ARTICULUS III. AN SINT TRES OPERATIONES INTELLECTUS ET QUID SINT.

DARI in nostro intellectu tres operationes intellectus, quae sunt simplex apprehensio, enuntiatio seu iudicium et discursus, experientia in nobis testatur et in Summulis saepius explicavimus affirmatque D. Thomas 1. Poster. lect. 1., et colligitur ex Aristotele in hoc 3. de Anima textu 21., lect. 11. apud Doctorem sanctum, ubi Philosophus docet dari duas operationes intellectus, scilicet simplicium apprehensionem et compositionem. Nec enuntiationem vocat, sed compositionem, ut hoc nomine etiam discursum comprehendat, qui compositione quadam constat, non enuntiativo modo, sed illativo conceptus coniungente. Circa has ergo operationes dubiola aliqua se offerunt.

Primo inquires: Unde oriatur, quod in homine istae operationes distinctae sint.

RESPONDETUR ex imperfectione nostri intellectus id provenire, quia procedimus de imperfecto ad perfectum et de potentia ad actum.

Ita sumitur ex D. Thoma in 1. p. q. 58. art. 5., ubi docet, quod quia intellectus noster procedit de potentia ad actum et de imperfecto ad perfectum, cognita seu visa aliqua re "non statim attingit quidquid illi convenire potest", indiget ergo transire ad aliud et componere cum illo, ut cognoscat ei convenire. Intellectus autem angeli quia in genere intellectuali perfectus est, statim visa aliqua re penetrat quidquid illi convenit, quia non utitur discursu, sed comprehensione, et sic in eo datur simplex et unicus modus operandi, qui tamen ita virtuosos est, ut aequivaleat nostro discursui et multiplicatis actibus; sicut etiam in naturalibus res generabiles et corruptibiles, quae procedunt de imperfecto ad perfectum, successive acquirunt suam perfectionem, et non unico actu, quae vero incorruptibiles sunt, non acquirunt suam perfectionem successive generando et corrumpendo, sed statim illam habent a principio, ut coelum. Sic in spiritualibus anima rationalis, quae infima est in gradu intellectivo ideoque unitur corpori corruptibili, acquirit successive suam perfectionem scientiae, et non utitur indivisibili comprehensione, sed discursu et compositione. Angeli vero quia sunt perfecte separati a corpore et communicatione ad corpus, sunt etiam perfecti intellectus nec habent successive acquirere scientiam, sed comprehensive et simplici actu penetrante, quidquid est in obiecto.

Dices: Ergo saltem quoad illa, quae naturaliter non conveniunt alicui rei, sed moraliter vel supernaturaliter, poterit angelus compositione uti et successive acquirere unum post aliud. Et deinde quoad propositiones negativas seu quoad divisionem, cum possit res omnino disparatas, et quae sub una specie contineri non possunt, negare de aliquo, non poterit id facere sine aliqua compositione specierum et actuum, quia ad unicam reduci non possunt et consequenter neque ad unicum actum.

Respondetur aliquos ita concedere, ut argumentum intendit in cognitione angeli rerum supernaturalium vel in divisione seu negatione facienda. Sed immerito, quia supernaturale lumen non destruit, sed perficit naturam, et de se simplicius lumen est et altius quam naturale. Itaque vel se accommodat naturae intelligentis et eius modo, sicut de cognitione fidei docet S. Thomas 2. 2. q. 1. art. 2., vel naturam elevat et rapit ad altiorem et simpliciorem modum suum. Si primo modo, fiet angelis sine discursu cognitio supernaturalis, quia eius modo se accommodat, non illud destruit. Si secundo modo, magis elevat a discursu, quia ad altius et simplicius lumen et modum simpliciorem rapit intellectum. Atque ita in angelis unica specie a Deo infusa vel attemperata repraesentat subiectum non solum sub forma ei naturaliter manifesta, sed supernaturaliter et ex obedientiali potentia convenienti.

Quod vero dicitur de divisione et negatione, respondetur, quod angelus quando cognoscit negando unam formam seu praedicatum de aliquo subiecto, quod in specie repraesentativa subiecti non continetur, ut si dicit "Lapis non est angelus" aut quid simile, quod in specie lapidis non continetur, et vult angelus utrumque extremum negatum distincte et expresse cognoscere, tunc coniunget duplicem speciem in ordine ad faciendam illam collationem et comparationem negativam seu divisivam, sed non eliciet duplicem actum componentem, sed unicum simplicem utentem utraque illa specie tamquam inadaequata unius actus et cognitionis, qua attingit utrumque per modum unius sic comparati. Non dicetur tamen compositio vel discursus ratione plurium specierum concurrentium ad unum actum eliciendum modo inadaequato, sed ex pluralitate actuum ex diversis speciebus formatorum et per collationem aliquod tertium formantium, non simplici modo utraque specie utentium et elicientium unicum actum. Si tamen non velit angelus quodlibet extremum negatum distincte et expresse in se videre, negationem alicuius per formam negatam et in conceptu unius veritatis contradictorium suum tamquam falsum agnoscat, ad hoc sufficiet videre ipsam affirmationem, qua posita cognoscitur negatio eius ut falsa, et cognita aliqua natura cognoscitur non esse aliquid aliud praeter se; sed tunc illa negatio attingitur quasi in confuso et in obliquo. Videatur S. Thomas 1. p. q. 58. art. 4. ad 2.

Secundo inquires: In quo consistat simplicitas apprehensionis et compositio. Nam ex una parte multa complexa sunt, quae pertinent ad primam operationem; definitio enim ad primam operationem pertinet, ut sit D. Thomas 3. de Anima lect. 11. et 1. p. q. 17. art. 3. et q. 1. de Veritate art. 3. Ex alia vero parte, nec ipsa compositio excludit simplicitatem; formatur enim propositio ex pluribus conceptibus per modum unici et indivisibilis conceptus, quia ille conceptus simplex qualitas est, ut diximus in Summulis q. 5. art. 2. Ergo simplicitas non obest compositioni.

RESPONDETUR simplicem apprehensionem aut compositam non dici ratione ipsius simplicitatis aut compositionis in esse qualitatis aut entitatis nec iterum propter simplicitatem aut compositionem obiecti, etiam in ipsa entitate obiecti in se, sed compositio praecipue respicit aliquam constructionem artificiosam, quae in ipsa cognitione formatur ex pluribus cognitionibus, simplex vero cognitio eam excludit.

Ratio est, quia quod praecipue intellectus intendit per compositionem et divisionem, est attingere veritatem artificio seu constructione, quia non potest comprehensione sicut angelus et unico intuitu. Ergo illud dicitur ad simplicem operationem pertinere, quod intelligitur sine illa constructione artificialiter compositiva, sed est extremum vel pars in ordine ad veritatem attingendam ideoque non resolubilis in aliam partem, et hoc pertinet ad primam operationem. E contra vero quidquid habet rationem totius artificiali modo construibilis et resolubilis, dicitur ad compositionem pertinere, quidquid sit, an totum hoc sit repraesentabile in unica qualitate et entitate, an pluribus coordinatis; hoc enim per accidens se habet ad artificiosam constructionem veritatis. Unde non dicitur simplex vel composita operatio penes simplicitatem vel comparationem conceptuum quasi physicam et entitativam, sed artificiosam, procedendo de uno ad aliud. Quod salvatur etiam, si totius compositi et constructi una imago producatur, quae entitative una sit, plura inadaequata et coordinata obiecta complectens. Nam saltem praesuppositive debet plures actus et conceptus supponere, ex quibus consurgat et formetur imago illa comparando unum ad aliam, quod in angelo non est, qui non ex pluribus congregat veritatem, sed simplicitate intellectuum resplendet, ut dicit S. Dionysius 7. cap. De Divinis Nominibus.

Quod vero obicitur de simplici operatione componente definitionem aut terminum complexum, respondetur, quod non est compositio perfecta simpliciter consummate, quia non per modum totius et terminando compositionem, sed imperfecta, qua solum componitur pars, et non totum, sicut cum formatur brachium aut caput, utique illae partes constant ex aliis partibus, ut brachium ex manu et cubito, ossibus, carne, nervis etc., tamen ista non componunt adhuc totum simpliciter, sed partem compositam ideoque non consummatur ibi ratio totius nec sistit generatio et formatio compositionis, quae solum sistit in ipso toto. Verum est, quod in istis artificialibus, praesertim rationis, quae maxime ordinatione et relatione fiunt, facile mutatur id, quod est pars, in totum et e contra, sicut etiam in artificialibus realibus domus, quae est pars alterius, potest separari et fieri totum et e contra, imo aqua, quae modo est totum, fit pars uniendo alteri aquae, et fit totum separando ab illa. Quamdiu ergo aliquid sumitur ad modum partis, licet complexae et compositae, ad primam operationem pertinet, quia illa constructura seu formatio non simpliciter componit totum aut veritatem adhuc manifestat, sed solum partem et extremum huius constitutionis. Quando autem per modum totius sumitur operatio, sive enuntiativa sit sive non, pertinet ad ipsam comparationem et divisionem, veritas tamen in sola enuntiativa oratione invenitur. De quo plura diximus in Summulis q. 5.

Tertio inquires: An secunda operatio sit idem quod iudicium, vel sit distinguenda duplex compositio, alia per modum enuntiationis, alia per modum iudicii.

RESPONDETUR iudicium aliquando sumi largius pro quacumque discretione inter unum et aliud, sicut etiam sensus externus discernit inter album et nigrum, amarum et dulce, qua ratione dicit S. Thomas Quodlib. 8. art. 3., quod propria operatio sensuum est iudicium de proprio sensibili; et de hoc egimus supra q. 5. art. 2. Aliquando sumitur iudicium strictius pro assensu vel dissensu circa aliquam veritatem vel falsitatem, quae fit affirmando aut negando. Et hoc modo aut fit per collationem et comparationem extremorum, aut supponit illam et cadit super illam assensus vel dissensus. Et ideo tale iudicium non invenitur in brutis, quia collatione carent, in angelis autem eminentiori modo, quia sine conferentia comprehendunt et iudicant. In nobis autem quia affirmatione vel negatione fit circa extrema coniuncta seu veritatem, non circa rem simplicem, ideo ad secundam operationem pertinet.

DIFFICULTAS autem est in duobus. Primum, an iudicium sit actus distinctus ab enuntiatione apprehensa seu repraesentata, an idem sit formatio enuntiationis et iudicii. Secundum, dato quod sit actus distinctus, an sit simplex actus vel compositus.

Ad primum respondetur sine dubio distingui enuntiationem ut apprehensam seu repraesentatam ab ipso iudicio, quod est assensus seu sententia mentis aut adhaesio ad unam partem determinatam. Et hoc a posteriori constat, quia aliquando apprehendimus aliquam enuntiationem seu compositionem et suspendimus iudicium seu sententiam, sicut si dicamus: "Astra sunt paria an non", formatur aliqua compositio enuntiativa praedicati de subiecto; nec tamen fertur iudicium, sed suspenditur, quia nondum plene cognoscitur veritas. Nam si evidenter cognoscatur, non potest detineri iudicium, quia intellectus positis praemissis evidentibus cogitur assentiri conclusioni, ut ostendimus q. 24. Logicae. Ubi ergo non cogitur intellectus, potest suspendere iudicium, et tamen formatur et repraesentatur enuntiatio, quia formatur totum illud, supra quod potest cadere iudicium assensus vel dissensus, quod constat compositione subiecti et praedicati. Ergo distinguitur enuntiatio repraesentata et apprehensa a iudicio.

A priori autem id manifestatur, quia diversum est obiectum iudicii et enuntiationis tantum repraesentatae. Nam per enuntiationem apprehenduntur extrema ut coniuncta inter se, et fit collatio seu comparatio unius extremi ad aliud; iudicium autem facit comparationem et collationem illius propositionis compositae ad id, quod est in re vel ad principia, a quibus dependet veritas rei. Et ideo iudicium hoc potest sequi post discursum et reddit intellectum determinatum et adhaerentem illi veritati, quia attingit et comparat veritatem ad suas causas vel ad id, quod est in re, et ita certificatur seu adhaeret intellectus veritati ipsi, prout sic causis suis aut fundamentis comparatur. Ergo est diversa utrobique comparatio et obiectum, sicque erit diversus actus, quantum est ex natura rei. Et ideo veritas formalis invenitur in hoc iudicio, ut saepius dicit S. Thomas locis supra cit., licet significative inveniatur in enuntiatione, eo quod veritas sumitur per conformitatem et comparationem rei enuntiatae ad id, quod est vel non est re, iuxta sua principia, et ideo ibi formaliter invenitur, ubi formaliter ista comparatio fit, non ubi solum exprimitur unio extremorum.

Unde convincitur eorum sententia, qui non distinguunt inter coniunctionem extremorum inter se, quod fit in enuntiatione, et comparationem ipsius enuntiationis ad id, quod est vel non est in re, et ideo dicunt non distingui iudicium a compositione seu enuntiatione, ut docet Suarez libro 3. de Anima cap. 6. Convincitur, inquam, quia iudicium formaliter loquendo non respicit repraesentationem extremorum ut comparatorum et unitorum inter se, sed ipsam enuntiationem comparat per conformitatem aut difformitatem ad esse vel non esse in re, ideoque de se postulat distinctum actum, quia habet diversam comparationem et obiectum. Non negamus tamen aliquando intellectum unico actu complecti posse utrumque et simul unire aliqua extrema inter se et conformare ei, quod in re est, ut cum actu video Petrum esse album aut sedere, et id pronuntio non enuntiative tantum, sed etiam assertive et per assensum dicendo: "Petrus vere est albus" seu absolute: "Petrus est albus", ubi implicite involvitur "vere est" vel "ita est in re"; unico tamen signo seu enuntiatione exprimitur, quia non solum in verbo "est" significare possumus unionem extremorum, sed etiam certificationem et verificationem assensus et assertionis.

Itaque in iudicio inveniuntur haec tria: Praesuppositive compositio extremorum enuntiativa, formaliter assensus intellectus comparans extrema enuntiata conformiter ad rem, consecutive discretio unius a suo opposito.

Ad secundum aliqui dicunt iudicium esse actum compositum, quod affirmat P. Suarez citatus conformiter ad suam sententiam, quod non distinguitur iudicium a compositione et comparatione unitiva extremorum inter se; sicut enim non possumus apprehendere propositionem simplici actu, ut in negativis clarius constat, ita neque simplici actu iudicare.

RESPONDETUR tamen illud iudicium formaliter non requirere compositionem, sed praesuppositive, quatenus supponit plures actus, quibus formatur enuntiatio, et super quae cadit iudicium.

Ratio est, quia iudicium non format compositionem et unionem extremorum, sed ipsam enuntiationem seu extrema unita comparat ad id, quod est in re, cum determinatione et adhaesione intellectus. Ad hoc autem sufficit simplex actus comparativus, quia ad istum actum non pertinet unire aliqua et coniungere, sed eorum, quae coniuncta et unita sunt, conformitatem ad esse vel non esse in re concipere, quae est simplex comparatio, non unitiva extremorum, sed extrema unita supponens. Et illa conformitas seu comparatio ad id, quod est in re, sumitur non in actu signato, sed ut in exercitio determinans et adhaerere faciens intellectum, quod est assensus ad propositionem illam ut veram seu conformem rei; idem est enim dicere per assensum, "ita hoc est", ac dicere "vere est" seu conformiter ad rem.

Dices: Hoc iudicium, quod nos distinguimus a formatione enuntiationis, non pertinet ad secundam operationem, sed ad tertiam; discursus enim terminatur ad tale iudicium. Tunc enim sistit discursus, cum resolvitur et sententiatur conclusio. Ergo non potest pertinere ad secundam operationem, quia secunda operatio est medium transeundi ad tertiam, iudicium autem est terminus tertiae, in quo sistit discursus.

Respondetur iudicium non esse discursum, quia non est motus illativus, sed pertinere ad secundam operationem, in qua est collatio seu comparatio ipsius enuntiationis compositae ad id, quod est in re, cum adhaesione intellectus, hoc ipso quod comparatur illi secundum conformitatem. Sic ergo secunda operatio, quantum ad enuntiationem, praebet materiam discursui et ordinatur ad illum, sed secunda operatio quantum ad assensum et iudicium est finis et terminus, ad quem ordinatur discursus, ut ad perfectionem, quam intendit. Et hoc ideo, quia in secunda operatione invenitur veritas vel falsitas, sed non innotescit statim ex simplici et nuda enuntiatione, quae est prima formatio secundae operationis et status eius imperfectus. Ad manifestandum autem veritatem, quae ibi nondum potest innotescere, ordinatur inquisitio et discursus, quae probatione sua manifestet et ordinet ac determinet intellectum ad cognoscendum ita esse vel non esse in re. Qua probatione facta formatur consummata comparatio et collatio secundae operationis, quae est iudicium. Et ita secunda operatio in statu imperfecto, id est sine sufficiente manifestatione veritatis ordinatur ad discursum, et discursus rursum ad secundam operationem in statu perfecto et consummato, in quo quiescitur per assensum in veritate.

Quarto inquires: An per istas tres operationes formentur distincti conceptus.

RESPONDETUR de prima et secunda operatione id expresse doceri a D. Thoma multis locis, ut Quodlib. 5. art. 9. et q. 9. de Potentia art. 5. ex Aristotele 3. de Anima textu 21., super quem locum etiam videri potest S. Thomas. Non vero apparet, quod discursui seorsum attribuat distinctum verbum seu conceptum. Nam potius dum cogitamus, quod fit per discursum, nondum perfecte formamus verbum, ut ex Augustino docet D. Thomas 1. p. q. 34. art. 1. ad 2. et opusc. 13.

Formatur ergo verbum tam in prima quam secunda operatione, quia in utraque est distinctum obiectum repraesentandum, in prima ipsa natura seu quidditas rei aut res ipsa in se, in secunda ipsa veritas, quae non sufficienter explicatur per primam operationem, quia ibi repraesentatur res aliqua absolute et in se, in secunda incipit repraesentari secundum convenientiam et comparationem ad aliud, secundum quam explicatur veritas vel falsitas, scilicet quod ita sit vel non sit, sicut repraesentatur convenire vel disconvenire. Hoc enim si posset repraesentari in prima operatione, non indigeret procedere de potentia ad actum in secunda, sed haberet se sicut conceptus angeli, qui statim intelligit non solum rem, sed etiam quidquid illi convenit vel convenit evolvendo et comprehendendo totum. Noster autem intellectus cum procedat de potentia ad actum, non potest in prima apprehensione totum evolvere in actu, indiget ergo novo conceptu in secunda operatione evolvente et repraesentante, quod in prima non potest.

Nec sufficit dicere, quod plures conceptus primae operationis ut coordinati inter se sufficiunt pro secunda. Contra enim est, quia non sufficit coordinatio successionis, ita quod unus conceptus post alium fiat, sed coordinatio proportionis et convenientiae secundum praedicationem. Nam potest aliquando post unum conceptum simplicem succedere alius disparate se habens et disconveniens illi. Ergo ad videndam illam convenientiam vel disconvenientiam et proportionem unius cum alio requiritur aliqua specialis cognitio et penetratio unius extremi ad aliud, et non sola coordinatio successionis in conceptibus, sed coordinatio super convenientia conceptuum et proportione inter se.

An vero conceptus ille secundae operationis sit unus entitative, qui tamen coordinationem illam conceptuum simplicium respiciat ut plura obiecta inadaequata, sed per modum unius coordinata, licet praesuppositive in prima operatione supponantur plures conceptus, ex quorum coordinatione et collatione resultet ille conceptus secundae operationis, diximus q. 5. Summularum, et aliquid seq. art. attingemus. Sufficit advertere, quod S. Thomas 1. p. q. 85. art. 5. ad 1. dicit, quod compositio et divisio intellectus per quamdam differentiam vel comparationem fit. Ubi autem plura intelligi possunt sub unica ratione comparationis vel differentiae aut unitatis, unica specie vel unica cognitione aut conceptu attingi possunt, ut art. seq. dicetur. Non ergo repugnat comparationem illam aut differentiam, qua fit compositio aut divisio, unico conceptu terminari, licet formato et collecto ex multis, qui praecedunt in simplici seu prima operatione, ut ex illis collative formetur secunda, in quo longe abest ab angelo, qui licet rem compositam attingat, tamen non composite nec collative unius ad alterum, nec formatur ex pluribus praesuppositis et collatis, sed unico intuitu et comprehensione totum illud attingit. In nobis autem sicut mixtum fit ex miscibilibus non acta existentibus, sed praecedentibus et alteratis et corruptis, sic ex praecedentibus conceptibus collatis unus resultat, qui compositus dicitur obiective et ratione praesuppositorum.

Quod vero attinet ad discursum, cum non constet nisi pluribus propositionibus non facientibus aut componentibus unam tertiam, sed inferentibus, videtur quod non producat distinctum verbum a propositionibus, sed illas cum diversa modificatione et habitudine, scilicet ut inferentes vel ut illatas. Unde sicut per discursum fit transitus de una propositione ad aliam, ita oportet ad producendum id, quod propositionis est in illo conceptu seu verbo, concurrere secundam operationem, et quantum ad id, quod motus seu illationis est, concurrere tertiam, quod est respicere illud verbum seu conceptum ut modificatum. Et sic cum dicitur, quod est distincta operatio, ergo habet distinctum verbum, conceditur, quod est distinctum modaliter, non realiter ab eo, quod propositionibus ipsis repraesentatur. Cum vero ex simplici apprehensione proceditur ad repraesentationem compositam, distinctum obiectum relucet in repraesentanda quidditate vel veritate. Et sic discursus secundum causalitatem (id est secundum illationem) praesuponit discursum secundum successionem (id est secundum plures propositiones succedentes), ut dicit S. Thomas 1. p. q. 14. art. 7., non vero ex pluribus propositionibus unam facit.