ARTICULUS IV. UTRUM INTELLECTUS POSSIT PLURA PER MODUM PLURIUM INTELLIGERE.

In hac parte sunt DUAE SENTENTIAE. Prima, quae attribuitur Scoto in 1. dist. 3. q. 6. aliisque eius sectatoribus. Et sequuntur Conimbric. 3. de Anima cap. 8. q. 6. art. 2., P. Suarez libro 3. de Anima cap. 7. et alii, qui tenent per se plura ut plura cognosci, etiam non attenta unitate tamquam formali ratione vel conditione requisita. Aristotelem autem et D. Thomam oppositum dicentes explicant, quod loquuntur de cognitione perfecta, quia intensa cognitio unius remittit alterius cognitionem.

Opposita sententia est D. Thomas 1. p. q. 12. art. 10. et q. 58. art. 2. et q. 85. art. 4. et de Veritate q. 8. art. 14. 2 et 1. Contra Gent. cap. 55. Sequuntur communiter eius discipuli, Caietanus, Ferrariensis super loca citata, Capreolus in 2. dist. 3. q. 2., Mag. Baņez super q. 85. cit. et alii. Nec D. Thomas hoc affirmat de solo intellectu nostro aut sensu sed universaliter, tam de sensu quam intellectu, tam nostro quam angelico. Et ita reducitur hoc ad universalem rationem, quae omnem intellectum comprehendat. Sumitque hoc ex illo dicto Aristotelis 2. Topic. Cap. 10., quod contingit plura scire, non autem cogitare seu intelligere.

Cum autem certum sit, quod diverso tempore possumus plura intelligere per modum plurium et per diversos actus, DIFFICULTAS EST, an simul, id est eodem tempore; potestque in duplici sensu controverti. Primus, an eodem tempore eliciendo plures actus, qui adaequati sint, et quilibet integrum habeat obiectum. Secundus, an eliciendo tantum unum actum, qui plura habeat obiecta non attendendo ad hoc, quod reducantur ad aliquam unitatem, sed in sola pluralitate remanendo.

Rursus videndum est, ex quo principio repugnet intelligere plura ut plura simul, an ex limitatione potentiae, ut aliqui existimant, qui consequenter affirmant solum repugnare intellectui intelligere plura ut plura perfecte, eo quod subiectum ex sua limitatione non est capax plurium formarum perfecte et adaequate, bene tamen imperfecte; - an vero repugnet ex ipso modo operandi et repraesentandi, qui non potest tendere nisi per modum unius in obiectum suum, ratione cuius D. Thomas numquam recurrit in hac parte ad limitationem potentiae operantis, sed solum ad repraesentationem specierum, quas dicit se habere sicut figuras terminantes potentiam. Ergo de hoc oportet reddere rationem.

Dico ERGO PRIMO: Respectu unius actus eliciendi non possunt plura intelligi per modum plurium, id est non reducendo illa plura ad aliquam rationem formalem unam.

Haec citatis locis expresse ponitur a D. Thoma, nec opus est verba referre, quia id ex professo probat, sed rationibus eius est probandum.

Imprimis ergo maxime haec conclusio nititur experientiae, quae Philosophiae est mater. Videmus enim, quod cum plura volumus comprehendere, ad unum nos colligimus, ipsa vero dissipatione distrahimur. Et redigimur ad unum vel ad unam comparationem vel differentiam vel ad unam aliquam circumstantiam loci vel temporis, etc., atque ita sub aliquo modo unitatis pluralitas reduci debet, ut cognoscantur plura; et hoc est cognosci non per modum plurium, etsi cognoscantur plura.

Deinde instat ratio D. Thomas adducta, quia repugnat duas formas completas et perfectas simul actuare idem subiectum, sicut quod idem corpus figuretur duplici figura aut duplici colore informetur. Sed si redigantur in unum, sub quo plura attingantur, illud unum erit ratio formalis vel ex parte rationis formalis se tenebit, et illa plura materialiter et inadaequate attingentur. In qua ratione considerandum est, quod S. Doctor non loquitur de quibuscumque formis, sed de habentibus rationem aliquam termini et perfecte atque adaequate existentibus in subiecto. Ad hoc enim serviunt exempla allata de figura et colore, quia figura ex terminatione quantitatis resultat, color autem ex terminatione qualitatis, quae est perspicuitas, ut diximus supra q. 7. Talis ergo terminus quando est perfectus, id est ultimus, debet esse unus, quia plures et ultimi repugnant. Si enim unus terminus est ultimus, non relinquit ulterius terminabile subiectum, alias ultimus non esset; ergo repugnat, quod alter ultimus ei adveniat. Species autem informant per modum terminantis, quia in esse repraesentativi se habent vice obiecti, obiectum autem est terminus cognitionis. Sed tamen quia etiam est principium, ideo obiectum, prout relucet in specie impressa, non est perfecte et ultimate terminus, sed virtualiter, et ideo non repugnat plures species impressas simul informare potentiam, sicut reservantur in ea plures species, repugnat autem esse plures species expressas seu conceptus per modum plurium, quia ibi obiectum se habet per modum termini perfecti et ultimi respectu cognitionis actualis.

Sed dices hac ratione probari, quod non posset simul intellectus informari cognitione visionis beatae, infusae et acquisitae, quae tamen fuerunt simul in Christo; et angelus simul cognoscit essentiam divinam, essentiam suam et alia. Ut huic obiectioni satisfiat plenius,

DICO SECUNDO: Non repugnat plures operationes simul simultate durationis esse in intellectu, et unamquamque suum terminum habere, dummodo sint diversi ordinis, id est, una supernaturalis, altera naturalis, vel una derivetur ex alia seu sit causa alterius; sic enim primus terminus non est ultimus simpliciter, sed subordinatur alteri.

Sumitur ex D. Thoma q. 8. de Veritate art. 8. ad 6. art. 11. et 14., ubi concedit, quod si unum est ratio intelligendi aliud, unum eorum erit quasi formale et aliud quasi materiale, et sic illa duo sunt sicut unum intelligibile. Et sic dicit, quod angelus simul cognoscit se per suam essentiam et alia obiecta per alias species. Et similiter praemissas et conclusionem simul attingit, quia minor et conclusio simul tempore cognoscuntur, ut docet Philosophus 1. Poster.

Quae exempla satis probant conclusionem, quia illa obiecta diversis actibus cognoscuntur, quia diversis speciebus repraesentantur, ut essentia angeli per se, alia obiecta per species, et sic contingit variari cognitiones aliarum rerum non variata cognitione suae essentiae. In praemissis autem, et conclusione sunt diversi actus, quia est discursus secundum causalitatem, in quo unus actus est causa alterius, et sic diversis actibus constat. Et hoc ideo est, quia quando unus actus est ratio et causa alterius, habet se ut illuminans illum. Ab uno autem luminoso in eodem instanti multiplicari possunt lumina in toto suo spatio secundum virtutem suam. Ergo similiter non repugnabit multiplicari lucem in spiritualibus in eodem instanti, quod fit, cum ex uno actu illuminamur ad alium. Semper tamen haec se habent per modum unius, quia procedunt ordine quodam et cum subordinatione unius ad aliud, quatenus id, quod illuminativum est, se habet ut formale ad id, quod illuminatum, et sic facit unum intelligibili modo. Similiter si una cognitio sit supernaturalis et alia naturalis, non terminant potentiam secundum idem, sed una secundum potentiam obedientialem, alia secundum naturalem. Non repugnant autem duo termini etiam ultimi, si sint respectu diversorum vel in diverso ordine, quia sic non opponuntur nec unus excludit alium, sed solum intra eundem ordinem et respectu eiusdem, ideoque non repugnant scientia creata infusa et naturalis, quia sunt secundum diversos ordines et lumina.

Quodsi instes: Quia subsistentia divina et creata repugnant in eadem natura, licet sint diversi ordinis, respondetur esse diversam rationem, quia per subsistentiam divinam non additur entitas ipsi naturae, ut sit assumptibilis, sed eadem, quae termino creato terminata est, debet assumi. Per lumen autem supernaturale crescit virtus intellectus diversa, et ita diverso actu terminabilis est.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ex P. Suarez: Quia simul videmus albedinern et nigredinem simulque audimus diversos sonos eorumque differentias percipimus; ergo et plura possumus simul cognoscere et per diversos actus.

Et quod per modum plurium, probatur: Nam possumus videre duos homines vel lapides non comparando unum alteri, sed ut disparate se habentes; videmus enim quidquid sub sphaera visus nostri cadit, sine hoc, quod omnia illa comparemus inter se. Et ratio est, quia attentio potentiae est divisibilis habetque latitudinem, ergo potest dividi illa attentio et circa unum poni media attentio, circa aliud alia media, etiamsi omnia obiecta disparate se habeant, et sic simul intelligere plura ut plura.

Confirmatur, quia intellectus potest cognoscere plura per modum unius comparationis vel differentiae, ut etiam S. Thomas admittit, ergo etiam absolute; nam comparatio non tollit difficultatem, sed addit, quia extrema plura cognoscuntur et ulterius comparantur.

Confirmatur secundo, quia et iam cum comparantur, cognoscuntur illa extrema per diversas species, v. g. album et nigrum, siquidem eorum pluralitas et diversitas videtur. Ergo non solum illa simul cognoscuntur, quae per unam speciem cognoscuntur. Si dicatur cognosci per plures ordinatas, quae unitate ordinis unum sunt, contra est, quia D. Thomas 1. p. q. 12. art. 10. dicit, quod si partes eiusdem totius diversis et propriis speciebus intelligantur, non cognoscuntur simul cum tamen etiam tunc cognoscantur ut ordinate se habentes, quia ut partes componentes.

RESPONDETUR omnia illa videri reducta ad aliquem modum unitatis, vel ut adunata in eodem loco seu medio vel ut contigua vel aliquo modo ordinata, alioquin si seorsum unum ab alio videmus, statim visiones partimur. Et intellectus cum differentiam rerum cognoscit, etiam ad unitatem reducit, quia ipsa differentia comparatio una est.

Ad probationem dicitur, quod etiam si visus non comparet illa plura inter se, potest tamen unica visione attingere, videndo illa ut aggregata in uno loco vel ut contigua aut componentia vel ut propinqua aut distantia infra aliquam lineam, sub qua aggregat ea, quae unica visione attingit, et sic semper reducit ad aliquam unitatem, quam si solvit, visiones dividit.

Et ad rationem dicimus, quod licet attentio sit cum latitudine quoad intensionem sicque possit ad plura vel pauciora intra eandem sphaeram extendi, tamen quoad modum terminationis in actu et operatione, non habet latitudinem, sed si est unica operatio, unicam debet habere terminationem, licet sub illa varia obiecta materialia et inadaequata congregentur. Quodsi dividantur operationes et in eis minuatur attentio, oportet, quod una se habeat ut ratio alterius ad hoc, ut simul sint, vel quod sint diversi ordinis, ut explicatum est.

Ad primam confirmationem dicitur, quod comparatio addit ad extrema aliquam cognoscibilitatem, sed non difficultatem. Aliquando enim additio rei cognoscibilis non auget difficultatem, sed facilitat, sicut lux addit rem visibilem coloribus et probatio medii aliquid cognoscibile ad conclusiones, et tamen facilitant, quia manifestant. Sic comparatio vel quaecumque reductio ad unitatem rerum cognoscibilium, quia ordinat et melius determinat intellectum, facilitat ad deducendum eum ad cognitionem, non redit difficiliorem intelligentiam.

Ad secundam confirmationem repondetur solutione ibi data. Ad replicam dicitur, quod D. Thomas non loquitur, quando partes totius cognoscuntur ut ordinatae una cum altera et comparando cum illa; sic enim simul illae partes cognoscentur et ut redactae ad aliquam unitatem. Sed loquitur, quando una pars seorsum ab alia consideratur, et secundum id, quod entitatis est in se, vel secundum habitudinem, quam habet ad totum, non ad alias partes, sicut si quis solum consideret oculum vel manum, nihil de aliis partibus recordando.

Secundo arguitur: Quia plures species intentionales simul sunt in aere et per illum transeunt ad sensus, plures etiam species reservantur in intellectu et memoria; ergo non repugnat informari eandem potentiam vel subiectum pluribus formis eiusdem generis.

Nec valet dicere, quod sunt in esse imperfecto et quasi in fieri, non autem in esse perfecto. Contra est, tum quia formam informare et esse in actu completo est idem, sed tunc informant illae formae, ergo sunt in esse completo; tum quia illae formae possunt informare visum externum et elicere visionem, et tamen tunc non informatur unica specie expressa, quia haec non datur in oculo, neque unica impressa, quia sunt plures, ergo potest cognoscere plura ut plura, id est, ut informatur pluribus speciebus.

Confirmatur, quia in propositione negativa, ut "Homo non est lapis", sunt plures species, "hominis" et "lapidis", quae non uniuntur, sed potius dividuntur negatione. Et ita cognitione confusa plures species concurrunt, quae in unum non ordinantur, manent enim confusae; in cognitione autem distincta unum cognoscitur seorsum et distincte ab alio, ut conclusiones et praemissae. Possunt denique inveniri simul species diversi ordinis, ut supernaturales et naturales, cur ergo non eiusdem generis?

RESPONDETUR iam supra datam esse differentiam, quod species impressae in aere vel in potentia sine actu cognitionis, sunt formae tantum informantes, non terminantes adaequate et in actu ultimo. Nusquam autem S. Thomas reicit multitudinem specierum seu cognitionem plurium ut plura ex eo, quod plures formae informantes sunt, sed ex eo, quod adaequate terminant et figurant. Nam plures formas accidentales specie diversis inhaerere et informare eandem potentiam vel subiectum, ut plures habitus, plures qualitates, quomodo potuit negare aut ignorare D. Thomas.

Cum ergo instatur, quod formam informare est esse in actu completo, distinguo: si sit forma tantum entitativa, transeat; si sit forma intentionalis et intelligibilis, nego; in hac enim oportet, quod non solum informet entitative, sed etiam intentionaliter, et non solum species impressa per modum principii, sed etiam expressa per modum termini, et tunc est in actu completo per modum terminantis, nec possunt in eadem re dari duo termini adaequati et ultimi.

Ad secundam partem argumenti dicitur, quod licet in visu externo non formetur species expressa, elicitur tamen visio, quae terminatur ad obiecta, quae extra sunt, per modum unius disposita, sive unitate ordinis vel loci vel aggregationis aut propinquitatis etc. Et visio sic terminata ad obiecta per modum unius est in actu completo.

Ad confirmationem respondetur omnia illa obiecta aliquo modo uniri saltem sub conceptu differentiae et disconvenientiae, quae in re quidem separationem aut divisionem aliquam ponit, sed in mente per modum unius comparationis divisivae accipitur, et sic extrema illa sub aliqua unitate rediguntur. In cognitione confusa plura accipiuntur per modum unius non ordinate et distincte, sed agregatione quadam et indeterminatione, quae etiam ad unitatem potentialem et imperfectam reducit. In cognitione praemissarum et conclusionis sunt plures cognitiones ordinatae et quarum una est ratio et causa alterius illamque illuminat, et sic simul sunt, quia coordinantur. De speciebus diversi ordinis iam diximus posse esse simul, quia fundantur in diversis operationibus et diversis virtutibus. Per elevationem enim virtus crescit seu duplicatur, quia elevatur, et sic diversis operationibus terminabilis est, quod non currit in operatione et virtute naturali, quae est unius generis, nisi una operatio sit causa alterius et coordinetur unitate ordinis seu illuminationis cum altera, ut explicatum est.