QUAESTIO XII

DE APPETITU ET LOCOMOTIVO


ARTICULUS PRIMUS. AN DETUR APPETITUS ELICITUS IN ANIMALIBUS ET QUOTUPLEX SIT.

PRIMA DIFFICULTAS

Dari appetitum elicitum in animalibus satis ipsa EXPERIENTIA notum est, tum in nobis, qui quotidie actus appetendi experimur et patimur, tum in brutis, quae moveri et allici videmus ex aliquo convenienti proposito, vel fugere et deterreri ab aliquo disconvenienti.

A PRIORI autem demonstratur haec veritas a D. Thoma 1. p. q. 19. art. 1. et q. 80. art. 1. ex eo, quod appetitus elicitus sequitur ad apprehensionem, et sic ubi datur intellectus, dabitur appetitus intellectivus, qui est voluntas; ubi autem datur apprehensio sensitiva, dabitur appetitus sensitivus. Est autem ratio D. Thomae in hunc modum: Omnis res hanc habet habitudinem ad suam formam seu perfectionem naturalem, quod si habeat illam, quiescat in ea, si non habeat, tendat in eam. Quod brevius in q. 80. cit. exposuit dicens, quod ad quamlibet formam sequitur inclinatio ad aliquid, ut inductione ipsa manifestum est, cum videamus ad diversas naturas seu formas diversas sequi inclinationes. Imo in omni entitate, sive sit forma sive materia, si est proportio et convenientia ad aliquid, sive intrinsecum sive extrinsecum, hoc ipso datur in tali entitate inclinatio ad talem rem sibi coniunctam, et inclinationem hanc vocamus appetitum. Quare haec propositio, quod ad omnem formam sequitur inclinatio, per se est nota in hac materia et ipsa inductione potest esse manifesta.

Addit D. Thomas, quod natura intelligens seu cognoscens in quantum cognoscens constituitur in actu per formam cognoscibilem, per quam res apprehendit. Ergo ex ipsa sequitur inclinatio ad bonum sic apprehensum; haec autem inclinatio vocatur appetitus elicitus seu voluntas. Ergo in omni cognoscente talis appetitus datur.

Hanc rationem putant aliqui solum esse congruentiam desumptam ex proportione ad res naturales, ut P. Vazquez 1. p. q. 19. citata in commentario art. 1. Et obicit contra illam aliquas DIFFICULTATES, quae fere coincidunt cum eis, quas ponit Caietanus in eodem art. Et reduci possunt ad tria praecipua.

Primum, quia S. Thomas ponit intellectum constitui per formam intelligibilem, et inde infert debere dari appetitum ad bonum apprehensum per talem formam, cum tamen solum inferendum esset, dari appetitum ad ipsam formam, ut quiescat in illa vel quaerat illam. Unde ergo infertur, debere dari appetitum erga obiectum apprehensum per talem formam, cum proportio ad res naturales solum inferat, quod ad formam detur inclinatio?

Secundum est, quia dato, quod forma intelligibilis sit ipsa res apprehensa in alio esse, scilicet in esse intentionali, adhuc consequentia S. Thomae non concludit intentum, tum quia ex forma apprehensa in quantum apprehensa infert appetitum ad ipsam rem in proprio esse naturali habendam. Quod non apparet, in cuius virtute inferatur; solum enim videtur ex forma apprehensa debuisse inferri inclinationem ad formam in eodem esse, non autem in esse naturali. Tum etiam quia ad summum potest inferri inclinatio naturalis ad talem formam intelligibilem. Quod vero sequatur appetitus elicitus ad ipsum bonum apprehensum per talem formam, non apparet, quomodo inferatur. Tum denique, quia ex eo, quod intellectus fiat in actu per formam intelligibilem, solum sequitur aliqua inclinatio in ipsomet intellectu ad talem formam, quod vero sequatur inclinatio, quae sit alia potentia distincta in ipso toto, quae est voluntas seu appetitus elicitus, non apparet, quomodo teneat.

Tertium denique est circa propositionem, quam affert D. Thomas, quod res ad suam formam naturalem habet habitudinem, ut cum non habeat eam, tendat in ipsam, cum vero habeat illam, quiescat in ea. Quae propositio implicans videtur, quia res non habens formam suam naturalem, caret esse hoc ipso, quod caret forma, quia per formam constituitur in esse; quomodo ergo potest appetere? Nec dici potest, quod appetit formam naturalem, quae est proprietas, non illam, quae est constitutiva rei in se. Nam contra est, quia hoc non servit intento D. Thomae; infert enim ex forma intelligibili appeti ipsum obiectum, non autem proprietatem obiecti. Et deinde non solum dicit, quod potest appetere formam, quam non habet, sed etiam quamlibet perfectionem naturalem. Ergo condistinguit formam contra aliam perfectionem; forma autem est id, quod constituit, alia autem perfectio non potest esse nisi proprietas aliqua vel accidens. Ergo loquitur etiam de forma constituente, quae nullatenus appeti potest, quando non habetur, quia sublata forma cessat omnis appetitus.

Ad primum RESPONDETUR Divum Thomam supponere id, quod certum est in hac materia et alias saepe probatum ab ipso, quod intellectus in esse intelligibili constituitur determinate et specifice per formam intelligibilem, ita quod potentia intellectiva sine forma intelligibili est indifferens et indeterminata ad diversas formas intelligibiles et ad diversas intellectiones. Unde ex tali potentia solum potest sequi voluntas, prout est potentia quaedam etiam indifferens ad diversos modos et determinationes appetendi. Intellectus vero actuatus et determinatus per formam intelligibilem, quae sumitur ab obiecto, est radix et principium actus determinate ex parte appetitus. Unde optime infert ex intellectu sic constituto et determinato per formam intelligibilem sequi inclinationem, non ad ipsam formam intelligibilem, in quantum est intentionalis species, sed ad ipsum obiectum apprehensum, quia species non est forma in esse intelligibili actuans intellectum ratione eius, quod habet de entitate accidentali, sed ratione obiecti repraesentati. Hoc enim est, quod per se respicitur ab intellectu, ut ab illo actuetur in esse intelligibili; species autem solum se habet tamquam vices gerens obiecti. Igitur idem est sequi inclinationem ad formam intelligibilem ac sequi ad ipsum obiectum, ut intelligibiliter determinat intellectum, sive determinet per seipsum immediate sive media specie ut gerente vices sui. Quare appetitus, qui sequitur ad intellectum sic informatum, non debet esse ad ipsam qualitatem, quae est species intentionalis, sed ad ipsum obiectum repraesentatum, prout repraesentatur conveniens, quia omnis inclinatio sequitur ad formam, in quantum dicit aliquid conveniens ipsi, ut appetatur. Potest autem in obiecto repraesentato per speciem non solum proponi et apparere ratio obiecti convenientis ipsi intellectui et ipsi esse intelligibili, sed etiam ipsi naturae vel aliis potentiis aut rebus. Et ideo appetitus, qui sequitur ad formam apprehensam, non solum debet esse ad appetendum id, quod intellectus est, sed etiam id, quod naturae et aliarum potentiarum, quia omnis ista convenientia repraesentari potest in tali obiecto.

Ad secundum respondetur concludere intentum rationem D. Thomae. Et ad primam impugnationem dicitur ex dictis, quod ex forma apprehensa optime infertur appetitus ad ipsam in esse naturali, quia forma apprehensa non solum ostendit convenientiam apprehensibilitatis ad intellectum, sed etiam realitatis ad naturam. Et quia ex forma sequitur inclinatio ad id, quod conveniens est in forma, si conveniens est intellectui, ut apprehendatur, et naturae, ut acquiratur vel fugiatur realiter, ad omne id debet se extendere appetitus, licet modus tendendi ad rem sit per cognitionem.

Ad secundam impugnationem dicitur efficaciter inferri ex forma apprehensa appetitum elicitum, ut expressius significat D. Thomas q. 80. cit. art. 1., ubi videri potest Caietanus. Eo quod potentia apprehendens et ipsa apprehensio est aliquid distinctum a natura, ergo etiam oportet, quod inclinatio secuta sit aliquid distinctum ab ipsa natura, si quidem forma, ad quam sequitur, non est sola natura, sed aliquid apprehensum mediante actu elicito distincto ab ipsa natura, et sic etiam ipsa actualis tendentia appetitus debet esse aliqua operatio egrediens a natura, ut conformetur ipsi formae, ad quam sequitur. Quodsi est operatio egrediens, supponere debet potentiam, mediante qua egrediatur, quia natura creata substantialis non est immediate et per se operativa. Si vero substantia aliqua seipsa sit operativa vel operatio ipsa, ut Deus, in tali natura operatio volendi non distinguitur ab eius esse, sicut nec apprehensio ipsa et intellectio; nec tamen dicetur appetitus ille naturalis, ut distinguitur ab apprehensivo, quia vere fit per cognitionem, licet ipsa cognitio sit ipsa natura.

Ad ultimam impugnationem dicitur, quod sicut intellectus intelligit non solum sibiipsi, sed etiam toti supposito, quia omnes actus eius dirigit et de omnibus iudicat propter suam universalitatem, ita et inclinatio inde secuta non est solum sibiipsi, sed etiam toti supposito, quia illa potentia inclinans eiusdem universalitatis est atque apprehendens.

Ad tertium argumentum respondetur loqui D. Thomam absolute et indifferenter de omni forma comparata ad id, cuius est forma, scilicet ad suppositum, quod quidem respectu formae ut constituentis non inclinatur quaerendo illam, sed quiescendo in illa, sed respectu formae distinctae potest dari inclinatio ex parte eius, quod distinguitur, non solum quiescendo, sed etiam quaerendo, quando non habet illam, sicut homo v. g. non potest inclinari ad quaerendam formam hominis, quia per illam constituitur, sed quiescit in illa, bene tamen materia hominis potest inclinari ad formam hominis etiam quaerendo illam, quando non habet, quia materia non constituitur ipsa forma, sed actuatur ab illa. Potest tamen res constituta per aliquam formam appetere esse ipsius, tum quiescendo in illo quantum ad id, quod habet, tum etiam quaerendo quantum ad id, quod deest, sicut appetit conservationem in esse, quia ista conservatio est aliquid superveniens et contingenter conveniens ipsi rei, scilicet continuatio existentiae. Unde intellectus constitutus in actu per formam apprehensam fertur in ipsam rem vel quiescendo in illa, si iam habet, vel quaerendo, si non habet. Et hoc intelligitur de quacumque perfectione, quae tali rei conveniens esse potest, sive sit proprietas eius sive quodcumque accidens.

Quomodo vero D. Thomas procedat in hac ratione, quia probat dari appetitum elicitum ex ipsa apprehensione, cum apprehensio solum sit conditio, non vero ipsa ratio formalis appetendi, ut diximus in q. 13. Phys., respondetur, quod, ut infra magis explicabitur, D. Thomas non procedit ex sola apprehensione seu ex solo apprehenso, sed ex ipsa forma apprehensa, ubi licet ly "apprehensum" sit conditio seu status, sub quo forma movet ad appetitum elicitum, tamen ly "forma", quae tali apprehensione subicitur, rationem importat specificandi, quod infra amplius ponderabitur.

SECUNDA DIFFICULTAS

Circa secundum punctum huius articuli, de divisione appetitus eliciti, CONSTAT primo dividi in appetitum rationalem, qui dicitur voluntas, et in sensitivum, qui etiam sensualitas appellatur. Secundo, appetitus sensitivus dividitur in irascibilem et concupiscibilem.

De prima divisione non est difficultas, quod fiat in membra realiter distincta, cum unus appetitus sit corporeus, alter spiritualis, unus comitetur animam separatam, alter destructo corpore non remaneat. De secunda divisione est DIFFICULTAS, an sint diversae potentiae appetitus irascibilis et concupiscibilis, et quomodo ex diverso modo apprehensionis sumatur diversitas appetituum.

Circa quae ALIQUI SENTIUNT non esse diversas potentias. Quod attribuitur Scoto in 3. dist. 26. q. 1., et sequitur P. Suarez libro 5. de Anima cap. 4. n. 2. et 3. Fundamentum est, quia sufficit unica potentia apprehensiva ad movendum irascibilem et concupiscibilem, scilicet phantasia seu imaginativa, ergo sufficiet unica potentia appetitiva, sicut in spiritualibus unica voluntas. Sicut enim a voluntate movetur totum suppositum ideoque sufficit unica potentia universalis, ita totum suppositum movetur ab appetitu sensitivo prasertim in brutis, ergo sufficiet una potentia, praesertim quia natura semper studet compendio et unitati.

Secundo, quia actus irascibilis etiam versatur circa bonum concupitum; ordinatur enim irascibilis ad defendendum ea, quae concupiscimus. Unde dicit Aristoteles in 9. Histor. Animal., quod pugna animalium est propter res concupitas, ut propter cibos vel venerea. Et Iacobi 4. dicitur: "Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris?". Ergo convenienter eidem potentiae tribuitur concupiscere et defendere concupitum. Quomodo enim tuebitur una potentia id, quod alia concupiscit?

Tertio, quia irascibilis tendit in ipsam consecutionem rei concupitae, ergo substantialiter habet concupiscere, nec distinguitur ab eo nisi accidentaliter, quatenus vincit impedimenta huius assecutionis.

Denique, si sunt potentiae distinctae, non est assignare, quaenam sit perfectior. Nam ex una parte irascibilis habet obiectum altius, utpote arduum et eminens bonum, ex alia parte ordinatur ad concupiscibilem, quia defendit id, quod concupiscimus. Ergo melius est dicere, quod est una potentia.

NIHILOMINUS oppositum est expresse D. Thomae 1. p. q. 81. art. 2., ubi dicit esse duas species appetitus sensitivi, irascibilem et concupiscibilem, et quod non reducuntur in unum principium.

Similiter idem affirmat in 3. de Anima lect. 14. circa textum 42., ubi Aristoteles docet, quod in parte rationali est voluntas, in irrationali autem concupiscentia et ira. Et subdit: "Si autem tria in anima, in unoquoque erit appetitus".

Ratio et fundamentum est A PRIORI ex diversitate obiecti, supposita imperfectione et materialitate appetitus sensitivi, quae non potest in aliqua superiori et universali ratione unire ista obiecta sicut voluntas. Itaque obiectum formale appetitus est bonum appetibile ordinis sensitivi; ergo illa distinguentur in ratione formali talis obiecti, quae distinguuntur in ratione formali talis boni. Sic autem se habet obiectum concupiscibilis et irascibilis; ergo ex vi obiecti formaliter et realiter distinguuntur.

Consequentia patet, quia posita diversitate obiecti, et non aliqua ratione superiori uniente illa, per se sequitur distinctio potentiarum sicut et distinctio obiectorum. Minor vero probatur, quia ut aliquid sit obiectum concupiscibile, sufficit quaecumque ratio boni convenientis sibi; ad hoc enim ratione convenientiae tendi debet per aliquem appetitum. At vero irascibilis respicit bonum sub quadam speciali convenientia, nempe ut arduum et eminens. Nomine autem ardui non intelligitur solum id, quod est difficile in se passive, quasi impeditum, ut possit consequi; sic enim potius retraheret appetitum et induceret fugam. Dicit autem D. Thomas lect. illa 14., quod non habet rationem, quod aliqui dicant irascibilem dicere fugam mali. Intelligitur ergo nomine ardui id, quod active est arduum, hoc est bonum ut habens eminentiam et vim ad vincendas difficultates, non quia habeat illas in se, sed quia vincit illas et resistit contrariis et corrumpentibus, quae praestant impedimentum, ut dicit D. Thomas q. 81. cit. Et ideo spes divina licet pro materia respiciat Deum ut rem assequendam, tamen formaliter respicit eum ut auxiliantem seu vincentem mala. Quare bonum sub ratione vincentis malum est obiectum irascibilis, non ipsum malum ut fugiendum praecise. Nam potius hoc pertinet ad concupiscentiam, quae fugit malum per tristitiam; bonum autem sub ratione convenientis est obiectum concupiscibilis. Haec autem in ipsa ratione formali boni ut appetibilis contrarias et diversas rationes formales inducunt. Nam ad alliciendum appetitum concupiscibile simpliciter allicit, arduum vero comparatione illius potius videtur horrorem et retractionem inducere, eo quod contrario modo procedit, scilicet proponendo bonum laboriosum, asperum et difficile et ut vincens per virtutem et vim ad propellendas illas difficultates. Ergo in ipsa ratione boni appetibilis contrario et distincto modo se habent ista bona, et quasi reducuntur ad differentiam activi et passivi, quod maxime distinguere solet potentias. Nec obstat, quod unum istorum coordinetur vel subordinetur alteri, ut dicit P. Suarez. Nam multas potentias et habitus videmus subordinari inter se, et tamen propter hoc non sunt unum, sed potius ob hoc distinctionem petunt, sicut sensus externi subordinantur internis, et artes seu virtutes inferiores superioribus; nihil enim subordinatur sibiipsi.

Cur autem in voluntate uniantur istae duae rationes boni concupiscibilis et irascibilis, nec petant duas potentias, optime explicat S. Thomas 1. p. q. 22. art. 5. et q. 25. de Veritate art. 3., quia voluntas respicit universalem rationem boni sicut intellectus universalem rationem veri. Ergo sicut unicus intellectus aequivalet omnibus sensibus, ita voluntas omnibus appetitibus. Et praesertim, quia voluntas non fertur in aliquod bonum, ut determinata, sed cum quadam collatione et comparatione ad aliud bonum, quod potest comparative ad istud accipere vel relinquere. Ergo oportet, quod talis potentia, ut respicit bonum collative et comparative ad alterum, habeat eminentiam super utrumque et sub ratione superiori illa comprehendat. Cum ergo bonum irascibilis et concupiscibilis possit appeti a voluntate collative et comparative unius ad aliud, consequenter oportet, quod unico et eminenti modo utrumque respiciat, appetitus autem sensitivus non unico, sed diverso modo, quia non appetit cum comparatione unius ad aliud, sed quodlibet absolute et determinato modo. Quae est explicatio S. Thomae 25. de Veritate art. 3.

Quodsi dicas: Non posse quidem appetitum sensitivum esse simul irascibilem et concupiscibilem ea eminentia, qua voluntas, quia non respicit bonum universale neque modo comparativo et collativo; posse tamen respicere unica tendentia utrumque, sicut appetitus innatus, qui unicus cum sit, et appetit centrum et motu suo tollit impedimenta, quantum potest. Ergo similiter ad eundem appetitum pertinebit appetere rem per concupiscentiam et tollere impedimenta seu vincere difficultates, quod est irascibilis.

Respondetur appetitum innatum non esse virtutem seu potentiam appetendi, sed esse habitudinem formae ad id, quod est sibi conveniens. Unde caret appetitu ardui, ut arduum est. Nam virtus illa, qua res inanimata vincit difficultates et tollit contraria, non est virtus appetitiva, sed mere executiva, unde non mirum, quod vincat contraria, quia ad hoc ipsum ordinatur executio. Ceterum ubi appetitus est virtus et potentia superaddita respicitque ipsam arduitatem vincendi contraria non solum per modum executionis, sed etiam per modum appetibilis, oportet distingui appetitum ardui ab appetitu concupiscibili ob diversitatem formalem boni in ratione appetibilis.

A POSTERIORI vero probatur has potentias distingui, tum quia requirunt distincta organa et temperamenta. Nam irascibilis requirit multum roboris et vivaciores spiritus ideoque residet in corde. Unde definitur ira, quod est "accensio sanguinis circa cor". At vero concupiscibilis petit molliorem dispositionem et residet in hepate; per concupiscentiam enim dilatatur seu demulcetur sanguis, sicut per tristitiam constringitur. Distinctio autem per organa et temperamenta, distinctas potentias infert in rebus materialibus.

Et eadem ratione requiritur distinctio inter istas potentias, quia videmus pugnare inter se passiones irascibilis et concupiscibilis et unam mitigare alteram seu extinguere. Nec sufficit ad hoc diversitas actuum, sicut odium opponitur amori, gaudium tristitiae, et tamen sunt eiusdem potentiae. Nam contra est, quia passiones concupiscibilis et irascibilis non se mitigant et destruunt propter contrarietatem obiectorum, sicut odium et amor, vel propter solum diversum motum localem dilatationis et constrictionis, sed propter diversam alterationem et temperamentum, quia concupiscentia dilatat molliendo, ira vero accendendo exasperat, quae sunt signa diversi temperamenti et organi, atque adeo et potentiae.

Ad primum fundamentum Patris Suarez dicitur etiam potentias apprehensivas distingui sicut et appetitus, quia sensus communis et phantasia apprehendunt res sensatas, id est ut convenienter sensui, et sic poterunt regulare concupiscibilem. Aestimativa autem apprehendit res non sensatas, id est secundum rationem utilis et convenientis ad ipsum totum et ad eius conservationem et defensionem, et sic regulare potest irascibilem, quae respicit bonum laboriosum et arduum non sensatum seu secundum sensum. Ita ex D. Thoma 1. p. q. 81. art. 2. ad 2. constat. Quod vero dicitur de unitate voluntatis respectu concupiscibilis et irascibilis, iam solutum est et reddita differentia, quare in parte intellectiva non dividitur voluntas in irascibilem et concupiscibilem sicut in parte sensitiva.

Ad secundum respondetur irascibilem supponere concupiscibilem et ab ea originari, sicut etiam voluntas supponit intellectum et ab eo derivatur, et potentia motiva supponit appetitivam et ab ea derivatur. Nec tamen propter hoc sunt eadem potentia, sed diversae, imo hoc est commune omnibus potentiis subordinatis, ut inferior supponat superiorem tamquam dirigentem et moventem, et tamen distinguantur. Sic ergo irascibilis respicit rem concupitam ut assequibilem vincendo difficultates, quod supponit rem esse concupitam ut fruibilem et delectabilem, et quanto maior est concupiscentia, tanto fortius insurgit irascibilis ad pugnandum et tollendum eius impedimenta. Unde irascibilis originatur a concupiscibili intendente et amante, terminatur vero ad ipsum ut fruentem pacifice, ut constat ex D. Thoma 1. p. q. 81. art. 2. Nec est inconveniens, quod una potentia tueatur, quod alia appetit, sicut quod exequatur per potentiam motivam id, quod desiderat per appetitivam, et potentiae vegetativae ministrant sensitivis alimentum et spiritus, quibus indigent, et multae aliae potentiae inferiores ministrant superioribus, et tamen sunt distinctae.

Ad tertium dicitur, quod irascibilis appetit executionem, non tamen eo modo appetit, quo concupiscibilis, sed diverso, ut explicatum est, et ita utrique potentiae convenit appetere generice sumptum, sed non sub eadem specifica ratione, ut Divus Thomas docet quaest. illa 81. art. 2. Nec obstat, quod ad eandem potentiam pertinet tendere in unum et fugere eius contrarium. Id enim verum est de simplici fuga et reiectione sui oppositi, sicut ad concupiscentiam pertinet amor et odium, tristitia et gaudium circa opposita. Ceterum tendentia ad contrarium per modum victoriae et propulsationis difficultatum, sic non sufficit simplex reiectio oppositi, sed requirit peculiarem aliquam eminentiam seu rationem formalem respicientem bonum ut vincens difficultates, sicut caritas simpliciter odit peccatum, et tamen distincta virtus poenitentiae datur ad destruendum illud per modum expiativae satisfactionis.

Ad ultimum dicitur irascibilem esse simpliciter excellentiorem concupiscibili, ut docet D. Thomas q. 25. de Veritate art. 2. eo, quod obiectum eius est excellentius, utpote bonum eminens vincens difficultates, quod maiorem activitatem debet habere, quia plus resistentim debet vincere, et quia dirigitur a nobiliori regula, id est ab aestimativa et rationibus insensatis, quae inter sensibilia summum locum tenent magisque accedunt ad rationem.

Nec obstat, quod deservit concupiscibili et ad eam ordinatur, imo versatur circa media, concupiscibilis vero versatur circa finem amando et fruendo. Respondetur enim, quod ordinatur ad concupiscibilem non absolute, sed ut pacate et quiete fruentem et remotis contrariis, quod pertinet ad superiorem vim, sicut rex ordinatur ad pacem et quietem rustici, et tamen est superior illo. Ita pax et quies concupiscibilis est finis ipsius irascibilis, et tamen est superior concupiscibili respicitque ipsam non ut finem cuius gratia, sed ut finem effectum, quia ordinatur ad fruitionem ipsam efficiendo illam ut pacatam et a contrariis defensam. Et similiter non versatur circa media absolute sumpta, sic enim etiam pertinet ad concupiscibilem, sed circa media ut defensa et resistendo difficultatibus, quod est respicere media modo superiori et eminentiori, sicut requiritur ad vincendas difficultates, imo non solum media, sed etiam finem ipsum respicit non sicut concupiscibilis praecise desiderando, sed respicit ut assequendum, difficultates vincendo, quod est respicere sub maiori activitate et virtute ipsum finem.

Circa aliam difficultatem supra positam, quomodo sumatur diversa ratio formalis distinguendi appetitus ex diverso modo apprehensionis, ut sumit D. Thomas 1. p. q. 81. art. 2., cum tamen apprehensio solum se habeat ut conditio ipsius finis seu boni appetendi, respondetur, quod ipsa apprehensio formalis, ut dicit applicationem rei appetibilis ad appetitum, non est formalis ratio specificans vel distinguens ipsos appetitus, sed tantum conditio applicans. Ceterum ipsum appetibile, quod tali apprehensioni seu applicationi subest, distinguit appetitus secundum diversum modum proportionis ad istum vel illum appetitum. Itaque apprehensio radicalis ex parte ipsius obiecti appetibilis, quatenus fundat apprehensionem magis vel minus universalem aut ut simpliciter amabile vel secundum rationem ardui et vincentis difficultates aut secundum alias similes rationes, sic pertinet ad rationem formalem specificantem et distinguentem appetitus. Ipsa vero apprehensio non radicaliter ex parte obiecti, sed formaliter sumpta ex parte potentiae, applicationem seu conditionem dicit, non rationem formalem; quod expresse deducitur ex D. Thoma q. 25. de Veritate art. 1. ad 6. et 22. art. 4. ad 1. et 1. 2. q. 30. art. 3. ad 2., prout ostendimus et deduximus in 2. Phys. q. 13. art. 1., ubi etiam ostendimus, quomodo apprehensio ita sit conditio finis, quod non sit supplebilis, eo quod non possit aliquid esse volitum, quin praecognitum. Videatur ibi.