ARTICULUS V. EXPEDIUNTUR DIFFICULTATES CONTRA DOCTRINAM PRAECEDENTIS ARTICULI.

Primo arguitur: Quia singulare materiale directe intelligi neque repugnat ex parte speciei repraesentantis neque ex parte ipsius conceptus, ergo ex nulla parte. Antecedens quoad primam partem probatur, tum quia species angelorum non minus, imo multo plus sunt spirituales et immateriales quam nostrae, et tamen repraesentant etiam directe ipsam singularitatem, ut admittimus. Ergo ex parte speciei seu repraesentationis speciei non repugnat species rei singularis repraesentans directe illam. Tum etiam quia non videtur repugnare, quod detur species expressa repraesentans directe singulare, ut plures auctores sentiunt. Ergo neque repugnabit dari speciem impressam saltem formatam ex praeconceptis speciebus repraesentantem singulare, siquidem non minoris immaterialitatis est conceptus seu species expressa quam impressa. Ergo si potest stante illa immaterialitate repraesentare conceptus ipsum singulare, cur non species impressa?

Confirmatur, quia in anima separata remanent species repraesentantes singularia determinata, sicut Luc. 16. de illo divite dicitur, qui recordabatur se habere quinque fratres, et quod recepisset bona in ista vita. Quae omnia singularia sunt determinata et sensibilia, et tamen haec singularia non intelligit per conversionem ad phantasmata, ut de se patet, quia cessant cum corpore, in quo subiectantur, neque per species de novo infusas, quia hae non possunt distincte et perfecte repraesentare individua sensibilia, quae apud nos fiunt, eo quod non potest anima tanta efficacia operari circa istas species infusas sicut angeli, ut supra ex D. Thoma diximus. Ergo species, quas hinc defert, debent ei repraesentare distincte et determinate ipsa singularia. Praeterquam quod illae species vel sunt supernaturales, et sic anima indigeret supernaturali lumine ad cognoscenda obiecta singularia sensibilia, et consequenter ex vi status naturalis illa non cognosceret, vel si sunt naturales, ergo connaturale erit animae cognoscere singularia materialia directe, atque adeo id etiam pro vita debebit ei convenire.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem dicitur esse longe disparem rationem de speciebus angelicis et de nostris. Nam species angelicae infunduntur a Deo et repraesentant, prout a Deo derivantur, et ut dicit Augustinus 2. de Genesi ad litteram cap. 8.: "Quae infra angelos sunt, ita causantur, ut prius fiant in cognitione rationalis creaturae, ac deinde in genere suo". Quod testimonium citat et sequitur S. Thomas 1. p. q. 55. art. 1. Quare species illae non repraesentant singularia accipiendo a rebus repraesentationem, sed a principio ipsarum rerum, quod est Deus. Ex hoc autem cernitur differentia, quod species nostrae non possunt immaterialem repraesentationem obiecti induere (nam quod entitative species ipsa immaterialis sit, non formaliter consideratur in specie, sed materialiter) nisi exuendo conditiones materiales, sub quibus sensibiliter repraesentantur obiecta. Et ideo ut ad tales conditiones materiales convertatur intellectus, non potest directe tendere per abstractionem, quia abstractio potius elongat ab illis, sed indiget reverti seu reflecti ad sensus, ubi materiales illae conditiones repraesentabantur et attingebantur. At vero species angelicae cum non sumantur a rebus, sed deriventur a Deo, qui est principium immateriale causans res materiales, non repugnat, quod species ab ipso exemplatae repraesentent immateriali modo naturas in universali et extendantur usque ad individua sub eis contenta directe, eo quod non repraesentant illas naturas, prout abstrahunt ab individuis, sed prout descendunt a Deo; a Deo autem non solum derivatur natura, sed etiam individuatio eius. Quare nos non dicimus omni speciei intelligibili repugnare repraesentationem directam rei singularis materialis, sed speciei, quae sit intelligibilis per denudationem et abstractionem a conditionibus materialibus, non quae est intelligibilis per participationem a principio spirituali causante res materiales, quod est Deus. Et sic etiam species angelicae non adaequantur singularibus, sed universaliori et eminentiori modo repraesentant tam naturas quam individuationem. Unde non indigent reflectere et converti ad sensus repraesentantes singularia, cum sensus non sint principia sum cognitionis, sed ex ipso rerum omnium principio habent etiam singularia attingere.

Ad secundam probationem dicitur, quod, ut iam ostendimus, etiam non datur conceptus repraesentans directe singulare, bene tamen distincte et proprie supposita reflexione ad phantasmata, ut iam probatum est, licet verum sit, quod in specie ipsa impressa connotative et in obliquo continebantur ipsa singularia prout ab illis repraesentabat abstracte. Et ideo conceptus exprimit conversione ipsa ad phantasmata id, quod in connotato solum et in obliquo erat in specie. Unde ille secundus conceptus exprimens singulare repraesentat quidem illud distincte et proprie, id est tamquam ultimum terminum, quem intendit, sed ex priori conceptu derivatum, in quo natura directe repraesentabatur in universali. Et ideo dicitur reflexus, quia ex priori conceptu descendit et ex natura universali revertitur ad eius individuationem. Ut sit autem conceptus reflexus, stat bene, quod directe repraesentet id, quod respectu prioris reflexum est. Sed tamen ipsemet conceptus rei singularis, ut diximus, quia immaterialis est, non repraesentat singulare tantum et adaequate, sed ut contentum in natura communi et ex illa revertens et descendens ad inferiora. Numquam ergo datur conceptus seu repraesentatio immaterialis adaequata singulari materiali, sed requiritur, quod sub modo immateriali illud repraesentetur. Modus autem non est, quod sola entitas speciei sit spiritualis, sed etiam formalis ratio attingendi et repraesentandi naturam immateriali modo, id est abstracto a conditionibus materialibus, licet ad eas attendendas ex parte rei cognitae etiam reflectat.

Ad confirmationem respondetur, quod anima in statu separationis intelligit ad modum angelorum tamquam spiritus separatus, non unitus nec accipiens a corpore. Et ideo accipit species infusas et derivatas non ab ipsis rebus, sed ab ipso rerum principio Deo, nec sunt ei supernaturales, sed pro illo statu connaturales. Sed tamen propter imperfectionem luminis intellectualis in anima non potest ita perfecte penetrare usque ad individua ex vi illarum specierum sicut angelus, ideoque indiget determinatione aliqua vel ex praecedenti cognitione relicta, vel ex aliqua nova immutatione aut ordinatione divina circa ipsam facta, ut dictum est. Quare species, quas hinc secum defert, in quibus repraesentabatur singulare sub modo immateriali et cum reflexione, etiam deservire possunt ad determinandas illas species infusas universales, siquidem singulare repraesentant, sed eo modo, quo fuit cognitum, id est cum reflexione.

Secundo arguitur: Quia si species abstracta non repraesentat singulare, sed naturam in communi seu modo indifferenti, oportet, quod ad formandum conceptum de re singulari, licet per reflexionem, determinetur ab aliquo. Sed non ab aliquo intra intellectum, quia illud si est universale, aeque est indifferens, si singulare, inquiram, quomodo producatur ab intellectu, et erit eadem difficultas. Nec ab aliquo extrinseco, v. g. phantasmate, quia cum sit corporeum et extra intellectum, non potest illum determinare intrinsece, cum non sit intra illum, nec determinat, quia est obiectum cognitum, alias ad formandum conceptum rei singularis oporteret cognoscere ipsum phantasma, quod est contra experientiam. Nec etiam assignari potest, qua specie cognoscatur ipsum phantasma, cum de re singulari non sit species in intellectu ante ipsam reflexionem, universalis autem species non sufficit; redit enim difficultas, quomodo determinatur ad hoc singulare phantasma. Nec denique determinat phantasma speciem universalem per aliquam sympathiam potentiarum, quia haec sympathia nihil immutare potest in repraesentatione ipsa speciei et in conceptu producto, et cum haec sympathia semper detur, quia non est aliud quam naturalis connexio potentiarum, semper intellectus cognoscet singulare.

Confirmatur, quia absurdum videtur tantum requiri ad cognoscendum substantias separatas in hac vita, sicut ad cognoscendum singulare materiale; illas autem solum cognoscimus connotative et in obliquo. Si ergo similiter dicimus nos cognoscere singularia, aequiparamus illa substantiis separatis, cum tamen haec contineantur sub quidditate materiali, quae est obiectum proportionatum intellectus, substantive vero separatae extra illud sunt.

RESPONDETUR speciem repraesentantem universaliter et indifferenter determinari ad formandum conceptum de re singulari, extrinsece quidem ab ipso phantasmate ut ab obiecto magis determinato, ad quod convertitur intellectus, intrinsece vero a specie ipsa abstracta, quae in obliquo et de connotato habitudinem importat ad illa singularia phantasmatis tamquam ad terminum a quo relictum. Repraesentat enim naturam abstractam ab illis, unde relinquit aliquam connotationem et habitudinem ad illa, ratione cuius semper illa repraesentatio et cognitio per eam facta a phantasmatibus dependet. Itaque ipsa species repraesentans naturam movet etiam ad cognoscendum obliquum et connotatum talis naturae et originem, unde primo abstracta est, et similiter ad verificandum id, quod de illa natura cognoscitur, quia verificatio fit in ordine ad esse et ad singularia, in quibus natura existit, ut iam explicavimus. Ad cognoscendum autem reflexe aliquid, non requiritur nova species directe repraesentans, sic enim reflexio non esset, sed eadem, quae directe repraesentat unum, servit pro reflexione, quatenus in obliquo et connotato repraesentat aliud. Sic enim ostendimus in Logica q. 23. ex variis locis D. Thomas, quod reflexa cognitio non fit per aliam speciem ab obiecto directo, sed per ipsammet, quatenus connotat seu dicit habitudinem aliquam ad id, quod reflexe cognoscendum est, puta ad actum ipsius intellectus vel phantasiae, ut videri potest in q. 10. de Veritate art. 9. ad 4. et 10. et in 3. dist. 23. q. 1. art. 2. ad 3. Ubi docet actum, habitum et speciem cognosci reflexe per species ipsius obiecti, quatenus connotat potentiam seu principia cognoscendi. Sic ergo per speciem repraesentantem universale non quomodocumque, sed ut abstractum a phantasmatibus, a singularitate ut a termino a quo, habet unde reflectere et reverti possit super ipsa singularia, quae in phantasmate directe repraesentantur, et ita sufficit extrinseca et obiectiva determinatio ex parte phantasmatum cum intrinseca illa repraesentatione speciei connotative et in obliquo attingentis singularia. Et quando dicitur, quod si phantasma determinet ut obiectum cognitum, necesse est cognoscere ipsum phantasma, respondetur, quod non est necesse cognoscere ipsum phantasma, ut res quaedam est in se, sed sufficit cognoscere obiectum eius, quod est singulare, et sic reflectetur supra repraesentatum in phantasmate, licet non reflectatur super entitatem phantasmatis repraesentantis. Nec sunt ita difficiles istae reflexiones, quin multo maiores faciant quotidie etiam homines rusticissimi, licet entitates conceptuum pauci intelligant, sed hoc non requiritur ad reflexionem singularium.

Ad confirmationem respondetur substantias separatas et singularia materialia e diametro opponi in modo cognitionis nostrae, licet utraque videantur connotative et solum in obliquo attingi ab ipsa. Substantiae quidem separatae, quia excedunt omnem quidditatem materialem etiam abstracte cognitam; singularia autem materialia, quia non perveniunt adhuc ad talem abstractionem, sine qua obiectum non proportionatur spirituali potentiae abstrahenti et immaterialiter cognoscenti. Et ideo non eodem modo, sed extreme diverso et opposito cognoscuntur, sicut etiam effugere possunt intellectum aliqua obiecta, quia excessivae cognitionis, ut Deus, alia, quia minimae entitatis, et etiam in visu quaedam, quia, valde lucida, alia quia nimis minuta non videntur, sed opposito modo.

Tertio arguitur: Quia iste modus cognoscendi singularia opponitur cognitioni eorum distinctae, ergo non est ponendus. Antecedens probatur, quia semel abstracta specie hominis ab aliquo individuo, quando alius occurrit, vel alia species abstrahitur vel non. Si non abstrahitur, ergo iste homo in singulari non poterit distincte cognosci, quia species, quae est in intellectu, fuit abstracta ab alio homine et consequenter ab alio phantasmate, et ad illud dicit connotationem et habitudinem, non ad aliud phantasma repraesentans alium hominem in singulari. Si autem abstrahitur alia species repraesentans hominem ab alio individuo abstractum, erunt duae species in intellectu eiusdem rationis et speciei, quod in sententia D. Thomae est impossibile, in alia superfluum.

Confirmatur, quia si cognitio singularium est per reflexionem non ad ipsam entitatem phantasmatis, sed ad obiectum, hoc in omni cognitione intellectus pro hoc statu invenitur, et sic omnis cognitio intellectus esset cognitio rei singularis. Nec videtur ista directa cognitio singularis requirere magnam perfectionem, cum conveniat sensui, et quidquid convenit potentiae inferiori, convenire potest superiori; nec tantam imperfectionem, quae non possit nostro intellectui convenire, cum intellectui angelico conveniat directe intelligere singularia per suas species, quae abstractiores sunt nostris.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad probationem dicitur, quod species semel abstracta ab uno individuo, si aliud individuum occurrat, pro eodem etiam applicari potest, nisi forte ex tali individuo melius natura ipsa communis intelligi possit, quae ex priori nondum plene intellecta erat; tunc enim nova species produci poterit, eo quod in istis speciebus variatio repraesentationis est variatio intrinseca, cum repraesentatio ipsa naturalis sit. Ceterum si in ipsa natura communi non est aliquid variandum, sed solum in novo individuo cognoscendo, non oportet novam speciem generari, sed illa eadem poterit ad diversa individua, quae in phantasmate occurrunt applicari; ad omnia enim similia unum simile sufficit, in quo omnia conveniunt. Quodsi ipsa individua inter se habeant accidentia distincta et dissimilia, ad illa concurret species illorum diversorum accidentium, quae in intellectu generantur. Nam etiam accidentia in communi abstrahuntur et secundum quidditatem suam et, ubi diversa occurrunt accidentia, diversae species illorum accidentium applicantur, et sic cognoscitur diversum individuum. Ubi autem est eadem similitudo naturae et accidentium, eadem species sufficit cum diversa applicatione, sicut etiam idem habitus prudentiae ad omnia singularia applicatur media cogitativa. De quo D. Thomas in 1. p. q. 86. art. 1. ad 2. et 2. 2. q. 47. art. 3. ad 1. Videnda est etiam q. 2. de Veritate art. 6. ad 3. et q. 10. art. 5., ubi ostendit, quomodo per motum mentis ad phantasmata se miscet intellectus singularibus.

Ad confirmationem respondetur, quod licet in omni cognitione indigeamus converti ad phantasmata, sed non semper eodem modo. Aliquando enim utimur phantasmate ut connotato tantum in specie intelligibili, et sic ab ipso singulari convertimur ad naturam ipsam in communi et in confuso cognoscendam, non distincte in hoc vel illo individuo. Et tunc cognoscitur res in universali, et individua quoad distinctam eorum cognitionem relinquuntur, solum vero aliquid in confuso accipitur simile phantasmati et mediante phantasmate verificandum in re et in esse singulari, et in hac cognitione non dicitur intellectus cognoscere singularia. Aliquando vero utitur intellectus phantasmate descendendo ab illa confusione et ratione communi ad percipiendum aliquid distincte in singulari, quod in phantasmate repraesentatur. Et tunc utitur reflexione speciei ad exprimendum distincte in intellectu id, quod connotative et in obliquo solum repraesentabatur in specie, in phantasmate autem directe, et ita incipit habere illud pro termino ad quem ultimatum, et sic dicitur cognoscere singulare. Nec ista cognitio alias comparationes vel difficultates habet, quam procedere a communi seu confuso ad distinctum, quod cuilibet etiam rustico datum est.

Et quod intellectus noster directe non cognoscat singularia sicut sensus, est propter perfectionem supra illum; cognoscit enim idem, quod potentia inferior, sed altiori modo, et non sicut ipsa, ut dicit S. Thomas 1. p. q. 86. art. 1. ad 4. Quod vero non cognoscat directe sicut angelus, provenit ex imperfectione sua, quia sumit immateriales species denudando a materialibus obiectis, et sic relinquere debet immaterialitatem singularitatis, angelus vero accipiendo ab ipso immateriali principio species repraesentantes non solum naturam, sed etiam individuationem, quatenus totum a Deo descendit sub modo immateriali, non autem accipit speciem adaequatam cuilibet singulari sub modo materialitatis eius. Itaque tam noster intellectus quam angeli intelligunt singularia non per adaequationem, sed per universalitatem, sed noster intellectus abstrahendo illam et relinquendo singularitatem, angelus vero descendentem a Deo etiam singularitatem contemplatur.

Ex quo denique solvuntur minutiores obiectiones, v. g. quod intellectus illud directe debet cognoscere, a quo fortius movetur, movetur autem a singulari, quod est in sensu, quia sensus est immediatum eius motivum. Item saltem individuum substantiae debet directe cognoscere, quia sensus non cognoscit substantiam, sed exteriora accidentia, et sic non est alia potentia, a qua directe cognoscatur. Item intellectus directe comparat universale singularibus, et a singularibus cognitis abstrahit universale, et singularia inter se comparat et distinguit; ergo oportet, quod directe ipsa singularia attingat, praesertim cum prius illa cognoscat quam universale, hoc enim ab illis abstrahit. Et praesertim hoc occurrit in intellectu practico, qui versatur circa singularia.

SED RESPONDETUR ad primum, quod intellectus movetur a singulari non immediate, sed mediante intellectu agente reddente speciem immaterialem et spiritualem, non solum in entitate, sed etiam in repraesentatione, et ita non movetur a singulari per adaequationem ad ipsum, sed per universalitatem, sub qua continetur illa singularitas, et a qua abstrahitur uiniversalitas, et ita fortius movet singulare ad apprehendendum naturam eius, non singularitatem eius.

Ad secundum respondetur, quod substantia individualis ut haec cognoscitur a sensu ut sensibile per accidens, ab intellectu non per adaequationem, sed ut contenta sub universali substantia, nec est necesse directe attingi ab intellectu.

Ad tertium dicitur, quod universale repraesentative invenitur in specie facta ab intellectu agente, qui non cognoscit, sed ex phantasmatibus per superiorem et elevatiorem virtutem efficit speciem immaterialiter et abstracte repraesentantem. Universale autem cognoscitive et comparative fit ab ipso intellectu, non quidem primo cognoscendo singulare distincte, sed primo cognoscendo valde in confuso et in communi, deinde per reflexionem singulare attingendo, et postea etiam comparative et collative ex singularibus universale eliciendo, et iterum ad singularia descendendo, ut voluerit. Et sufficit illa reflexa cognitio ad intellectum practicum, qui versatur circa singularia, ut affirmat D. Thomas locis supra allegatis in responsione ad tertium argumentum, et sumitur ex Philosopho 3. de Anima textu 57. et 58.