ARTICULUS II. UTRUM AD OMNEM INTELLECTIONEM SIT NECESSARIA PRODUCTIO VERBI.

SUPPONENDUM est, quod ut supra q. 8. art. 3. attigimus, necessitas ponendi verbum in nostra intellectione ex duplici principio fundari potest: Primo propter ipsum obiectum, secundo propter ipsam potentiae operationem.

Propter ipsam actionem fundant hanc necessitatem plures auctores, qui existimant verbum ideo solum requiri, ut operatio ipsa terminum habeat, eo quod illam operationem existimant esse formaliter de praedicamento actionis, actio autem sine termino dari non potest.

Unde respondent difficultati non posse dari intellectionem actionem sine verbo, et in Deo etiam intelligere habet verbum, licet non sub omni consideratione, sed ut est intelligere foecundum in Patre. Sic sentiunt P. Suarez disp. 18. Metaph. sect. 2. a n. 7. et libro 2. de Attributis Negativis cap. 12. et 13., videri etiam potest libro 3. de Anima cap. 6., Conimbric. 3. de Anima cap. 8. q. 3. art. 2., Molina 1. p. q. 27. art. 1., Vazquez, Rubio, Montesinos et alii, quos citant Carmelitani hic disp. 21. q. 5.

E CONTRA VERO apud D. Thomam et eius scholam verbum requiritur in intellectu, non ex parte potentiae aut operationis eius ut productivae, sed ex parte ipsius obiecti, vel ut reddatur praesens, si sit absens, vel ut reddatur sufficienter immateriale et spirituale in ratione termini intellecti et cogniti intra intellectum, nec solum sit intelligibile in actu primo per modum speciei impressae, vel denique ut reddatur obiectum manifestatum in aliqua repraesentatione tamquam res dicta et locuta. Et ad duo prima requiritur verbum ex indigentia ipsius intelligentis et obiecti intellecti, ad tertium autem requiritur verbum propter abundantiam intelligendi, quatenus ex abundantia cordis os loquitur. Et propterea dixit Augustinus, quod verbum in Deo non procedit ex indigentia, sed ex intelligentia, quia non procedit, ut reddat essentiam divinam intellectam in actu aut Patrem intelligentem, quia essentia seipsa est in actu puro intelligibilis et intellecta, sed ut manifestetur et repraesentetur in imagine, id quod est in intelligentia.

Haec sententia sumitur ex D. Thoma, qua necessitatem ponendi verbum in nobis desumit ex prima et secunda causa in 1. Contra Gent. cap. 53., ubi inquit, quod intellectus per speciem rei formatus intelligendo format in seipso quamdam intentionem rei intellectae, quae est ratio ipsius, quam significat definitio. Et hoc quidem necessarium est, eo quod intellectus intelligit indifferenter rem absentem et praesentem, in quo cum intellectu imaginatio convenit. Sed intellectus hoc amplius habet, quod etiam intelligit rem ut separatam a conditionibus materialibus, sine quibus in rerum natura non existit; et hoc non posset esse, nisi intellectus intentionem sibi praedictam formaret. Idem docet 4. Contra Gent. cap. 11. et opusc. 13. et 14. Et quod requiratur etiam propter manifestationem, specialiter videri potest in q. 4. de Veritate art. 2. praesertim ad 1. et aliis locis, ubi docet, quod Pater dicendo Verbum manifestat et exprimit totam Trinitatem et omnem creaturam, ut etiam docet 1. p. q. 34.

RATIO ET FUNDAMENTUM huius conclusionis facile constare potest, quia in praec. art. ostendimus intellectionem ex se non esse actionem productivam nec respicere terminum ut productum, sed ut cognitum. Unde propter assignandum terminum a tali actione productum praecise non est ponendum verbum, sed ulterius oportet assignare necessitatem producendi tale verbum, et hanc non possumus desumere nisi ex obiecto, quod in esse obiecti formari debet intra intellectum et intra ipsum poni, ut intelligatur, eo quod intellectus est potentia perfecte trahens res ad se et uniens illas sibi non solum unione quadam tendente ad rem, ut est extra, sed intelligente illam secundum omnes respectus et modos, quibus potest res ipsa praescindi, componi, comparari, dividi etc. Haec autem omnia requirunt obiectum cognosci et attingi, prout est intra intellectum, quia extra illum non est res ipsa abstracta, comparata, divisa etc., sed hoc sortitur beneficio intellectus. Ergo potentia, quae de se cognoscitiva est obiecti secundum omnes istos modos, quos sortitur intra se, et non extra, necesse est terminari ad obiectum ut intra se formatum, et non ut praecise manet extra se. Nec sufficit ad hoc, obiectum esse intra potentiam per speciem impressam, tum quia species impressa tenet se ex parte principii eliciendi intellectionem, actus autem intelligendi non terminatur ad ipsam speciem impressam, quia sic semper deberet esse reflexa, utpote convertens se ad suum principium, a quo elicitur, cum etiam quia ex eadem specie impressa possunt formari plures conceptus seu species expressae, quia potest intelligi res secundum diversos respectus inclusos virtualiter in eadem specie vel secundum comparationem unius speciei ad aliam. Ergo non sufficit species impressa, ut ad illam terminetur intellectio, sed requiritur determinata et expressa species, in qua determinate proponatur intellectui ex parte termini id, quod involutum est in specie impressa ex parte principii.

Ad hoc si obiectum est absens, ita ut in seipso terminare non possit cognitionem, necessario requiritur, quod haec terminatio suppleatur in aliqua repraesentatione. Nec sufficit ipse actus intelligendi, quia iste est ipsa cognitio, non res ipsa cognita, multo minus species impressa, quia ab ipsa ut a principio elicitur cognitio, ergo in illa non habet rationem termini nisi per reflexionem, reflexio autem supponit actum directum, et de illo inquiremus, quem terminum habeat. Quodsi obiectum sit praesens, sed non sit spirituale et proportionatum ipsi intellectui, manifestum est, quod ad ipsum prout sic non potest terminari intellectio, nisi reddatur proportionatum et spiritualizatum etiam prout terminat cognitionem. Obiectum autem non redditur spirituale et immateriale nisi intra intellectum, quia denudatio a materialibus conditionibus non convenit rei materiali ad extra, sed prout intra intellectum. Quodsi obiectum ipsum in se spirituale sit, vel est extra ipsum intellectum sicut unus angelus respectu alterius angeli, et tunc non potest angelus ille distinctus deservire alteri per modum speciei etiam impressae, quia non potest intra ipsum intellectum per substantiam poni, cum non habeat aliquam unionem ad ipsum, neque per modum formae, cum sit substantia et intellectus accidens, neque per modum materiae, cum non sit eius subiectum, neque per modum efficientis, cum non causet intellectum nisi solus Deus. Si vero substantia angeli sit intima intellectui, ut est respectu sui proprii intellectus, cuius est subiectum et cui servit per modum speciei impressae, adhuc non sufficit pro specie expressa terminante intellectionem, quia, ut probat D. Thomas 4. Contra Gent. cap. 11., cum intelligere angeli non sit eius substantia seu eius esse, etiam verbum seu conceptus angeli non est eius substantia, sed accidens.

Cuius probationis efficacia consistit in hoc, quod verbum repraesentat obiectum ut intellectum et cognitum, et non solum ut intelligibile, ergo si intelligere et intelligi est accidens, etiam verbum ut intellectum oportet, quod sit accidens, et non substantia; tum etiam, quia unam et eandem rem contingit multipliciter intelligi, et non uno tantum modo, et ideo intelligere, quod per modum operationis nascitur ex intelligente, non potest esse eius substantia seu eius esse, quia haec debet esse fixa et determinata, operatio vero est multiplex et varia manente eadem substantia, ergo etiam terminus illius debet esse varius et multiplex, siquidem potest diverso modo intelligi idem obiectum. Per terminum autem, qui est verbum, constituitur obiectum in ratione intellecti, ergo per aliquid accidentale, et non per suam substantiam debet terminare ipsam operationem. Et hoc intra intellectum, quia formatio et expressio obiecti fit per cognitionem et locutionem seu manifestationem internam, et sic oportet, quod talis terminus formatus extra ipsam cognitionem non sit, et consequenter neque extra potentiam.

Quodsi inquiras, quomodo ipsum verbum possit deservire ad cognoscendum obiectum, nisi prius cognoscitur tamquam imago repraesentans, cum tamen nullus experiatur se prius videre hanc imaginem, ut in ea videat obiectum; quomodo etiam potest per cognitionem formari, si ipsa cognitio non respicit obiectum nisi in ipso verbo repraesentatum.

Respondetur, quod imago est duplex: Alia exterior et instrumentalis, quae ut cognita ducit in cognitionem obiecti, et talis imago prius debet attingi et cognosci quam obiectum ipsam. Alia est interior et formalis, quae non est obiectum cognitum, sed ipsa est ratio et forma terminans cognitionem, et haec non debet esse cognita obiective, sed solum cognitionem reddere terminatam formaliter respectu obiecti. Debet autem formari per cognitionem ipsum verbum, quia ut dictum est, verbum repraesentat rem ut cognitam et intellectam, et sic intellectione ipsa debet formari. Et vocatur aliquando verbum a D. Thoma instrumentum, quo intellectus utitur ad cognoscendum, ut Quodlib. 5. art. 9. ad 1., sed tamen non sumit instrumentum pro signo instrumentali, quod obiective movet potentiam, sed pro medio intelligendi formali et intrinseco ipsi cognoscenti. Nec repugnat, quod eadem cognitio simul cognoscat et formet, ut dicit D. Thomas opusc. 14. (De natura Verbi intellectus), sicut si visio emitteret ex se lucem vel colorem, simul videret et produceret obiectum suum. Alias si prius formaretur verbum, oporteret prius dicere quam cognoscere, et illa dictio seu locutio caeco modo fieret dicendo, quod non cognoscit. Est ergo ipsa cognitio considerata in fieri et in statu imperfecto formativa verbi, ipso autem formato redditur perfecta et completa cognitio tamquam contemplatio, licet etiam postea iterum possit dicere ad manifestandum obiectum ex abundantia intelligentiae, ut iam supra explicavimus.

His SUPPOSITIS circa principalem difficultatem articuli illi, qui existimant verbum poni in intellectu ex eo praecise, ut sit terminus productionis, consequenter in omni intellectione nulla excepta ponunt produci verbum. Ita P. Suarez libro 2. de Attributis Negativis cap. 11. et alii supra citati. Qui vero tenent intellectionem de se non esse actionem productivam, sed requiri verbum, ut obiectum reddatur proportionatum et terminans cognitionem per modum rei intellectae, affirmant in omni intellectione requiri verbum, in qua obiectum ipsum per suam entitatem non est intelligibile et intellectum in actu, et hoc respectu omnis obiecti creati invenitur, respectu autem Dei clare visi probabilius est, non formari verbum creatum, quod immediate repraesentet illum in esse intellecti.

Itaque haec sententia duas habet partes: PRIMA, quod in omni intellectione circa obiectum creatum vel Deum non clare visum formatur verbum. Quae sine dubio est sententia D. Thomae, ut videri potest 1. p. q. 27. art. 1. et q. 9. de Potentia art. 5. et q. 4. de Veritate art. 2. et 3. Contra Gent. cap. 11. et multis aliis locis. In quibus expresse ponit verbum esse distinctum a specie impressa et ab actu intelligendi, praesertim illa q. 9. de Potentia art. 5. et q. 8. art. 1. et aliis locis praec. art. cit. Ratio vero constat ex dictis, quibus probavimus necessitatem ponendi verbum.

SECUNDA VERO PARS sententiae propositae, quod respectu Dei clare visi non detur hoc verbum creatum, sumitur ex dictis et ex ratione D. Thomae, qua 1. p. q. 12. art. 2. excludit omnem similitudinem repraesentativam Dei in se, in quo genere intrat verbum. Concedit autem S. Doctor similitudinem ex parte potentiae seu virtutis, id est lumen attingens Deum in se, sicut etiam visio attingit Deum in se, negat autem similitudinem per modum imaginis et repraesentationis, quia similitudo virtutis seu luminis et ipsius visionis consistit solum in proportione activitatis et operationis erga obiectum, quae est proportio per modum tendentiae et respectus; non repugnat autem rem inferiorem tendere et respicere superiorem et creaturam ad Deum in se. Repraesentatio vero est per modum similitudinis, qua vel convenit per adaequationem unum cum altero, vel continet illud ut semen rem genitam; nihil autem creatum adaequatur Deo aut continet illum ut est in se. Unde ratio D. Thomae explicatur, quia repraesentatio ipsa, in qua formalissime consistit ratio speciei, licet entitative sit accidens, intelligibiliter tamen debet esse eiusdem immaterialitatis cum obiecto, quod immediate et primo repraesentat, siquidem ipsa repraesentatio speciei realiter invenitur in ea, et non est aliud quam ipsa res repraesentata immaterialiter et intelligibiliter sumpta. Sic ergo illa realitas, quae est repraesentatio speciei in ratione repraesentationis formaliter et in esse intelligibilis, quae comparatur ad obiectum, vel est creata vel increata. Si increata, est actus purus in esse intelligible, et consequenter non potest inveniri in entitate creata. Si creata, in infinitum distat ab obiecto increato, multo magis quam repraesentatio corporea ab obiecto spirituali in se; implicat autem, quod repraesentatio corporea proprie et immediate repraesentet rem spiritualem, ut est in se.

Nec obstat, quod etiam implicat visionem corpoream attingere rem spiritualem, cum tamen non implicet visionem creatam attingere Deum. Respondetur enim visionem implicare ex alio principio, quia scilicet res spiritualis est omnino extra obiectum adaequatum sensus, quod non currit in intellectu creato respectu Dei. Repraesentatio autem speciei utrobique repugnat ex eodem principio, scilicet ex defectu similitudinis et immaterialitatis cum obiecto.

Nec dici potest, quod repraesentatio speciei entitativa est creata, sed terminative increata, et quod finito modo repraesentat Deum. Sed contra est, quia repraesentatio speciei licet quoad entitatem sit inferior obiecto, quoad immaterialitatem tamen est impossibile, siquidem in ipsamet specie repraesentatio formaliter sumpta continet intelligibiliter et intentionaliter ipsum obiectum immediatum, cuius est species, ergo et immaterialiter, quia intelligibilitas in immaterialitate fundatur. Sed continentia illa subiectiva est in specie, nec solum extrinsece et terminative species est immaterialis, sed etiam in ipsa specie intrinsece immaterialitas invenitur, quia repraesentatio intrinsece in ea invenitur, et haec debet esse intrinsece immaterialis, quia intrinsece intelligibilis et eiusdem immaterialitatis cum obiecto, quia immediate ei est proportionata per similitudinem. Quod vero accidens repraesentet substantiam, ideo est, quia possunt esse eiusdem ordinis in immaterialitate et intelligibilitate, licet non in entitate; immaterialis autem intelligibilitas est, quae per se attenditur in specie, non entitas. Sed si immaterialitas intelligibilis fuerit divina et actus purus, hoc ipso non capitur in entitate creata, sed debet etiam entitas esse divina, quia actus purus nulli potentialitati miscetur. Quod vero Deus repraesentetur finito modo, nihil refert, quia etiam finito modo non potest repraesentari Deus in se intelligibilitate creata et quae sit propria alicuius creaturae; sic enim repraesentaretur per effectum, et non in seipso immediate finito modo. Ergo licet finito modo repraesentetur, tamen si quidditative attingitur, ut est in se, hoc ipso illa intelligibilitas non est creata, quia non est alicuius creaturae, sed pertinet ad quidditatem Dei et est actus purus, quia non immediate proportionatur alicui rei creatae, ergo rei increatae, ergo est propria Dei, et sic actus purus; sicut etiam non potest species corporea repraesentare quidditativa rem spiritualem, licet non comprehensive et omni modo.

Tota haec implicatio currit similiter in specie expressa, quia species expressa etiam est similitudo et repraesentatio intellectualis obiecti immediate illud repraesentans, et consequenter immediate ei proportionatur. Repraesentat autem obiectum non ut intelligibile sicut species impressa, sed ut in actu intellectum. Ex parte quidem obiecti eadem implicatio est atque in specie impressa, quia idem obiectum est. Quod vero sit finito modo intellectum, non magis conducit, ut repraesentetur per speciem creatam, quam quod sit finito modo intelligibilis per speciem impressam, et tamen, ut diximus, etiam hoc modo repugnat dari speciem creatam Dei in se immediate.

Quod vero reddatur intellectum in actu a me, quod non videtur habere posse divina essentia per seipsam, quia solum est intellecta a se per seipsam, non a me, sed per aliquid superadditum, non obstat, quia esse intellectum duo dicit, alterum, quod obiectum sit applicatum ad intelligere per modum termini, alterum, quod sit formatum ultima actualitate, ita quod ipso intelligi constituatur in actu ultimo intelligibilitatis. Primum requiritur in visione beata, sed non requirit verbum a se formatum, sed sufficit applicatio et unio ad obiectum seu verbum iam formatum, sicut intellectus postquam formavit verbum, cum in ipso contemplatur obiectum, non format novum verbum, sed unitur et applicatur formato; sic Deus est de se non solum intelligibilis, sed in ultimo actu intellectus respectu omnis intellectus, cui praesens et unitus esse potest intime. Unde posita unione eius in intellectu per modum speciei, potest per ipsum actum intelligendi beati respici Deus ut Verbum formatum et sibi unitum, et sic ad ipsum terminari, sicut si conceptum unius poneret Deus in mente alterius et ad illud terminaretur intellectio. Secundum autem esse non potest, quia intelligibilitas Dei attingens eum, ut in se est, nulla creata intelligibilitate formari potest, sed haec semper distat in infinitum, et sic non repraesentat Deum in se immediate, sed effectum Dei.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ex P. Suarez 3. de Anima cap. 5. ad probandum, quod verbum non ponatur propter indigentiam obiecti, sed ut sit terminus actionis productivae. Nam imprimis D. Thomas ubicumque loquitur de verbo, non adstruit illud ex indigentia obiecti, sed propter vim intellectionis, ut patet 1. p. q. 27. art. 1., ubi ait: "Quicumque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio intellectus ex vi intellectionis proveniens". Q. 9. de Potentia art. 5. ait, quod "verbum est de ratione ipsius intelligere". Et q. 4. de Veritate art. 2. et super Ioannem cap. 1. lect. 1. Et 4. Contra Gent. cap. 11. ait angelum formare verbum, et tamen habet substantiam suam sibi praesentem intuitive. Ergo verbum non ponitur propter indigentiam obiecti, scilicet ut reddatur praesens intellectui.

Ratione etiam arguitur, quia si ex indigentia obiecti producitur verbum, maxime quia obiectum est absens et per ipsum verbum redditur praesens. Sed si haec ratio valeret, numquam produceretur verbum nisi in cognitione abstractiva, et ita angelus se cognoscens verbum non produceret. Si vero dicatur praeter hanc praesentiam angeli requiri aliam magis intimam et veluti penetrationem potentiae cum obiecto, contra est, tum quia intellectus speciebus impressis informatus sufficienter habet obiectum intime sibi unitum, nec est, cur magis penetratum et unitum requirat; tum denique, quia non repugnat, quod species impressa simul se teneat ex parte principii cognoscendi et sit terminus, in quo reluceat obiectum. Quae enim in hoc est repugnantia?

RESPONDETUR de mente Divi Thomae constare locis supra a nobis allegatis, praesertim 1. Contra Gent. cap. 53. Et in illis locis, quae allegat P. Suarez, ut q. 9. de Potentia art. 5. et q. 8. art. 1., aperte distinguit speciem intelligibilem impressam et actum intelligendi et verbum intellectum, et tamen ipsum intelligere reponit esse actionem immanentem, quae non est de praedicamento actionis, nec per se respicit terminum productum, sed cognitum, ut art. praec. ex ipso D. Thoma ostendimus. Ergo non propter indigentiam actionis, ut habeat terminum, requiritur verbum, sed propter indigentiam obiecti, ut reddatur sufficienter praesens et unitum, non solum entitative sicut est substantia angeli suo intellectui, sed etiam intelligibiliter per modum intellecti in actu, quod accidentale est etiam ipsi angelo.

Ad rationem respondetur: Ad primam probationem dicitur non solum requiri verbum propter absentiam physicam obiecti, haec enim non semper invenitur, sed etiam ut obiectum in ratione termini cognitionis reddatur immateriale et intentionale in actu ultimo, ut D. Thomas affirmat 1. Contra Gent. cit. cap. 53. Et ad hoc non sufficit praesentia, quam habet obiectum in specie impressa. Haec enim praesentia tenet se ex parte principii ad producendam intellectionem, non autem per modum termini, quia ad hoc oporteret, quod intellectus reflecteretur super ipsam speciem, et ita non servit ad intellectionem directam. Tum quia species impressa continet obiectum per modum intelligibilis, non per modum intellecti et expressi in actu secundo. Quod enim aliquid sit intellectum et expressum, necessario dependet ab intelligere et exprimere. Species autem intelligibilis praecedit ipsum intelligere et exprimere; ergo non potest in ipsa repraesentari obiectum ut expressum et intellectum in actu, ubicumque operatio intelligendi et exprimendi est aliquid accidentaliter superveniens ipsi speciei et intellectui. Et ita species impressa existit in intellectu, etiam ipso non intelligente per illam; species autem expressa cessante intellectione cessat, quia repraesentat rem ut intellectam in actu. Tum denique quia species impressa repraesentat cum aliqua indifferentia et potentialitate determinabili per expressionem verbi et intellectionem, siquidem intellectio, quae est accidens superveniens intellectui, potest variari fierique modo cum diversa attentione, modo cum diversa intensione. Ergo oportet, quod species impressa reducatur in actum et terminetur per ipsum intelligere, et consequenter quod ipsum verbum distinguatur a specie impressa, eo quod in verbo expresse et determinate repraesentatur obiectum ut taliter vel taliter intellectum in actu secundo, non ut solum intelligibile in actu primo. Unde patet, cur repugnet speciem impressam tenere se ex parte termini intellectionis, ut petitur in ultima probatione.

Secundo arguitur ad probandum in omni intellectione formari verbum etiam in visione Dei: Primo quidem auctoritate D. Thomae, tum 1. p. q. 27., ubi inquit, quod "quicumque intelligit, ex hoc quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum". Quod frustra limitatur ad intellectionem rei creatae vel intellectionem abstractivam aut alias similes limitationes, alias non probaret D. Thomas dari in Deo processionem Verbi, si non datur in nobis nisi cum tot limitationibus, cum quibus non datur in Deo. Tum etiam in q. 4. de Veritate a. 2. dicit, quod "omne intellectum in nobis est aliquid realiter procedens ab alio. Et hoc universaliter verum est de omni, quod a nobis intelligitur, sive per essentiam videatur sive per similitudinem". Ubi etiam includit visionem divinam, in qua videtur Deus per essentiam, et non per similitudinem.

Ratione etiam probatur, quia omnis intellectio est vera et propria operatio seu actio, ergo debet habere terminum, quia actio non habens terminum, nihil agit, et sic non est actio. Si vero intellectio non est actio, sed qualitas producta, ergo supponit actionem, per quam producatur, et sic illa actio erit intellectio ut operatio, qualitas vero illa erit verbum ut terminus actionis. Et dato quod intellectio illa in ratione intellectionis non habeat terminum productum, sed cognitum, adhuc tamen non repugnat in visione beata, quod illa intellectio sit: expressiva et manifestativa eius, quod intelligit per modum locutionis; ergo per talem expressionem et distinctionem producetur verbum, non quidem ad reddendum obiectum intellectum in actu, sed ut dictum et expressum a beato.

RESPONDETUR ad primum locum S. Thomae, quod illa verba "quicumque intelligit" non est necesse, quod distribuant pro omnibus individuis, sed pro omnibus generibus intelligentium, quasi sit sensus: In omni natura intelligente ex eo, quod natura intellectiva est, habet, quod procedat aliquid intra ipsam, et non solum extra, sive hoc contingat in omni individuo sive non. Intentum enim S. Thomae in illo articulo erat probare contra Sabellianos et Arianos, quod datur in Deo processio aliqua ad intra, et hoc probat, quia in omni intelligente datur processio ad intra per actionem immanentem. Ad hoc autem impertinens est, quod in omni individuali actione procedat verbum; sufficit autem et conducit, quod in omni natura intelligente detur processio ad intra. Sic enim optime infert, quod etiam in natura divina seu in Deo, qui intelligens est, datur aliqua processio ad intra, et tamen non probat, quod in omni individua intellectione datur processio ad intra; hoc enim esset nimis probare, cum in Deo Spiritus Sanctus et Filius intelligant, nec tamen producant ad intra Verbum. Quod et S. Thomas advertit, dum eodem loco q. 34. art. 2. ad 4. afferens eandem propositionem "Quicumque intelligit" etc. ut inde probaret, quod etiam Verbum producit aliud verbum, limitat illam propositionem, ut intelligatur de omni intelligente foecundo, non de eo, quod intelligit ut Verbum procedens, sicut intelligit Filius.

Ad secundum locum respondetur loqui de his, qui intelligunt non per similitudinem, sed per essentiam, quae non est ipsum intelligere et intelligi per seipsam, sed indiget operatione accidentali et de se est in potentia, ut sit intellecta in actu, qualis est essentia angeli. Non vero loquimur de essentia, quae est actus purus et cuius immaterialitas non compatitur repraesentari repraesentatione et immaterialitate creata, quae longe illi improportionata est. Et hoc sumitur ex ratione ipsa, quam reddit S. Thomas ibi, quia "ipsa conceptio", inquit, "est effectus actus intelligendi", quia scilicet, ubi essentia aliqua non est suum intelligere nec sua conceptio, sed conceptio est effectus actus intelligendi, ibi necessario requiritur, quod procedat et producatur verbum, quia hoc ipso, quod conceptio est effectus, ipsa essentia seu obiectum, per quod fit cognitio, non est per se in ultimo actu intelligibilitatis, sed per aliquid superadditum, quod est effectus actus intelligendi, et sic ubicumque verbum est effectus, intellectio producere debet illud. In visione autem beata divina essentia, quae est species intelligibilis, seipsa est in actu ultimo intelligibilitatis, cum sit actus purus, et consequenter non per aliquem effectum redditur intellecta repraesentative, sed solum illa immaterialitas, quae est actus purus, redditur attacta per actum visionis beatae et ei unita in ratione termini.

Ad rationem iam respondimus praec. art. intellectionem esse actionem metaphysicam, id est actum secundum operantis, non physicam formaliter, id est causalitatem ipsam operantis, et sic non petit essentialiter terminum productum, sed cognitum, licet virtualiter possit esse actio, ut dictio expressiva est. Ipsa autem intellectio, licet sit qualitas, emanative tamen procedit, et non per aliam actionem, quia actus secundus est veraque operatio, unde non indiget alio actu secundo constitui agens, ut producat illam. Nec tamen superfluit verbum, quia est similitudo per modum termini repraesentans seu reddens praesens obiectum. In visione autem beata nec per modum locutionis et expressionis potest verbum produci, quia verbum sic procedit in ratione dicti et expressi, quod repraesentat obiectum secundum propriam et immediatam immaterialitatem eius. Repraesentat enim obiectum ut intellectum in actu, et consequenter sub actualitate ultima intelligibilitatis et immaterialitatis divinae, quod repugnat in repraesentatione seu immaterialitate creata. Nec sufficit repraesentare illam ut intellectam a visione creata, quia visio ipsa non est obiectum seu res intellecta, sed essentia ipsa, ac proinde licet connotetur, quod sit cognita a me, immaterialitas tamen et intelligibilitas, sub qua repraesentatur, non est mei, qui sum cognoscens, sed obiecti cogniti et repraesentati.

Ex quo solvitur instantia, quae solet hic moleste fieri, quia verbum non ponitur nisi ad hoc, ut reddatur obiectum intellectum a me, non ab alio. Deus autem ex se non est intellectus in actu a me, sed a se. Ergo ut repraesentetur essentia divina non absolute ut in actu secundo intellecta in se, sed ut limitate intellecta a me, requiretur verbum creatum, quia sic limitate esse intellectam a me aliquid accidentale et temporale est.

Sed respondetur ex dictis, quod esse intellectum in actu dupliciter dici potest, vel respectu obiecti, quia de se solum est intelligibile in actu primo, redditur autem in actu ultimo intellectum; vel respectu subiecti, quia applicate ad istud subiectum redditur intellectum, id est apprehensum et tentum ab isto. Dicimus ergo, quod verbum ponitur, ut reddat obiectum intellectum in actu ultimo ex parte, obiecti, secundum quod intellectum in actu ultimo condividitur contra intelligibile in actu primo. Et hoc modo divina essentia, ut obiectum intelligendum et ordinis intelligibilis, est in actu ultimo intellecta non solum a se, sed respectu ciuscumque modi, quo possit intelligi, quia est infinite intellecta in actu, ita quod per nullam actualitatem possit reddi magis in actu. Ceterum ut reddatur obiectum illud intellectum applicate ad istud subiectum, id est tentum et apprehensum ab eo, non requiritur verbum seu species expressa, sed sufficit intellectio ipsa seu actus cognoscendi, quo redditur obiectum ipsum in se et ipsum verbum et conceptus infinitus applicate unitus isti limitate, sicut etiam in ratione speciei impressae unitur, quod supra aliquibus exemplis declaravimus.

Tertio arguitur: Quia per illud intelligere creatum habet divina essentia uniri in ratione speciei expressae. Ergo aliquid producitur de novo per talem intellectionem, scilicet divinam essentiam esse unitam in ratione verbi et conceptus, quod ante non erat; hoc autem non producitur in ipsa essentia, ergo in ipso intellectu. Maior probatur, quia intellectio illa etsi non format verbum reddendo rem intellectam in esse obiecti, reddit tamen obiectum intellectum applicate ad istud subiectum, ergo ipsam essentiam unit in ratione verbi et speciei expressa, ipsi intellectui, et sic aliquid de novo producit, videlicet illam unionem.

Confirmatur, quia Deus non potest supplere intellectionem seipso, quia est vitalis operatio, ergo neque rationem verbi, quia est vitalis terminus repraesentans. Patet consequentia, quia non minus repugnat suppleri terminum vitalem quam operationem vitalem; non minus enim repugnat, quod sit filius alicuius, qui ab eo non est genitus, quam quod sit generatio alicuius, quae ab eo non processit.

Confirmatur secundo, quia alias non esset ratio, cur etiam substantia angeli non serviat sibi ipsi pro specie expressa, siquidem est sufficienter immaterialis et intima intellectui, cum deserviat illi pro specie impressa. Nec requiritur, quod sit suum intelligere, ut deserviat pro verbo; nam apud nos intelligere et verbum distinguuntur realiter, et tamen deservit verbum ipsi intellectui ut forma et ratio intelligendi. Sufficiet ergo, quod ipsum intelligere terminetur intus ad essentiam unitam in ratione speciei illamque sua luce actuet, non quod verbum producat.

RESPONDETUR, quod circa unionem essentiae divinae in ratione speciei expressae quidam thomistae censent produci per intellectionem nostram modum quemdam unionis; et hoc modo salvant, quod habeat terminum intra se productum, licet non verbum, sed unionem illam. Alii et melius non ponunt unionem aliquam informativam seu physicam produci per nostram intellectionem, sed intellectionem pure contemplari essentiam divinam iam unitam in ratione speciei expressae, sed solum ipsam intellectionem dici unionem, quatenus est intentionalis apprehensio et tendentia ad obiectum. De quo videri potest Caietanus 1. p. q. 27. art. 1. et q. 76. art. 2., Mag. Baņez ibi q. 12. art. 2. dub. 2. 3. et 4. concl., Navarrete tom. 1. Controvers. 34. § 4. ad 6. argumentum.

Ratio est, quia ille modus vel est distinctus ab intelligere ipso vel non. Si non, ergo non assignatur terminus talis actionis. Si est distinctus, vel est productus per intelligere quatenus dictio, vel quatenus contemplatio et pura intellectio. Si quatenus dictio, erit verbum, quia est aliquid dictum seu locutum, quod verbum est. Si ut contemplatio, supponit verbum unitum, sicut nos contemplamur obiectum in verbo iam producto et unito nobis, et tamen per illam contemplationem non producimus unionem verbi iam existentis in nobis, sed in verbo unito contemplamur. Et sicut si Deus meo intellectui uniret conceptum, qui productus fuit a Petro, possem elicere operationem terminatam ad illum et unientem me illi, non unione informationis conceptus, quae iam supponitur, sed unione contemplationis et apprehensionis, quae est ipsamet cognitio, ita Deus seipso unit suam essentiam in ratione speciei impressae et expressae physico modo, intellectus vero elicit actum, qui est unitivus apprehensive seu cognoscibiliter, id est tendendo ad obiectum, non reali informatione ipsum uniendo. Et cum dicitur, quod intellectus trahit rem ad se et reddit obiectum intellectum applicate ad se, respondetur, quod haec tractio et applicatio fit contemplando et attingendo obiectum cognoscibiliter, non uniendo informative et realiter essentiam seu terminative, sed circa unitam realiter intelligendo et apprehendendo.

Ad primam confirmationem respondetur, quod cum Deus unitur in ratione verbi, non supplet, quod hoc verbum dicatur procedens a nostro intellectu; haec enim denominatio suppleri non potest, ita ut dicatur aliquis terminus vitaliter procedens vel genitus, si vitaliter non procedit, sed solum unitus. Quod autem supplet Deus, est, quod hoc verbum dicatur repraesentare obiectum per modum termini repraesentativi, non per modum termini procedentis et producti a nostro intellectu. Esse autem terminum repraesentativum intelligibiliter per se habet divina essentia et suppleri potest in ratione causae formalis terminantis et in se vitaliter repraesentantis, non tamen ab isto vivente seu intelligente procedentis, sed ei uniti, sicut si conceptum unius Deus uniat alteri intellectui.

Ad secundam confirmationem respondetur ex supra dictis, non posse substantiam angeli esse per se species expressam, quia non est per suam substantiam suum intelligere et intelligi in actu ultimo, et sic non potest repraesentari ut intellecta nisi per aliquam accidentalem qualitatem superadditam, sicut nec ipsum intelligere et intelligi est substantia angeli, sed operatio superaddita. Quod est signum ipsam substantiam angeli secundum se non esse in actu ultimo intelligibilitatis, sed actuabilem esse.

Et ad replicas, quod etiam distinguitur in nobis verbum ab intelligere, respondetur, quod distinguitur ut terminus ab ipso formatus et productus sicque ab eo distinctus, repraesentative tamen ipsum obiectum ut intellectum imbibens. Substantia autem angeli non formatur nec procedit ab intelligere ut terminus eius, nec potest solum extrinseca intellectione attacta formari, quia ista formatio non est per solam lucis aspersionem, sicut colores redduntur lucidi, sed per intrinsecam formationem repraesentationis vitalis et in actu secundo, quod ex se substantia angeli non habet.