ARTICULUS VI. UTRUM MEMORIA, SYNDERESIS, SPECULATIVUM ET PRACTICUM SINT DIVERSAE POTENTIAE.

Primo inquires, an memoria proprie dicta inveniatur in intellectu, et an sit potentia ab ipso distincta.

RESPONDETUR, quod memoriae duo actus seu officia attribuuntur: Primum est conservare species, quod non pertinet ad actum cognoscendi, sed ad passivam informationem et retentionem specierum. Secundum est recordatio praeteritorum, quod pertinet ad actum cognitionis.

FUERUNT ergo, qui utrumque munus memoriae denegaverunt parti intellectivae, ut de Avicenna refert S. Thomas 2. Contra Gent. cap. 74. et q. 10. de Veritate art. 2. Et hoc ideo, quia ipse existimabat species non existere in potentia, nisi dum actu cognoscit. Et praesertim, quia noster intellectus pro hoc statu, cum vult cognoscere praeterita, praesto habet memoriam sensitivam, unde species hauriat; ad quid ergo opus est servare species in intellectu pro recordatione praeteritorum? Quod confirmatur, quia ideo sensus externi non indigent conservatione specierum, quia possunt eas ab obiectis accipere, quoties voluerint, ergo etiam superflue ponuntur in intellectu, cum ad manum habeat phantasmata, unde illas extrahat, cum voluerit.

Alii, qui ponunt intellectum directe cognoscere singularia, consequenter non poterunt negare, quod in intellectu detur utrumque memoriae munus, scilicet conservare seu retinere species et actum recordationis elicere.

NIHILOMINUS S. Thomae sententia inter utrumque media via procedit. Nam contra Avicennam docet in parte intellectiva conservari species, et negat memoriam quantum ad actum recordationis, quo directe cognoscat singularia praeterita.

Sumitur ex ipso D. Thoma 1. p. q. 79. art. 6. et q. 10. de Veritate art. 2., adiuncto etiam eo, quod docet 1. p. q. 86. art. 1. et supra ponderavimus de cognitione singularium reflexa. Unde pro ista parte probanda, quod non datur actus memoriae in intellectu quantum ad directam notitiam rei praeteritae, quae semper singularis est (universale enim non praeterit, sed solum res prout existens) non est opus aliam adhibere probationem, quam quae praecedenti articulo allata est ad probandum non dari cognitionem singularium directam in intellectu. Et ex eisdem principiis manet probatum, quod datur quantum ad indirectam; possunt enim manere species in intellectu repraesentantes singulare a se cognitum reflexe, et ita per speciem repraesentantem obiectum ut cognitum a se et ipsum actum suum, quo cognovit, recordatur intellectus rei praeteritae, ut docet S. Thomas p. 1. q. 79. art. 6. ad 2. in fine et q. 10. de Veritate art. 2.

Quare solum restat probare primam partem sententiae D. Thomae contra Avicennam. Et hanc probat S. Doctor, quia spiritualis et immaterialis natura, qualis est intellectus, non minus est conservativa specierum, quas recipit, quam materia corporalis, cum potius natura spiritualis immutabilior et firmior sit.

Species autem de se sunt formae permanentes, non sicut operationes et actus secundi, praesertim quando sunt species indifferenter repraesentantes res in absentia et in praesentia, ut videmus dari in parte imaginativa, et tales sunt etiam in intellectu, qui utique in absentia etiam intelligere potest; ergo non est ratio cur intellectus non conservet illas. Deinde, quia intellectus non perdit habitus, sed conservat illos, alias non diceremur scientes in habitu, sed solum quando actu intelligimus. Ergo similiter conservat species, quia habitus scientiarum ex illis formatur et ex illis dependet; imo si quis amitteret species, quibus posset scire, statim habitum scientiae amitteret, sicut anima carens speciebus, quando creatur, non potest dici sciens, etiamsi entitatem habitus haberet, quia non est proxime potens ad actum cognitionis et scientiae carendo speciebus. Et ita Aristoteles 3. de Anima textu 6. dicit "animam esse locum specierum, non totam, sed intellectivam". Locus autem conservativus est rei locatae, ergo et anima specierum, quae non in essentia animae, sed in potentia intelligente sunt.

Et quia memoria proprie dicitur per ordinem ad actum eius cognoscitivum, qui est recordari, ubi non est proprie recordatio, neque memoria est, ut etiam sentit D. Thomas q. 10. de Veritate art. 2. Sola autem conservatio specierum non facit simpliciter memoriam, etiamsi sit conservatio speciei de re praeterita, quia ista per se ordinatur ad actum, et ita ubi deficit actus memorandi, proprie deficit memoria.

Ex quo patet id, quod vocamus memoriam in intellectiva parte, scilicet conservare species, non petere distinctam potentiam ab intellectu, quia in potentiis immaterialibus ad conservandum seu retinendum non requiritur peculiaris dispositio, quae diversam exigat potentiam, sicut in corporalibus petitur distinctum temperamentum et organum ad diu conservandum quam ad simpliciter recipiendum. In spiritualibus autem ipsa natura immaterialis recipiens immaterialiter sufficit ad diu conservandum, quia immaterialia minus sunt subiecta mutationi et corruptioni. Et sicut intellectus recipit habitus, quos diu conservat, ita poterit conservare species, quantum est de se, sine additione alterius potentiae, quousque ab aliquo contrario corrumpantur. Non ergo opus est distincta potentia memoriae pro eo, quod est conservare species. Pro actu autem memorandi multo minus, quia non cognoscit directe, sed reflexe singularia praeterita, ut diximus; hoc autem proprium est intellectus, qui solum indirecte cognoscit singularia. Ergo quantum ad hoc sufficit potentia intellectiva; nec enim penes indirectos seu reflexos actus potentiae distinguuntur, sed penes directos, quando inducunt diversum immaterialitatis modum in cognoscendo.

AD FUNDAMENTA AVICENNAE: Ad primum respondetur species permanere in absentia sensibilium, ut constat, in parte sensitiva, cum recordamur rei absentis aut mortuae, et sic non possunt dari species solum quando quis actu cognoscit, alias postquam aliquis desiit cognoscere et obiectum etiam desinit esse, non posset cognosci, quod adversatur experientiae. Ergo multo magis species intelligibiles non dependebunt ab actuali cognitione obiecti, quia magis immateriales sunt et ad obiecta absentia se extendunt.

Quod vero dicitur non indigere intellectum conservatione specierum, cum ad manum habeat phantasiam et memoriam sensitivam, unde accipiat, respondetur hoc futile esse, tum quia magis hoc pensandum est ex ipsa natura specierum et intellectus, quae sunt immateriales et magis se conservant, quia minus corruptioni sunt obnoxiae; tum quia manent in anima separata, ut possit recordari singularium, quae hic cognovit, et per illas species determinare eas, quae sibi infunduntur, ut diximus praec. art. 2; tum denique, quia intellectus recordatur non solum res ipsas, sed etiam actus suos, et se hoc vel illo modo intellexisse vel voluntatem affectam fuisse, et hoc non conservatur in memoria sensitiva, cum sit quid spirituale, ergo in intellectu, ut possit huius recordari.

Ad confirmationem respondetur esse diversam rationem de sensibus externis, quia cum non possint cognoscere nisi in praesentia obiecti, et ita praesentis, ut non sit impeditum emittere species per medium, frustra servarentur species in sensibus. In potentiis vero, quae cognoscunt res in absentia aut in universali et indifferenter ad praesens vel absens et immaterialiter, oportet conservari species, tum propter fines dictos, tum quia natura earum id exigit, ut explicavimus.

Nec pertinet praecise ad intellectum cognoscere praeteritum nisi vel in communi et per modum quidditatis, quod non est actus memoriae, quae praecisam quidditatem non respicit, sed sub existentia praeterita vel comparando praeteritum ad praesens et futurum, sub qua relatione intellectus metitur tempus; vel solum indirecte illud cognoscit, et non per distinctam realiter potentiam ab intellectu, sed per eandem secundum diversa officia vel formalitatem.

Secundo inquires: An sint diversae potentiae ratio superior et inferior.

RESPONDETUR negative, quia per rationem superiorem et inferiorem non designantur diversae potentiae, sed diversa principia regulativa actionum, quia per rationem superiorem intelligitur ratio seu lex suprema, quae respicit rationes aeternas; ratio vero inferior est, quae respicit temporales, ut ex D. Augustino 12. de Trinit. cap. 4. et 7. et 8. docet S. Thomas 1. p. q. 79. art. 9. et 1. 2. q. 74. art. 7. et 9. et 10. Igitur ratio superior et inferior habent se sicut principia universalissima vel minus universalia, quorum unum potest regulari aut reduci vel defendi per aliud. Sicut in scientiis Metaphysica utitur altissimis principiis ideoque sapientia dicitur, Physica vero aut Mathematica principiis minus universalibus et quae per priora regulantur, et in artibus illae, quae sunt superiores et architectonicae, respiciunt altiora principia quam inferiores seu ministeriales, sic in practicis rationes aeternae respiciunt ultimum finem et sunt supremae regulae seu principia agendorum, rationes vero temporales sunt regulae inferiores et per priores regulandae. Omnia autem haec comprehenduntur sub uno modo intelligendi et sub universalitate entis ideoque non magis pertinent ad diversas potentias quam artes superiores et inferiores, scientiae superiores et inferiores, principia universalissima vel minus universalia, quae omnia inter se ordinata sunt et sub eodem modo intelligendi ad modum quidditatis sensibilis contineri possunt.

Dices: Appetitus sensitivus immediate regulatur a cogitativa, haec vero movetur a ratione; ergo ad distinctas potentias pertinent ratio inferior et superior. Respondetur cogitativam quidem esse movens inferius, non tamen rationem inferiorem; aliud est autem ratio inferior, aliud movens inferius. Ratio inferior est principium regulandi modo rationali, licet non supremo et universalissimo modo ratiocinandi. Cogitativa autem non regulat et movet rationali modo, sed si in aliquo deliberate aut regulat, est ex participatione rationis moventis et deliberantis. Unde per se et primordialiter non est ratio regulans.

Tertio inquires: An speculativum et practicum petant distinctas potentias.

RESPONDETUR negative quantum est ex vi practici et speculativi, nisi alias differant in diversa immaterialitate, sicut speculativum angeli et practicum hominis. Ratio autem est, quia ad eundem intellectum pertinet attingere veritatem in se et ex illa dirigere operationes et voluntatem, quae est inclinatio consecuta ad intellectum. Constat enim, quod intra idem genus intelligendi et in eadem potentia potest dari cognitio veritatis et directio operis seu voluntatis, quia ad cognitionem per se sequitur inclinatio seu voluntas, et ita cognitio per se est directiva voluntatis in agendo. Speculativum autem et practicum distinguuntur per hoc, quod speculativum apprehendit res, ut sciat illas, practicum autem dirigit, ut exequatur seu faciat extra intellectum. Nam ad dirigendum speculationem ipsam intra intellectum sufficit speculatio, et non requiritur practica directio, quia speculatio antecedenter ad practicum habere debet sufficientia principia ad dirigendum se, ut sine errore procedat et ut attingat veritatem, alias non posset antecedere practicam directionem vera et recta speculatio. Ergo directio et ordinatio speculationis non est practica, sed speculativa, et ideo in Logica q. 1. defendimus Logicam esse speculativam, quia non dirigit opus, quod est praxis, sed opus, quod est speculatio, et ideo antevertit omne practicum, quia practicum sequitur ad speculativum utique ordinatum et rectum et non errori subiectum, quod fit per regulas logicales. Nec ratio boni, quam respicit practicus intellectus, est bonum ut appetibile formaliter, sed ut dirigibile et cognoscibile, et sic non extrahitur a ratione veri; bonum enim etiam est verum et cognoscibile.

Quarto inquires: An synderesis et conscientia sint distinctae potentiae ab intellectu.

RESPONDETUR negative, ut docet S. Thomas 1. p. q. 79. art. 12. et 13., sed synderesis nominat habitum principiorum regulantium practice actiones, conscientia vero applicationem eorum ad operandum, neutrum autem distinctam potentiam exigit ab intellectu. Et licet aliqui dixerint synderesim ad voluntatem pertinere, quia versatur circa bonum, tamen quia non versatur circa illud per modum inclinationis et affectus, sed per modum directionis regulantis, quae fit per iudicium, ideo ad potentiam iudicativam et cognoscitivam pertinet. Unde dicitur Ps. 4.: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", et Rom. 2. dicitur "ostendi legem naturalem scriptam in cordibus"; ostensio autem ad intellectum pertinet. Quod etiam affirmat Hieronymus hom. 1. in Ezech. 4, Augustinus libro 2. de Serm. Domini in monte, D. Thomas cit. locis. Et ratio est, quia sicut in discursu speculativo oportet devenire ad aliqua principia naturaliter nota in ratione veri, ne sit processus in infinitum, ita in practicis ad aliqua principia naturaliter nota in ratione regulantis et convenientis, ut "quod bonum est faciendum, malum fugiendum", et habitum talium principiorum vocamus synderesim.

An vero sit habitus acquisitus, an naturaliter congenitus. Respondetur aliquos sentire, quod est omnino indistinctus ab ipso intellectu. Sed D. Thomas 1. 2. q. 51. art. 1. et 2. Contra Gent. cap. 78. dicit habitum principiorum esse partim acquisitum, partim naturalem. Est acquisitus, quatenus dependet a speciebus, ut ex ipsorum terminorum cognitione innotescat, et ita de se intellectus, antequam species aliquas acquirat, sine ullo habitu est. Cum enim habitus iste sit lumen determinatum et circa determinata obiecta, ad quae inclinat, non potest esse idem cum potentia et ex sola eius indifferentia et potentialitate resultare, sed ex aliqua determinata repraesentatione obiectorum, quae speciale lumen determinent et circa specialia obiecta inclinationem ponant. Est autem naturalis ille habitus, non formaliter in se, sed radicaliter, quatenus positis speciebus et explicatis terminis ex ipsa natura intellectus provenit tanta adhaesio et inclinatio ad illam veritatem, quod nullo modo potest ei dissentiri, sed naturali vi adhaeret illi evidentiae. Et hoc modo dicitur habitus ille naturalis, non in sui productione, quasi a natura detur, sed in ipsius adhaesione et assensu ex naturae proportione ad illam veritatem stabilito.

CONSCIENTIA dicitur applicatio scientiae seu regulae et principiorum illorum ad operandum, unde habet se tamquam actus seu applicatio, non ut habitus nec ut distincta potentia. Pertinet autem ad intellectum, quia est applicatio dirigens, manifestans etc., licet supponat motum voluntatis, quatenus illa applicatio voluntarie fit et practico modo ea generali ratione, qua omnes potentie applicantur a voluntate ad operandum. Unde conscientiae tribuitur id, quod intellectus est, ut scire (Eccle. 7.: "Scit enim conscientia tua similiter iudicare et testificari", 1. Cor. 10.: "Ut quid libertas nostra iudicatur ab aliena conscientia", Rom. 2.: "Testimonium illis reddente conscientia"). Et similiter dicitur conscientia ligare, excusare, condemnare etc. Quae omnia ad cognitionem spectant. Nec obstat, quod etiam dicitur bona vel male; hoc enim est, quia est regulativa et applicativa ad bonum et malum, sicut etiam dicitur "intellectus bonus" Psal. 110., qui est intellectus practicus. Aliquando tamen attribuitur nomen conscientiae ipsi synderesi, cuius veritas applicatur ad operandum, attribuendo nomen effectus ipsi causae, ut ex Patribus docet S. Thomas 1. p. q. 79. art. 13. ad 3., et videri etiam potest q. 17. de Veritate art. 1. ad 1. Plura de conscientia pertinent ad theologos 1. 2. q. 19.