet omne intelligibile finito modo attingibile. Respectu vero luminis et virtutis connaturalis obiectum specificativum est illud, quod est motivum talis intellectus iuxta modum naturae cuiuscumque intellectualis substantiae, sicut in nobis pro hoc statu coniunctionis obiectum motivum et specificativum est quidditas rerum sensibilium, pro statu separationis quidditas spiritualis ipsius animae, ad cuius modum intelligit reliquas substantias spirituales. Et in unoquoque angelo proprium specificativum est ipsa substantia spiritualis propria, ad cuius modum reliquas cognoscit, et iuxta illius proportionem lumen seu vis intellectiva est maior vel minor, perfectior vel imperfectior specifice, sicut natura ipsa specie distincta est. Itaque in intellectu aliud est capacitas, aliud virtus. Capacitas correspondet intellectui possibili, ut est sub statu purae potentiae seu capacitatis, virtus vero intellectui ut formato specie sibi connaturali seu modo habendi species connaturales, sive per intellectum agentem abstractas sive per ipsam spiritualem substantiam et species ei infusas actuetur intellectus ut a proprio motivo.

PRIMA ERGO PARS nostrae resolutionis de capacitate intellectus et unica ratione illius, quae non admittit divisionem per varias differentias, sed unica est in omnibus intellectibus, sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 79. art. 7., ubi inquit, quod "intellectus respicit suum obiectum secundum communem rationem entis, eo quod intellectus possibilis est, quo est omnia fieri. Unde secundum nullam differentiam entium diversificatur intellectus possibilis". Quo loco Caietanus recte advertit potentiam intellectivam non adaequari a suo obiecto motivo, sed solum a terminativo. Excedit ergo capacitas specificationem, quae a motivo sumitur, et ita, ut dicit S. Thomas, respicit pro obiecto omne ens, nec in ista amplitudine diversificatur intellectus aliqua differentia entium, sed omnes amplectitur. Constat autem, quod in motivis specificantibus diversos intellectus, ut intellectus angelicos et intellectum hominis, non ab omni ente sumitur specificatio motiva, sed diversa a diversis, ut ab intellectu humano quidditas sensibilis, ab aliis diversae naturae spirituales. Videndus est etiam pro hac sententia S. Thomas opusc. 2. cap. 104., ubi explicat, quomodo intellectus noster sit in potentia ad duplex agens, ad connaturale sibi, quod est intellectus agens, et ad supernaturale, a quo etiam potest actuari respectu intelligibilium non connaturalium, sicut in ligno est potentia ad formas naturales et artificiales, et sic capacitas ligni extenditur ad artificiale et naturale, connaturalitas autem ad solum naturale agens.

Ratio huius a posteriori satis manifesta est, quia intellectus noster pro hoc statu non potest intelligere spirituales substantias nisi cum ordine et connotatione ad quidditates sensibiles. In statu autem separationis potest illas intelligere, ut sunt in se. Et in statu beatificationis potest clare videre Deum, ut in se est. Ergo capacitas istius potentiae non est alligata modo intellligendi per connotationem ad phantasmata vel sine illis ad rem spiritualem creatam vel ad increatam in se. Similiter constat dari diversas species intellectuum, licet omnes istam amplitudinem capacitatis habeant, sicut differt intellectus hominis ab intellectu angeli et diversi intellectus angelici inter se. Ergo ex alio principio sumitur specificatio gradualis in intellectibus, scilicet ex proprio et connaturali motivo, ab alio vero capacitas, quae se extendit ad omne intelligibile neque adaequari potest a proprio et connaturali motivo, unde sumitur illa gradualis differentia.

Ratio autem a priori huius est, quia potentia intellectiva fundatur in immaterialitate excludente omnem materiam et corporeitatem in seipsa, quia debet esse potentia mere spiritualis. Sed hoc ipso quod habet immaterialitatem sic segregatam ab omni materia, habet capacitatem ad quodcumque intelligibile, quia modus informandi et immutandi potentiam intellectivam ex parte obiecti intelligibilis, quantumcumque sit intelligibile perfectissimum, non est alius quam modus spiritualis et immaterialis. Ergo hoc ipso, quod aliqua potentia immaterialis est, est capax cuiuscumque intelligibilis, quia est capax, ut spirituali modo actuetur. Igitur exclusio omnis immaterialitatis, quae constituit potentiam spiritualem in se, hoc ipso habet infinitatem quamdam respectu omnis intelligibilis, quatenus modus actuandi cuiuscumque obiecti intelligibilis non excedit modum actuandi spiritualem. Et sic adaequatum et specificativum obiectum capacitatis intellectivae est omne obiectum spirituali modo informativum, quod est omne intelligibile. Et hoc est obiectum terminativum intellectus, licet pro graduali differentia diversorum intellectuum deserviant diversa obiecta motiva, quae diversum lumen et modum intelligendi praebent intellectui, et sic intellectus quantum ad activitatem luminis et virtutis intellectivae diversificatur secundum diversas naturas, in quibus fundatur, et secundum quarum modum redditur potentia intellectiva actualior et perfectior in ratione virtutis operativae, remanente semper capacitate passiva ad omne intelligibile in quocumque intellectu.

DICES: Cur non dicemus idem de potentiis sensitivis, quod quilibet sensus quantumcumque infimus et externus hoc ipso habet capacitatem et coaptationem, ut a quocumque obiecto sensibili actuetur, eo quod obiectum sensibile quantumcumque perfectum nihil aliud petit quam sensibili modo actuare potentiam, licet quantum ad vim operativam quilibet sensus habeat diversam speciem sensibilis potentiae ab alio, sicut quaecumque potentia intellectiva habet capacitatem, ut actuetur a quocumque intelligibili, licet secundum vim operativam et gradualem diversitatem unus intellectus differat ab alio specie.

Respondetur esse disparem rationem in intellectu et in sensu in hac parte, quia capacitas in intellectu excedit vim operativam connaturalem et specificationem, quae sumitur ab obiecto motivo, in sensu autem capacitas cognoscendi omnino limitatur ad eius connaturalem virtutem operativam et ad obiectum motivum, ab eoque adaequatur tota eius capacitas. Ratio est, quia omnis capacitas cognoscendi provenit ex una radice, nempe ex immaterialitate; quanto enim aliquid magis segregatum est a materia, magis aptum est fieri alia a se, non in ratione ipsa materiali et entitativa, sed in formali repraesentativa. Sed haec immaterialitas in spirituali natura generice sumpta est completa et perfecta, quia omni corporeitate caret, unde hoc ipso proportionem habet, ut actuetur ab omni obiecto carente corporeitate, quale est obiectum actu intelligibile et immateriale, quia modus actuandi omnium istorum obiectorum in eo convenit, quod modo spirituali actuent potentiam. Et ita capacitas seu proportio receptive omnium illorum una et eadem est, sed virtus operativa, lumen, quo fertur in obiecta, non potest eiusdem rationis esse in omnibus, quia hoc non fundatur in sola immaterialitate seu praecisa carentia materiae, sed in actualitate maiori vel minori ipsius naturae spiritualis, quae tanto maior vel minor est, quanto magis vel minus accedit et assimilatur ipsi actui puro, qui est summa spiritualitas. Et inde sumuntur diverse species in intelligentiis, ut docet D. Thomas cap. 6. de Ente et Essentia.

Ceterum potentiae sensitivae ex ipso genere sensibili opposito modo procedunt, quia ex ipsa sensibilitate potius habent esse in materia et corporeitate nec ab ea se expediunt. Unde ex ratione generica sensibili non habent capacitatem determinatam ad omne sensibile, quia potius sensibilitas et corporeitas ex genere suo impedit tantam capacitatem et sic cum ex genere suo sensibile non sit segregatum ab omni materia, sed tantum habeat de immaterialitate, quantum de virtute operandi super conditiones materiales, inde fit, quod capacitas potentiae sensitive adaequatur ab eius virtute et ratione motiva, nec ultra potest extendi et elevari, quia elevaretur ultra adaequatum obiectum cognoscendi, si ultra motivum elevaretur. Et haec est ratio, cur visus non potest elevari ad audiendum, quia eius capacitas et non solum vis operative seu modus operandi limitatur ad visibile nec aliam immaterialitatem habet ad cognoscendum, nisi tantum circa visibile, cum de se potius habeat materialitatem et corporeitatem ex ipsa ratione sensibilitatis, unde non induit immaterialitatem absolute et simpliciter per carentiam materiae, sed limitatam pro respectu ad obiectum, a quo intentionaliter immutatur iuxta suam proportionem.

EX HIS COLLIGITUR [responsio ad secundam difficultatem] non esse assignandum obiectum analogicum intellectui, neque ex parte virtutis passivae neque ex parte virtutis proportionatae et connaturaliter operativae.

De hoc secundo non est difficultas, cum virtus eius operativa et lumen sit unius speciei, utpote a natura unius speciei orta et sub unica ratione formali et motivo tendens ad obiectum.

De primo vero, scilicet de capacitate, dicimus esse univocam et eius obiectum univocum, non in ratione entis et secundum se (sic enim constat complecti omne genus entis et totam eius amplitudinem, quae analoga est), sed in modo, quo intellectus passive est actuabilis et elevabilis ad intelligendum, scilicet ut finito modo obiectum intelligibile est. Hoc enim constituit genericam rationem intellectus creati, quae univoca est, cum pertineant omnes creaturae intellectuales ad unum preedicamentum et similiter omnes intellectus. Solum autem finito et infinito modo intelligi, analogizat in genere intelligibili, quia sola haec ratio constituit intellectus diversorum generum et praedicamentorum, scilicet divinum et creatum. Intellectus vero creatus secundum capacitatem respicit omne intelligibile finito modo, sicut materia prima omnes formas modo substantiali et ideo univoce receptibiles, licet aliquas solum supernaturaliter acquirere possit, scilicet quae iam desierunt esse, et tamen univoce eas respicit, quia univoce cum illis componit, si ponantur.

COLLIGITUR SECUNDO [responsio ad tertiam difficultatem] quodnam obiectum adaequatum sit nostri intellectus, quodnam proportionatum et specificum connaturale.

Adaequatum enim est omne illud intelligibile, quod finito modo attingi potest sive per elevationem sive per connaturalem virtutem. Sub qua latitudine non solum includitur omne ens, quatenus attingi potest sub proportionato et connaturali modo cognoscendi, sed etiam ut elevari potest ultra talem modum et participare modum cognoscendi superioris intellectus, etiam ipsius Dei per visionem beatam. Quod quidem licet excedat naturales vires seu operativam vim intellectus, non tamen excedit capacitatem ipsius intellectus, ut dictum est. Ens etiam rationis sub isto obiecto continetur non tamquam obiectum excedens et elevatum, sed tamquam formabile et cognoscibile ad instar entis realis et induendo modum illius.

Obiectum autem proportionatum nostri intellectus pro hoc statu unionis ad corpus est quidditas rei sensibilis et quidquid per connotationem ad illam cognoscibile est, ut dicit D. Thomas 1. p. q. 84. art. 7. Et nomine quidditatis non solam substantiam praedicamentalem intelligimus, sed quidquid per modum naturae alicuius et essentiae, concipi potest, etiam accidentia et modi, imo et singularitas ipsa ad instar essentiae alicuius accipi potest. Pro statu vero separationis obiectum illius proportionatum est quidditas spiritualis propriae substantiae, de quo videri potest D. Thomas 1. p. q. 89., art. 1. et 2., ubi hoc ipsum affirmat.

Et constat manifeste, quia anima pro hoc statu non potest immediate res spirituales attingere, eo quod ab obiectis sensibilibus accipit cognitionem suam nec alio modo intelligit quam ex sensibilibus et convertendo se ad phantasmata, ut experientia ipsa testatur et ipsa natura animae postulat, quae cum sit infima in toto ordine intelligibili, maxime conformatur intelligibili infimo et imperfecto, quale est intelligibile in potentia. Hoc autem debet esse aliqua quidditas non spiritualis et immaterialis in actu, sed immaterialis in potentia et per abstractionem facta intelligibilis in actu, et ita vocatur quidditas rei sensibilis. Ex eo enim, quod ad modum quidditatis et substantiae accipitur, modo intelligibili res illa concipitur et ut abstrahens a conditionibus materialibus, v. g. a loco et tempore aliisque sensibilibus, a quibus abstrahunt res spirituales. Tale enim intelligibile connaturale debet esse alicui intellectui, et non alteri quam nostro, qui coniungitur sensibus, ut ab ipsis sensibilibus possit cognitionem suam haurire per modum quidditatis ea intelligendo et abstracte.

Quod vero obiectum proportionatum animae separatae sit quidditas spiritualis, praesertim ipsiusmet animae, constat, quia tunc caret conversione ad corpus neque intelligit accipiendo species a sensibilibus, sed accipiendo infusas a Deo et per conversionem ad substantias separatas. Et sic pro illo statu habet vim operativam altioris luminis et perfectioris rationis formalis, scilicet sub ratione totaliter separata a corpore etiam quoad connotationem.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur: Potentia passiva seu capacitas nostri intellectus distinctum obiectum et amplitudinem habet, quam eius virtus operativa seu connaturale lumen, ergo et distinctam specificationem, siquidem haec sumitur ab obiecto; hoc autem inconveniens est, quod una et eadem potentia plures habeat specificationes.

Confirmatur, quia adhuc currit eadem difficultas, propter quam distinguimus capacitatem intellectus a vi operativa. Nam ad videndum Deum non solum elevatur potentia passiva, sed etiam virtus operativa et activa intellectus, nec sola ratio generica intellectus, sed etiam ratio specifica. Homo enim in quantum homo glorificatur; virtus enim activa et specifica eius influit in visionem Dei vitaliter. Ergo elevatio datur ultra specificativum proprium, et sic non est necesse illam capacitatem passivam distinguere.

Confirmatur secundo, quia vel illa capacitas passiva est potentia mere naturalis vel obedientialis. Si dicatur primam, non potest extendi nisi ad obiectum naturale, non ad supernaturale; ad hoc enim non servit nisi potentia obedientialis. Si dicatur secundum, petimus principium, et non explicamus difficultatem. Inquirimus enim rationem, quare potest elevari obedientialiter intellectus ad videndum Deum, non autem visus ad audiendum, et reddimus rationem, quia Deus non est extra capacitatem obedientialem intellectus, cum hoc ipsum sit, quod inquirimus, quare obedientialiter est capax, si intra eius specificativum naturale non continetur.

RESPONDETUR distinguendo antecedens: Habet distinctum obiectum quasi generice et includendo sub sua universalitate specificativum, concedo; habet distinctum quasi specifice et constituens diversam specificationem, nego. Et sic non est distincta specificatio in unica potentia, sed capacitas amplior ex ratione generica sea communi intellectus quam ex specifica, ut explicatum est. Et sicut corpus ratione materiae, quae est capax plurium formarum, est etiam capax plurium accidentium communium, quae ab ipsa non dimanant, et ita est amplior potentia passiva corporis quam activa, nec propterea plures specificationes habet, ita suo modo in genere intelligibili plura potest intellectus passive quam active. Et haec potentia passiva etiam est in angelo, quia licet non habeat intellectum possibilem sicut in nobis, id est quod sit pura potentia sine ulla specie, aut quod sit in potentia respectu intellectus agentis, habet tamen ita amplam capacitatem passivam sicut noster intellectus. Quando autem elevatur intellectus noster supernaturaliter, non accipit novam specificationem vel speciem ex illa elevatione, quia essentialis species semper est nativa, sed accipit accidentalem participationem superioris specificativi, id est divini ordinis, qui essentialiter convenit Deo.

Ad primam confirmationem respondetur elevari potentiam intellectus operativam ipsamque beatificari et influere in visionem vitaliter vitalitate elevata. Sed tota ista elevabilitas convenit activitati illi, ut capacitatem habet passivam. Non enim capacitas illa aliquid distinctum est a vi operativa intellectus, sed ipsa vis operativa capacitatem habet ratione suae genericae rationis, ut spiritualis est et carens omni corporeitate, ad hoc, ut elevetur ad operandum ultra suam connaturalem vim specificativam. Et beatificatur homo in quantum homo et secundum specificam rationem sui intellectus, ut tamen elevatam ad altiorem modum, quam suus specificus modus intelligendi. Nam si in illo solo maneret, non beatificaretur, sed ille specificative sumptus beatificatur, ut tamen elevabilis est supra se ratione capacitatis passive ad omne intelligibile, qua ipsi communis et generica est pro omni intellectu. Aliud est ergo, quod elevatur, aliud ratione cuius elevabilis est.

Ad secundam confirmationem respondetur illam capacitatem potentiae intellectivae esse entitative naturalem, respective autem seu terminative respicere tum agens connaturale tum supernaturale, et respectu huius obedientialis est. Cum vero instatur, quia in hoc petimus principium, negatur. Nos enim non reddimus rationem, cur hoc vel illud obiectum contineatur intra latitudinem huius intellectus, quia est capax illius obedientialiter, sed dicimus capacitatem intellectus extendi ad omne intelligibile finito modo, quia spiritualis potentia est, et ex hoc sequi, quod potentiam obedientialem habeat, ut sit elevabilis ad quodcumque intelligibile, etiam ad Deum clare visum. Nec est difficile, quod tantae capacitatis potentia emanet a determinata animae natura; nam substantia ipsa animae ex eo, quod spiritualis est, tantae capacitatis est radicaliter, quantae intellectus ipse formaliter.

Secundo arguitur: Non minus differt intellectus noster ab intellectu angeli vel Dei quam visus ab auditu. Sed visus non potest elevari ad audiendum etiam per participationem et per elevationem accidentalem, ergo neque intellectus noster ad intelligendum modo angelico vel modo divino, etiam participative.

Quod vero ex generica ratione intellectus respiciat omne intelligibile, non obstat. Nam etiam visus ex generica ratione respicit sensibile in communi, et sic poterit elevari participative ad omne sensibile in particulari. Quare exemplum, quod vulgo affertur de oculo noctuae, qui potest elevari ad videndum sicut aquila, non tenet, quia oculus noctuae et aquilae sunt eiusdem speciei, licet unus perfectior alio, unde elevatio ad illum non est extractio a proprio specificativo. Intellectus autem noster et angeli specie differunt, et multo magis intellectus noster et intellectus Dei, unde elevatio ad illum est ad aliquid extra specificativum suum. Dicere autem, quod intellectus noster et angeli non differunt specie, falsum est, cum naturae ipsae diversae sint specie et consequenter immaterialitates.

Nec valet dicere, quod intellectus habet potentiam passivam seu capacitatem infinitam, sensus autem restrictam et limitatam. Contra enim est, quia intellectus etiam finitam capacitatem habet, tum quia finitus est et finitae immaterialitatis, nec potest infinito modo intelligere; tum quia alias non satiaretur videndo Deum finito modo, quia alii modi restarent videndi Deum in infinitum, quorum est capax, et illos desiderare potest.

RESPONDETUR intellectum hominis et angeli simpliciter specie differre sicut et eorum naturae, quia specificatio sumitur in ipsa activitate et virtute operativa, quae in illis diversae speciei est. At vero capacitas passiva, quae sumitur ex ratione communi et generica spiritualis potentiae, excedit specificationem virtutis operativa in speciali et est susceptiva cuiuscumque intelligibilis, ut dictum est.

Ceterum sensus, nec ratione particularis specificationis, nec ratione genericae capacitatis est capax, ut elevetur ultra suam specificam vim operandi, quia haec capacitati suae adaequatur, eo quod generica ratio sensibilitatis non habet de se immaterialitatem determinatam, sed potius materialitatem, incipit autem elevari super materiam ex ipsa, determinata virtute operandi supra conditiones materiales et cognoscendi determinate, unde coincidit in illis virtus operativa et capacitas immaterialitatis suae. Spiritualis vero potentia ex ipsa communi ratione caret determinate omni corporeitate et est immaterialis perfecte capaxque omnis intelligibilis, ut explicatum est. Quare nec utimur illo exemplo oculi noctuae et aquilae per omnia, nec negamus differre specie intellectum nostrum et angelicum, licet aliqui dicant differre hos intellectus in ratione proprietatis et respectu ad naturas, non in ratione potentiae et respectu ad obiecta. Quodsi intelligatur de his intellectibus quoad capacitatem, verum est, quia idem obiectum terminativum habent; sed hoc pertinet ad rationem communem et genericam omnis intellectus. Si vero intelligatur quoad specificam rationem operativae virtutis et gradualis differentiae, non potest esse verum, quia idem est esse proprietatem et esse potentiam; est enim proprietas ut qualitas, et est de genere potentiae, ut qualitas est. Itaque ratio generica in intellectibus est determinatae capacitatis, quia spiritualitatem determinatam habet, et est indeterminatae activitatis, et solum in genere et in confuso illam dicit, determinatur autem ad hanc et illam activam virtutem per specificationes suas.

Ad ultimam replicam de infinitate intellectus dicitur, quod intellectus habet capacitatem finitam categorematice, infinitam tamen syncategorematice et secundum quid, tum quia in infinitum potest cognoscere secundum magis ac magis; tum quia infinita accidentia potest attingere simul, ut anima Christi infinitas cogitationes; tum quia rem infinitam potest attingere, scilicet Deum licet finito modo. Et quod additur de satietate visionis beatae, respondetur illam etsi minimam perfecte satiare, quia etsi non omni modo attingatur Deus ex parte cognoscentis, ex parte tamen rei cognitae attingitur omne bonum et attingit rem infinitam continentem in se omnes illos modos infinitos, quibus potest attingi. Et sic licet illos non habeat formaliter et ex parte cognoscentis, habet tamen obiectivo et ex parte rei visae, sicque in illo possidet omne bonum, quod sufficit ad satietatem simpliciter voluntatis.

Tertio arguitur: Potentia passiva intellectus debet habere aliquod specificativum, cum ipsa sit alicuius speciei, ergo tale specificativum debet esse ei proportionatum, siquidem potentia, a quo accipit speciem, debet proportionari illi. Ergo in illo non potest includi intelligibile supernaturale, siquidem hoc semper est excedens et nunquam proportionatum specificative et intrinsece, sed tantum obedientialiter, et sic si elevatur illa potentia, ultra specificationem suam elevatur.

Quodsi dicatur: Potentiam illam passivam respicere pro specificativo sui intelligibile connaturale tantum, contra est, quia si ita est, solum illud habebit pro specificativo, et sic si elevatur ultra, elevatur supra specificativum suae capacitatis, quod est manere in eadem difficultate.

Confirmatur, quia ens naturale et supernaturale sunt diversi ordinis et exigunt principia intellectiva diversi ordinis; unum exigit lumen naturale, aliud supernaturale. Ergo non possunt specificare potentiam unius tantum ordinis et speciei, qualis est potentia intellectiva, praesertim quia res supernaturalis non potest prius esse in sensu quam in intellectu, ergo non potest ad obiectum nostri intellectus pertinere, quia obiectum intellectus prius debet esse in sensu quam in intellectu, cum ab illo accipiatur.

RESPONDETUR capacitatem illam intellectus secundum se et secundum communem et quasi genericam rationem non habere obiectum specificativum seu motivum connaturale, sed terminativum complectens generice omne genus intelligibile finito modo actuans, et sic non indiget obiecto proportionato suae naturae et specificationi positivae, sed non repugnante suae capacitati. Nam illa capacitas non est positiva proportio respectu omnium obiectorum, sed positiva respectu connaturalis activi seu motivi, negativa autem seu non repugnans respectu supernaturalis. Et sic non constituitur aliquod specificativum ex naturali et supernaturali, quia revera illa capacitas non specificatur, sed generica et communis est omni intellectui, siquidem non pertinet ad speciem determinatam illa capacitas, sed ad genus intellectuale sufficitque habere unum obiectum adaequatum terminativum genericum, quod convenit in una ratione communissima, scilicet intelligibilis finito modo actuantis, sive supernaturaliter et per elevationem actuet, sive connaturaliter et proportionate. Nec requiritur ad utrumque positiva capacitas, sed sufficit non repugnantia ad unum, et positiva potentia ad aliud. Specificatur autem et positive contrahitur et constituitur illa capacitas ab obiecto motivo proportionato sibi. Sed hoc non est secundum amplitudinem totius capacitatis, sed secundum propriam virtutem et lumen et secundum gradum suum.

Ad confirmationem respondetur, quod supernaturale et naturale licet sint diversi ordinis, possunt tamen convenire in aliqua ratione obiectiva communi (nam etiam qualitates supernaturales praedicamento et genere conveniunt cum naturalibus), quae sit terminativa adaequate unius potentiae. Conveniunt enim in ratione intelligibilis finito modo, et in hac ratione non solum res creatae supernaturales, sed ipse etiam Deus convenit cum reliquis obiectis in una ratione intelligibili in communi et confuso, secundum quam potentia intellectiva est capax omnis intelligibilis finito modo. Non autem existimandum est, quod supernaturale seorsum et secundum rationem particularem respicitur a potentia intellectiva, sed ut convenit in aliquo communi cum naturali. Nec enim habet proprias vires potentia intellectiva ad attingendum supernaturale secundum se et seorsum a naturali, sed est elevabilis ad ilIud. Quod vero supernaturale non cognoscatur prius in sensu, non obstat, quia non est connaturale obiectum, quod est quidditas sensibilis, sed elevatum et supernaturale, ideoque non est necesse prius attingi in se a sensu; attingi enim a sensu pertinet ad obiectum connaturale nostri intellectus, non ad omne.