|
TRES SENTENTIAS generaliter in hac parte reperio: Prima
intellectionem esse actionem de praedicamento actionis tamquam formalis
causalitas, cuius terminus productus est verbum seu conceptus. Ita
Conimbric. hic cap. 8. q. 3. art. 3., Fonseca 5.
Metaph. cap. 15. d. 8. sect. 2. et alii etiam ex thomistis.
Secunda sententia tenet consistere intellectionem in qualitate, sed
non distingui a verbo mentis; produci tamen hanc qualitatem vera et
propria actione distincta ab ipsa intellectione, sicut quaelibet actio
distinguitur a suo termino. Ita Suarez libro 1. de Trinit. cap.
6. n. 5. et libro 3. de Anima cap. 5. n. 11., miraturque
valde thomistas distinguentes actum intelligendi a verbo tamquam duas
qualitates impugnare Scotum, qui distingit ipsum dicere ab
intelligere, siquidem si ponunt duas qualitates, debent ponere duas
actiones, sicut et termini sunt distincti. Sententiam Suarez
sequitur etiam P. Vazquez 1. p. disp. 38. cap. 2. et disp.
141. cap. 4. et patrocinatur Scotus, qui sentit verbum mentis
non esse aliud quam actum intelligendi in facto esse, ut colligitur ex
eius doctrina in 1. dist. 3. q. 6., q. 7., q. 9..
Addit autem Scotus in 1. dist. 2. q. 7. et dist. 27. q.
3., quod dicere et intelligere sunt distinctae actiones ex natura
rei, quem ex eo redarguit Suarez, quia si verbum et actus
intelligendi idem sunt, ergo per quam actionem producitur verbum,
producitur etiam actus intelligendi, et sic eadem actio erit dicere et
intelligere, quia habet eundem terminum, verbum et actum
intelligendi.
Tertia sententia est intellectionem esse veram operationem de genere
qualitatis, quae per se respicit terminum cognitum seu obiectum, non
terminum productum, virtualiter tamen esse productivam verbi; et hoc
verbum est qualitas distincta, ab ipsa intellectione. Prima pars est
Caietani 1. p. q. 79. art. 2. et q. 34. art. 1. ad
2., Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 9. in fine, et cap.
82. § Quodsi obiciatur, Capreoli in 1. dist. 27. q. 1.
art. 1. et q. 2. art. 2. et aliorum plurium, quos citant et
sequuntur Carmelitani hic disp. 21. q. 1. § 2. et 3.
Secunda pars, quod virtualiter sit actio productiva termini, est
eorumdem auctorum, qui licet dicant esse qualitatem, non tamen
agnoscunt contra Scotum distinctionem seu productionem verbi distinctam
ab ipso intelligere, ut Caietanus 1. p. q. 27. art. 1.,
Baņez, Zumel, Nazarius super eumdem locum. Tertia pars, quod
sint duae qualitates verbum et intellectio, sequitur ex sententia
praedicta, quae ponit intellectionem esse qualitatem, et tamen
producere verbum, viderique possunt auctores apud Carmelitanos cit.
loco q. 3. n. 42.
Dico ERGO PRIMO: In sententia S. Thomae quatuor sunt
ponenda in intellectu nostro ad intelligendum requisita, scilicet
potentia seu virtus (ad quam etiam pertinet habitus seu lumen),
species intelligibilis, actus intelligendi et verbum seu conceptus aut
species expressa.
Constat hoc ex ipso D. Thoma q. 8. de Potentia art. 1., ubi
inquit, quod "intelligens in intelligendo ad quatuor potest habere
ordinem, scilicet ad rem, quae intelligitur, ad speciem
intelligibilem, qua fit intellectus in actu, ad suum intelligere et ad
conceptionem intellectus, quae quidem conceptio a tribus praedictis
differt". Id ipsum docet q. 9. de Potentia art. 5. et videri
etiam potest in q. 4. de Veritate art. 2.
Nec, potest dici, quod D. Thomas non docet differre verbum ab ipso
intelligere, ut est qualitas in facto esse, sed ut est actio tendens
in fieri ad verbum ut ad terminum. Ceterum cum actio ista non sit
actio de praedicamento actionis, sed qualitatis, ut ex D. Thoma
ostendemus, relinquitur, quod sit qualitas distincta, hoc ipso quod
D. Thomas dicit differre intellectionem a verbo, de qua distinctione
statim agemus.
RATIO autem conclusionis ea est, quam insinuat D. Thomas cit.
loco, quia ista quatuor ita se habent, quod vel possunt separari, vel
unum est causa alterius, ergo distinguuntur.
Antecedens patet. Nam species et potentia separantur aliquando, quia
datur potentia sine specie, ut in nobis, illa vero adquiritur et
advenit vel per acquisitionem vel per infusionem. Ab ipso vero
intelligere distinguitur potentia et species, tum quia intelligere est
operatio procedens ab illis; tum quia aliquando non intelligimus actu,
sed potentia. Et eodem modo distinguuntur a verbo, quod est actualis
terminus intellectionis. Verbum autem distinguitur ab intelligere,
non quia verbum ipsum possit separari ab intelligere actuali, sed quia
verbum est aliquid procedens per intelligere tamquam imago expressa per
actum exprimentem, alioquin si non esset res procedens per
intellectionem ut expressivam et consequenter distincta ab illa, non
possemus ex nostro verbo colligere et explicare productionem verbi
divini per intellectionem, ut communiter faciunt Patres et theologi.
Potest tamen ipsum intelligere inveniri sine verbo ideoque separatur ab
illo, in divinis quidem manifeste Spiritus Sanctus et Filius
intelligunt, et non producunt verbum, in nobis autem probabiliter
visio beata illud non producit, ut dicemus infra.
Dico SECUNDO: Intellectio etiam ut distinguitur a conceptu
producto, non est actio de praedicamento actionis, sed de genere
qualitatis.
Itaque est actio metaphysica, cuius munus est per modum actus ultimi
et secundi actuare ipsum operantem et sic manere in illo, non autem se
habere praecise ut via et motus ad rem productam; sicque actio
metaphysica de se et formaliter solum respicit pro termino obiectum,
non productum, licet secundario non repugnet producere.
Hanc conclusionem saepe docuimus, et est expressa D. Thomae
Opus,. 48. tract. de Actione cap. 7. (Summa Totius
Logicae Aristotelis), ubi concludit, quod "actio immanens non est
directe in praedicamento actionis". Excluditur autem a praedicamento
actionis propter duo: Primum, quia actio praedicamentum dicit aliquid
fluens cum motu, ut docet S. Thomas in 1. dist. 8. q. 4.
art. 3. ad 3., non quia actiones instantaneae non pertineant ad
praedicamentum actionis, sed quia debent esse immutativae et illativae
passionis, eo quod actio, quae est praedicamentum, se habet
comparative ad passionem, unde actio non inferens passionem, non est
de genere illius praedicamenti. Intellectio autem per se et formaliter
non infert passionem, sed tanto perfectior est, quanto minus pendet ab
immutatione et passione. Nam licet antecedenter ad cognitionem
requiratur in nobis aliqua mutatio, quatenus indigemus recipere aliquam
speciem vel lumen, sive ab intellectu agente sive a Deo infundente,
tamen ipsa elicientia actionis, si perfecta est, non fit cum aliqua
passione, quia si hoc esset, ordinaretur intellectio ad acquirendam
aliquam formam in subiecto, qua acquisita cessaret actio; inducta enim
passione per receptionem formae productae actio cessat et solum remanet
passio. At vero intellectio non cessat per acquisitionem alicuius
formae, quia etiam producto conceptu seu verbo, quod est eius
terminus, remanet intellectio contemplans in illo, imo tunc est
perfectior intellectio, quando iam perfecte formatum est verbum. Ergo
intellectio formaliter loquendo et ut perfecta non infert passionem nec
respicit terminum productum seu formam, qua acquisita cesset, et ita
non est actio inferens passionem et terminata in illam, sed solum
respicit obiectum ut consideratione attactum.
Secundum fundamentum est, quia intellectio ordinatur ad perficiendum
ipsum operans, non ad perficiendum ipsum operatum, ergo non est
formaliter actio de praedicamento actionis.
Patet consequentia, quia actio formaliter loquendo est via et
causalitas, non autem finis ultimate intentus; ad hoc enim datur
actio, ut aliquis terminus transeat de non esse ad esse. Unde
pertinet ad ipsum fieri seu ad ipsam tendentiam termini in facto esse.
At vero intellectio non praecise se habet ut via et causalitas alicuius
termini seu effectus, sed ut perfectio ultimate intenta ab intellectu,
et si aliquem effectum habet, potius ordinat illum ad se, quam e
contra, eo quod perfectio intellectus non est in producendo aliquem
effectum, sed in attingendo veritatem, et si producit effectum, v.
g. conceptum, est, ut in eo contempletur veritatem. Et sic
contemplatio est ultimum, quod actuat perfecitque intellectum, unde
beatitudo, quae est summa perfectio intellectus, in actuali
intellectione et contemplatione consistit. Intellectio ergo et
contemplatio sunt operationis fines, non actiones viae, et ideo non
pertinent ad praedicamentum actionis, quae tantum est via et
causalitas. Unde Divus Thomas comparat ipsum intelligere ipsi
existentiae seu esse in genere intelligibili 1. p. q. 14. art.
4. et expressius q. 34. art. 1. ad 2., ut infra in ultima
conclusione ponderabimus, et assignat illam causam, quia intelligere
non significat actionem ut ab agente exeuntem, ubi excludit illam a
praedicamento actionis. Non enim solum dixit non esse actionem
exeuntem extra agentem, sed non exeuntem ab agente, quod est negare
rationem viae et causalitatis praecise ordinatae ad terminum.
Et totum hunc discursum complexus est S. Doctor 1. Contra Gent.
cap. 100., ubi inquit, quod huiusmodi actiones immanentes sunt
"perfectiones eorum, quorum sunt operationes, et possunt esse
ultimae, quia non ordinantur ad aliquod factum, quod sit finis.
Operatio vero vel actio, ex qua sequitur aliquid praeter ipsam, est
perfectio operati, non operantis, et comparatur ad ipsum sicut ad
finem". Ita D. Thomas. Quia ergo actus immanens non ordinatur ad
terminum producendum ut ad finem, sed ad obiectum intentionaliter
attingendum, quae attingentia est perfectio operantis, ideo actio
immanens non est directe actio de praedicamento actionis nec per se
productiva. Et in hoc etiam convenit Scotus in 1. dist. 3.
quaest. ultima 1 et dist. 27. et in aliis locis, qui ideo
distinxit dicere ab intelligere, quia actio immanens, qualis est
intellectio, non producit aliquid, ut constat ex 9. Metaph. et
1. Ethic. Sed differimus a Scoto, quod ipse non posuit
intellectionem esse virtualiter actionem productivam, et ideo dixit,
quod dicere non est actus intelligendi, licet sit actus intellectus;
inconsequenter vero ponendo, quod verbum non distinguitur ab
intellectione in facto esse, dixit esse duas actiones distinctas
intelligere et producere verbum. Ut autem in hoc explicemus nostram
sententiam,
DICO TERTIO: Expressio productiva verbi seu dictio non est
actio distincta ab ipso actu immanente intellectionis, sed ipsa
intellectio est virtualiter actio productiva verbi; nec indiget
intellectio alia actione, per quam producatur, quia procedit per
emanationem, neque alia actione, qua producat, quia ipsa virtualiter
est productio.
Hoc conclusio communiter tenetur a discipulis S. Thoma 1. p. q.
27. art. 1., ubi videri potest Caietanus, Nazarius, Baņez,
Zumel et alii. Est expressa D. Thomae. Nam in q. 4. de
Veritate art. 2. ad 5. inquit, quod "in nobis dicere non solum
significat intelligere, sed intelligere cum hoc, quod est ex se
exprimere aliquam conceptionem; nec aliter possumus intelligere nisi
huiusmodi conceptionem exprimendo, et ideo omne intelligere in nobis
proprie loquendo est dicere". Similiter in 4. Contra Gent. cap.
11. dicit, quod verbum est "terminus operationis intellectualis;
intellectus enim intelligendo concipit et format verbum". Et idem
habet opusc. 13. et 14. Et ad idem consonat, quod dicit 1.
p. q. 27. art. 1., quod quicumque intelligit, ex hoc ipso quod
intelligit, producit verbum.
RATIO conclusionis est, quia dicere est productio verbi
exprimentis et manifestantis rem, non quomodocumque, sed ut
intellectam et cognitam seu ut terminum intellectionis. Sed res non
potest reddi intellecta in actu nisi per ipsum intelligere et
intelligi; ergo neque potest verbum procedere ab intellectu nisi per
ipsum intelligere.
Maior manifesta est, quia verbum non potest exprimere rem ipsam nisi
aliqua imagine vitali et animata, et non alia vitalitate quam
cognitionis, quia non pertinet nisi ad principium cognoscitivum verbum
ipsum et imago, siquidem est locutio, et locutio solum pertinet ad
principium cognoscitivum. Ergo debet exprimere rem ut vitaliter
attactam ab ipsa cognitione, ergo non solum ut intelligibilem in actu
primo, sed ut intellectam in actu secundo. Unde etiam per voces
exteriores non solum repraesentamus res, sed etiam cognitionem
nostram; id autem repraesentat verbum interius, quod vox exterius.
Constat etiam, quod verbum exprimit rem ut locutam, ergo ut
cognitam, quia incognitum non est locutum; ergo similiter ipsa locutio
seu dictio erit cognitio.
Unde probatur minor, quia res non dicitur intellecta nisi ratione
intellectionis; intelligi enim essentialiter dependet ab intelligere.
Ergo expressio rei per modum intellectae est expressio ipsius
intelligere seu ipsum intelligere ut expressivum et manifestativum. De
se enim intelligere manifestatio est et lumen, unde per se habet esse
expressivum seu manifestativum, aliquando quidem ex necessitate et
indigentia, quia obiectum ipsum non est sufficienter explicatum et
evolutum, et ita proceditur ab imperfecto ad perfectum, sicut in nobis
fit per discursum et cogitationem, et sic praecedit verbum intelligere
perfectum, sed procedit ab intelligere imperfecto et in fieri, et
generaliter quandocumque formatur verbum, ipsum fieri verbi etiam est
intelligere in fieri. Aliquando vero procedit verbum ex abundantia
intelligendi, quatenus intellectus quanto perfectius intelligit, tanto
magis facit impetum ad manifestandum se; naturaliter enim intellectus
est manifestativus et communicativus sui, et quia manifestat res ut
intellectas, oportet quod illud dicere seu exprimere sit
substantialiter intelligere. Et hoc modo procedit Verbum divinum per
intelligere Patris, non ex indigentia, sed ex intelligentia.
Secunda pars conclusionis, quod ipsa intellectio sit virtualiter actio
productiva, constat ex pracedente, quia dictio est ipsamet intellectio
ut expressiva. Sed dictio est actio productiva verbi; ergo
intellectio ut expressiva est productiva, et cum sit de genere
qualitatis, ut ostensum est, solum virtualiter erit actio productiva.
Et deinde, quia intellectio procedit ab intellectu et specie ut a
virtute productiva sui et ipsius verbi mediante intellectione,
siquidem, ut diximus, verbum est terminus expressus ipsius
intellectionis. Sed intellectio non se habet ut virtus intelligendi et
ut principium per modum actus primi, siquidem intellectio est actus
secundus intelligentis et ultimum, quo constituitur in actu. Ergo si
verbum procedit mediante intellectione, non procedit mediante illa ut
virtute et actu primo producentis, ergo ut mediante actione
productiva, quia illud, quod se habet ut actus secundus inter
producens et productum, est ipsamet actio productiva, sive formaliter
sive eminenter. Unde constat, quod ipsamet intellectio, licet sit
qualitas, tamen quia habet rationem actus secundi et ita eminenter est
actio productiva, de se habet procedere a suo principio eo modo, quo
procedit actio, scilicet per modum emanationis, non per actionem
mediam superadditam.
DICO QUARTO: Intelligere et dicere differunt ut res et
modus, intelligere autem et verbum differunt sicut res et res.
Prima pars sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 34. art. 1. ad
3., ubi inquit quod dicere et intelligere differunt. "Nam
intelligere importat solam habitudinem intelligentis ad rem
intellectam, in qua nulla ratio originis importatur. Dicere autem
importat principaliter habitudinem ad verbum conceptum; nihil enim
aliud est dicere quam proferre verbum". Et in q. 4. de Veritate
art. 2. ad 5. inquit, "quod in nobis dicere non solum significat
intelligere, sed intelligere cum hoc, quod est exprimere aliquam
conceptionem". Ergo secundum Divum Thomam distincta habitudo
importatur in ipso dicere quam in intelligere et consequenter diversus
modus.
RATIO est manifesta, quia dicere identificatur cum intellectione,
quia ut probavimus, non est actio distincta et seorsum ab illa. Ex
alia parte actualis dictio ponit aliquam habitudinem in intelligere
praeter ipsam substantiam intellectionis, quia intellectio de se non
dicit habitudinem productivi nec respicit terminum ut productum, sed ut
cognitum, dicere autem respicit terminum ut dictum seu ut productum;
iste autem respectus seu habitudo aliquis modus est. Potest etiam
separari ab intellectione, licet non e contra, ut in visione beata
secundum sententiam probabilem non generatur verbum, et in divinis
intellectio prout in Filio et Spiritu Sancto non producit Verbum.
Ergo reperiuntur signa distinctionis modalis, quia dictio numquam
potest esse sine intellectione, bene tamen intellectio sine dictione,
distinguuntur ergo istae formalitates, quatenus intelligere respicit
obiectum ut praecise intelligibiliter attingendum, dictio autem ut
productive, et ponendo in esse ipsum verbum.
Quoad secundam partem conclusionis constat ex dictis, quia intellectio
non est actio, quae sit sola et pura causalitas sicut actio de
predicamento actionis, sed est qualitas ipsius operantis, ut in
conclusione secunda ostensum est. Quod vero ipsum verbum sit etiam
qualitas, constat, quia est imago expressa representans obiectum.
Ergo si species impressa est qualitas, quia repraesentativa est saltem
virtualiter, non minus erit qualitas species expressa, quia perfectius
repraesentativa est et magis in actu quam species impressa. Item
etiam, quia per expressionem generatur aliquid simile ipsi speciei
impressae, quae est principium intelligendi et exprimendi; ergo
oportet, quod sit qualitas sicut ipsa species, non modus aliquis
ipsius, alias non diceretur simpliciter illi similis, ita ut ex sua
ratione non repugnet, quod ipsa verbi productio sit generatio, ut in
Verbo divino, ut dicitur 1. p. q. 27. art. 2.
DICO ULTIMO: Intelligere formalissime consistit in operatione
habente se per modum actus ultimi ipsius intelligentis in ordine ad
obiectum, ideoque formalitas illius, ut distinguitur a dicere, magis
consistit in actuatione quam in origine.
Ita sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 34. art. 1. ad 3., ubi
inquit, quod "intelligere solum dicit habitudinem intelligentis ad rem
intellectam, ubi nulla ratio originis importatur". Licet enim
intelligere originetur ab intellectu et emanet vitaliter ab eo, quia
operatio vitalis est, tamen non reddit intelligentem ex eo solum, quia
procedit, sed quia obiectum attingit, et in illa attingentia obiecti
non explicatur formaliter ordo originis, sed supponitur.
ET RATIO EST, quia illud est formaliter intelligere, ex quo
formaliter et immediate sequitur intelligi in obiecto et attingentia
illius in subiecto, ita quod constituatur intellectus attingens
obiectum; tunc enim principaliter denominatur intelligens, quando
constituitur apprehendens obiectum. Ergo licet ad hoc, ut vitali modo
fiat ista apprehensio, requiratur egressio ab ipso intelligente, tamen
hoc est commune omnibus actibus vitalibus. Ut autem specialiter
constituatur in ratione intelligentis, oportet, quod id habeat
secundum attingentiam obiecti, in qua completur ratio apprehensionis,
licet ut vitalis sit, rationem processionis supponat et requirat in
nobis, in quibus vitalis actus est operatio superaddita potentiae et ab
illa vitaliter emanans; in Deo autem intelligere non est superadditum
intellectui nec procedit ab illo, alias distingueretur ab illo
realiter. Quare principalis ratio intellectionis, ut intellectio
est, non est ipsa egressio seu origo ab operante, sed actuatio ipsa,
qua in genere intelligibili constituit intellectum in actu secundo
coniunctum ipsi obiecto seu tendens ad illud intentionaliter et
intelligibiliter. Cuius signum est, quia intelligere non ordinatur
solum ad terminum aliquem egredientem et procedentem, quale est verbum
sed etiam ipso producto adhuc intellectio actuat et informat
intellectum, et ita perficit illum tamquam ultima actualitas, non
tamquam via ad terminum.
Et ex his colligitur, quomodo dicatur intelligere se habere ad formam
intelligibilem sicut esse ad formam naturalem, ut docet D. Thomas
1. p. q. 14. art. 4. et q. 34. art. 1. ad 2., ubi
inquit, quod "intelligere se habet ad intellectum in actu sicut esse
ad ens actu; non enim intelligere significat actionem ab intellectu
exeuntem, sed in intellectu manentem". Quam rationem etiam attingit
q. 54. art. 2. Hoc autem non intelligitur de ipsa
intellectione, ut est dictio seu expressio (sic enim non se habet ut
esse actuans, sed tamquam actio et productio effectiva), sed
intelligitur de ipsa intellectione, ut praecise est ultima actualitas
intellectus in ordine ad obiectum, sic enim actuat et informat
intellectum et formam intelligibilem in esse intelligibili illumque
constituit in actu ultimo et perfecto, et ita maxime convenit ipsi
contemplationi. Non repugnat autem, quod actio quando est immanens,
det esse ipsi agenti, licet non quando est transiens, ut docet D.
Thomas quaest. illa 54. cit., non quidem esse physicum et
naturale, hoc enim supponitur, ut operatio intelligendi exeat ab
intelligente, sed esse intelligibile, quod accidentale est in
creaturis, in quibus intellectio est operatio emanans; in Deo autem
est ipsum esse substantiale, sed ibi non emanat intellectio ut
operatio.
Primo arguitur ad probandum, quod intellectio, ut distinguitur a
verbo, non potest esse qualitas, sed de praedicamento actionis. Nam
expresse negat Philosophus actus immanentes esse qualitates, ut patet
10. Ethic. cap. 3. "Nec enim", inquit, "virtutis
operationes qualitates sunt". Constat autem operationes virtutis
actus immanentes esse. Et 9. Metaph. cap. 9. dividit veram et
propriam actionem in immanentem et transeuntem; ergo utraque debet esse
propria actio, quia utraque est membrum illius divisi.
Confirmatur, quia non potest intelligi, quod intellectio sit vera et
propria qualitas, nisi sit effectus proprie per actionem productus.
Quae enim est ratio, ut ad talem qualitatem non detur actio, sed sine
actione dimanet, praesertim cum in nostra sententia dimanatio passionum
a natura fiat per actionem non ipsius naturae, sed generantis? In
praesenti autem non est actio generantis, qua illa qualitas
attingatur, ergo non est emanatio per modum propriae passionis, erit
ergo emanatio per modum verae actionis.
RESPONDETUR Aristotelem in primo loco loqui de qualitatibus
permanentibus quales sunt habitus, non de qualitatibus transeuntibus,
quales sunt actus, et ita intellectio, cum sit actus, non pertinebit
ad habitum, sed ad dispositionem. Et hoc sumitur ex ipso textu
Philosophi, quia in illo solvebat quoddam argumentum Platonicorum
contra Eudoxum, quo probant delectationes non esse de genere bonorum,
quia boni dicimur per qualitates, delectatio autem non est qualitas,
sed motus, ergo non est de genere bonorum, sed imperfectorum. Quae
argumentatio non valet, nisi ly "qualitas" sumatur pro qualitate
permanente, qua modo permanenti dicimur boni. Respondet autem
Philosophus, quod etiam operationes virtutis sunt qualitates,
scilicet non permanentes, et tamen bonae sunt; non ergo ratio boni
restringitur ad solas qualitates permanentes, sed etiam ad
operationes, quae sunt actus see qualitates transeuntes.
Ad secundum locum ex 9. Metaph. dicimus potius stare pro nobis.
Nam ibi in textu 16. dividit Philosophus actiones ex parte
potentiarum dicendo, quod quarumdam potentiarum activarum finis est
"solus usus potentiae, et non aliquid operatum per actionem, sicut
ultimus finis potentiae est visio, et praeter eam non fit a potentia
visiva aliquod opus operatum. In quibusdam vero potentiis activis fit
aliquod opus praeter actionem, ut ab arte aedificativa fit domus
praeter ipsam aedificationem". Et subdit, quod actio immanens non
perficit aliquod operatum, sed ipsum operans; et ita est in ipso sicut
perfectio eius. Unde potius colligitur, quod operatio immanens, ut
visio et intellectio, non sunt actiones de praedicamento actionis, sed
de genere qualitatis, eo quod non se habent ut pura et nuda causalitas
tendens ad effectum, sed ut perfectio ultima ipsius operantis,
siquidem etiam producto effectu remanet actuans vitaliter ipsum
operantem, quod non haberet, si esset actio de praedicamento
actionis, desinit enim producto effectu.
Ad confirmationem respondetur, quod qualitas, quae est operatio et
actus secundus, non procedit per aliam actionem, bene tamen qualitas,
quae non est operatio; nam hoc ipso, quod est actus secundus
immanens, eminenter habet vim actionis transeuntis. Et non indiget
alia actione media procedere, quia ipsa actus seu operatio est, et ad
qualitatem, quae actus non est, datur actio. Nec dicitur emanare
tamquam propria passio, sed ad modum, quo actiones emanant, quia non
procedunt media alia actione, alias esset processus in infinitum, quia
illa alia actio exigeret aliam actionem, qua procederet. Quare non
solae passiones sunt, quae emanant, sed etiam actiones et relationes,
sive actio sit de praedicamento actionis sive sit actus et operatio de
praedicamento qualitatis. Licet enim non sint actiones cum
imperfectione, quae est motus, sunt tamen actiones perfectae, et ideo
non debent carere illa perfectione actus secundi, qua seipsa emanat ab
agente; hoc enim non fundatur in imperfectione motus, sed in ipsa
ratione actus secundi.
Secundo arguitur: Quia vel intellectio est vera et propria causalitas
ipsius verbi vel non. Si hoc secundum, ergo verbum producitur alia
actione quam cognitione, siquidem aliqua actione debet produci, unde
dictio distinguetur ab intellectione, nec intellectio erit eminenter
actio, sed tantum qualitas absoluta, et consequenter producetur per
aliam actionem. Si dicatur primum, non est, cur intellectio
excludatur ab actione praedicamentali aut cur dicatur qualitas, quia
non possunt in unum convenire qualitas, quae dicit entitatem in facto
esse, et actio seu causalitas, quae dicit rem in fieri et tendentia;
fieri enim est aliquid imperfectum, qualitas autem in facto esse dicit
perfectam inexistentiam.
Nec potest dici, quod actio, quae non est qualitas, non solum
importat causalitatem et fieri, sed etiam fluxum et motum. Nam contra
est, quia illuminatio et alias actiones instantaneae vere et proprie
sunt actiones, et tamen sunt sine motu. Ergo non requiritur motus
successivus, sed sufficit mutatio, haec autem etiam invenitur in
intellectione. Nam intellectio illa et conceptus informat intellectum
eique inhaerent et mutant ipsum de non intelligente in intelligentem,
ergo habent rationem propriae actionis.
Denique gratis dicitur, quod ad rationem actionis propriae
requiratur, quod sit cum motu et fluxu; de se enim solum exigit, quod
sit causalitas constituens causam efficientem in actu causantem. Ergo
sicut causa efficiens non dicit esse moventem, sed causantem, ita
neque actio dicet essentialiter rationem motus, sed causalitatis,
praesertim cum motus sit postpraedicamentum, actio autem praedicamentum
sit.
RESPONDETUR intellectionem habere veram et propriam
causalitatem, licet non cum imperfectione, sed eminenter et perfecte.
Neque enim ratio causalitatis restricta est ad praedicamentum
actionis, nisi sit cum tali imperfectione, quod tantum ordinetur ad
effectum ut via et tendentia ad terminum, non autem propter se operatur
tamquam ultimum, quod intendit agens. Et hoc ideo, quia
praedicamentum actionis est, quod denominat agens ab effectu secuto seu
passione subiecti; condividitur enim actio, quae constituit speciale
praedicamentum, contra passionem. Licet enim ista sex ultima
praedicamenta non sint denominationes extrinsecae, dependet tamen eorum
denominatio ab aliquo extrinseco, ut docet S. Thomas opusc. 48.
tract. de Ultimis Praedicamentis (Summa Totius Logicae
Aristotelis), et nos diximus in Logica q. 19. Quare ut aliqua
actio sit de hoc praedicamento, oportet, quod respectu subiecti sit
mutatio seu motus et respectu effectus sit pura et mera causalitas
ordinata ad ipsum. Quodsi ratione sui operatio aliqua seu actus
secundus quaeritur nec propter effectum producendum tantum, sed etiam
producto effectu manet et perficit ipsum operantem, et non solum
operatum, talis actus secundus excedit praedicamentum actionis, quae
non quaeritur propter se, sed propter effectum et ut via ad illum, sed
est de praedicamento qualitatis, quia subiectum actuat et qualificat.
Et quando dicitur, quod non possunt convenire in unum causalitas et
qualitas, respondetur id verum esse de causalitate imperfecta et tantum
ordinata ad effectum, quae cessat effectu producto utpote via ad
illum, non de causalitate perfecta et eminenti, quae potius ordinat
effectum ad se et ordinatur ad perfectionem ultimam operantis. Et ita
manet etiam effectu producto, sicut producto verbo adhuc manet
intellectio, licet in quantum gerit officium causalitatis respectu
conceptus producti inferior ipso videatur, sed tamen simpliciter est
perfectior, quia non sistit in hoc, sed etiam manet et perficit
operantem post effectum productum, neque est solum via ad perficiendum
operatum.
Ad id, quod dicitur etiam in intellectione inveniri mutationem,
respondetur, quod invenitur mutatio quasi metaphysica, id est reductio
actus primi ad secundum, non autem physica, quae consistit in
corruptione unius et positione alterius formae in subiecto, eo quod est
actus secundus non de se ordinatus ad effectum, sed propter se et
ratione sui perficit operantem, et non solum operatum; talis autem
mutatio non pertinet ad praedicamentum actionis, sed excedit illud.
Et ita licet conceptus seu verbum producatur ut inhaerens et eductum de
ipso subiecto, non tamen requiritur, quod id fiat per eductionem seu
actionem formalem, sed per eminentem, quae est ipsa qualitas
intellectionis ut actus secundus et operatio virtualiter productiva et
consequenter eductiva; ipsa autem intellectio non educitur per aliam
actionem, sed seipsa emanat sicut aliae actiones et relationes.
Quare non gratis dicitur requiri ad praedicamentum actionis, quod sit
causalitas cum motu, eo quod est causalitas imperfecto modo et ordinata
praecise ad perfectionem ipsius operati et ad eius esse, non ad
perfectionem operantis, ideoque mutationem rei operatae importat et
corruptionem oppositi etiam in instantaneis.
Quodsi inquiras: Quomodo potest intellectio esse virtualiter actio,
nisi conveniant ei conditiones actionis, quarum una est, ut
identificetur cum re producta tamquam fieri et causalitas cum termino,
intellectio autem si est qualitas, non potest identificari cum verbo,
quod est qualitas distincta, et sic non identificata, nisi dicatur,
quod est virtualiter actio, quia habet virtutem emittendi verbum et
actionem productivam eius. Sed tunc intellectio se habebit ut actus
primus, non ut actus secundus, quia sic esset virtus emittens actionem.
Respondetur, quod actiones immanentes non habent omnes conditiones
transeuntis; sic enim non eminenter, sed formaliter essent sicut
ipsae. Illa autem conditio actionis, quod identificatur cum termino,
solum convenit actioni, quae praecise est via et causalitas effectus et
ordinata ad ipsum, non vero ei actioni, quae per se est ultimum, ad
quod ordinatur operans, et ad perficiendum ipsum, non vero solum ad
perfectionem operati ordinatur; haec enim non identificatur cum
effectu, sed etiam producto effectu perficit operantem. Quare actus
immanens solum est virtualiter actio, quia est actio quantum ad
emissionem et originationem effectus, non quantum ad identificationem
et subordinationem ad effectum. Nec tamen dicitur se habere ut virtus
in actu primo, quia formaliter est actus secundus perficiens operantem
et originans effectum operatum, non tamen sistens in ipso et
subordinatus illi, sed potius effectum ordinans ad se, ut perficiat
operantem in illo. In quo valde assimilatur actioni divinae, quae ut
actio est, tenet se ex parte Dei et solum infert mutationem in
effectu; operatur quippe Deus per actionem immanentem, et in hoc
imitatur eum actio immanens creata, quod emittit ex se effectum et est
actus secundus originans ipsum, non autem identificatur ei, sed solus
mutatio ipsius, quae est fieri passivum eius, non autem facere
activum, quod ex parte actionis immanentis se tenet. Cum autem
philosophi dicunt actionem et passionem non distingui nisi modaliter,
loquuntur de actione, quae identificatur cum motu; haec enim non
distinguitur realiter a passione et termino, sed modaliter.
Ultimo arguitur: Quia dictio est actio distincta ab intelligere,
ergo etc.
Antecedens probatur primo, quia intelligere est qualitas distincta a
verbo in nostra sententia, ergo distincta actione procedit quam ipsum
verbum. Verbum autem procedit per dictionem, ergo distinguitur dictio
ab intelligere. Secundo, quia dictio supponit intellectionem, quia
ex hoc, quod intelligit, procedit verbum, ut dicit S. Thomas 1.
p. q. 29. art. 1. Et ex alia parte intelligere ut contemplari
supponit dictionem, quia in verbo dicto fit contemplatio. Similiter
dicere importat ordinem originis, intelligere habitudinem
informationis, qua intellectus actuatur ab obiecto, ut docet S.
Thomas 1. p. q. 34. a. 1. ad 2.; ergo distinguuntur ut
actio et non actio. Tertio, quia separari potest intelligere a
dicere, quia ut dicemus seq. art., datur aliquando intellectio sine
hoc, quod producat verbum; ergo non sunt eadem actio intelligere et
dicere.
Confirmatur, quia ipsa intellectio habet quidquid requiritur ad
rationem verbi, ergo ipsa non est dictio, sed dictio est id, quo
producitur intellectio in facto esse. Antecedens constat, quia verbum
est notitia, ut illud vocat S. Thomas q. 4. de Veritate art.
2. ad 2., intellectio autem notitia est. Intellectio etiam
manifestat, quia actu per illam attingit obiectum intellectus; est
etiam qualitas, et non dicit rationem originis, sed informationis:
ergo habet, quidquid requiritur, ut sit expressa repraesentatio et
qualitas manifestans, non per modum tendentiae et viae, sed per modum
qualitatis informantis et termini.
RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem
respondetur imprimis illam consequentiam, quae est P. Suarez 1. de
Trinitate cap. 6. n. 5., esse infirmam, quia esto intellectio
et verbum sint distinctae qualitates, non sequitur debere produci
diversa actione; eadem enim actio potest habere plures terminos
inadaequatos et inter se ordinatos. Secundo addimus intellectionem
esse qualitatem per modum actus secundi et operationis, et ita esse
virtualiter seu eminenter productivam; unde et quia operatio est, exit
emanando a suo principio non per aliam actionem, et quia virtualiter
productiva est, non per aliam actionem, sed per se producit verbum,
quia per se est expressiva.
Ad secundam probationem dicitur, quod dictio supponit intellectionem,
et intellectio dictionem secundum diversas considerationes, non tamquam
duo omnino diversa, sed ut formalitates seu modi eiusdem operationis.
Supponit enim dictio intellectionem sicut formalitas seu modus rem
ipsam, cuius modus est, sicut sensitivum supponit vegetativum, non
sicut entitatem et formam diversam, sed ut gradum eiusdem. Et ita cum
dicit D. Thomas, quod quia intelligit, concipit seu dicit, non est
sensus, quod una actio est causa alterius, sed quod in eodem actu una
perfectio seu formalitas est ratio alterius. Ex eo enim aliquid est
dicens seu loquens, quia est intelligens, non entitate diversa, sed
eadem includente utramque perfectionem. Et contemplatio supponit
verbum productum, in quo contempletur, et productionem eius, non
tamquam actionem distinctam, sed tamquam unam et eandem secundum
diversos status seu respectus. Nam cognitio est formativa sui obiecti
faciendo verbum, quod cognoscendo et exprimendo format, et sic ut
respicit obiectum cognitum, est cognitio, ut expressum et formatum in
ratione repraesentationis, est expressio et productio; rursusque
cognitio perficitur in ratione contemplationis in ipso verbo espresso et
producto, in quo obiectum attingitur. Quod vero intelligere secundum
se non importet habitudinem originis, sed informationis, non infert
distinctam actionem entitative, sed formaliter, id est quoad
habitudinem seu formalitatem exprimendi. Idem enim actus seu operatio
est actus secundus potentiae, virtualiter tamen est actio productiva
seu expressiva conceptus, non per novam entitatem actionis, sed per
diversam eiusdem cognitionis habitudinem.
Ad tertiam probationem dicemus seq. art.; non enim dicere separatur
unquam ab intelligere, sed e contra, quod est signum distinctionis
modalis.
Ad confirmationem respondetur verbum manifestare repraesentando,
intellectionem autem manifestare operando et cognoscendo, et verbum
dicitur notitia terminative seu per modum termini, in quo fit notitia,
non formaliter et per modum operationis, ut etiam advertit S. Thomas
1. p. q. 34. a. 1. ad 2. Differt autem esse manifestativum
et expressivum per modum repraesentationis vel per modum operationis et
actus. Quorum primam dicit rationem imaginis et similitudinis tamquam
res expressa et dicta, secundum autem dicit rationem actus ultimi et
tendentiae ad obiectum ut cognitum, non faciendo illud praesens per
modum similitudinis, sed praesens factum vitali actu attingendo et
operatione ipsa seu actu ultimo repraesentatum obiectum cognoscendo.
|
|