ARTICULUS V. UTRUM VOLUNTAS SIT PERFECTIOR POTENTIA INTELLECTU.

Certant in hac difficultate schola D. Thomae et Scoti. Existimat enim Scotus in 4. dist. 49. q. 4. voluntatem esse potentiam perfectiorem intellectu; eumque sequitur eius schola aliique plures, ut Bonaventura, Aegidius, Argentinas, Gabriel, Maior ad eandem dist. 49.

FUNDAMENTUM sumitur ex quatuor praecipuis conditionibus, quae adstruere possunt nobilitatem alicuius potentiae, scilicet ab obiecto, ab efficacia potestatis, ab actu seu effectu praestantiori, ab opposito suo, quod est deterius.

Ab obiecto sumitur prima ratio, quia obiectum voluntatis est perfectius, utpote ipsum bonum, quod est perfectio et actualitas entis, et respicit ipsum esse, in quod voluntas tendit. Existentia etiam est maxima actualitas et perfectio in ente, et bonum ipsum est perfectius quam verum, cum perfectio entis per bonitatem explicetur et unumquodque in tantam sit bonum, in quantum perfectum et integrum. Ergo obiectum proprium voluntatis est excellentius obiecto intellectus.

Ab efficacia potestatis deducitur secunda ratio. Nam obiectum voluntatis est bonum seu finis, qui est prima causarum, et ideo habet voluntas potestatem movendi ceteras potentias et dominium super illas, etiam super intellectum. Ergo tanto praestantior est voluntas intellectu, quanto imperans imperato, superior inferiori, potentia formaliter libera ea, quae formaliter est necessaria, licet radicaliter sit libera, praesertim cum nulla alia potentia possit habere dominium supra voluntatem. Ergo ipsa est actualior et perfectior omnibus, quia potestas movendi in actualitate fundatur.

Ab actu et effectu tertia ratio deducitur, quia praestantissimus actus voluntatis, qui est caritatis, excedit praestantissimum actum intellectus, unde caritas excellentior est reliquis virtutibus Paulo attestante 1. Cor. 13.: "Maior autem horum est caritas". Et constat, quia per actum caritatis magis aliquis appropinquat Deo et ultimo disponitur ad gratiam; ergo oportet, quod ipsa potentia etiam sit praestantior simpliciter intellectu. Unde D. Thomas 1. p. q. 82. art. 3. fatetur, quod cognitio eorum, quae infra nos sunt, est perfectior amore eorum, respectu vero rerum, quae supra nos sunt praestantior est amor cognitione; ergo praestantissimus actus voluntatis excedit praestantissimum intellectus, et sic ipsa potentia simpliciter est praestantior. - Ab effectu etiam patet, tum quia a voluntate simpliciter denominamur boni vel mali, non ex actu intellectus; tum quia inter spiritus angelicos ordo, qui excedit in amore, scilicet Seraphim, est simpliciter perfectior reliquis, etiam quam Cherubim, qui excedit in scientia. Ergo ex amore sumitur maior excellentia inter spiritus et consequenter inter potentias.

Ab opposito denique deducitur quarta ratio, quia illud est simpliciter perfectius, cuius oppositum est pessimum; oppositio enim et destructio alicuius tanto est deterior, quanto id, quod destruit, est excellentius. Ergo quando aliquid est pessimum, eius oppositum est optimum. Inter peccata autem odium Dei, quod directe opponitur caritati, est pessimum inter omnia vitia, etiam peius infidelitate; ergo amor eius, qui est oppositum, est excellentior omni cognitione.

Oppositam sententiam tenet S. Thomas 1. p. q. 82. art. 3., 3. Contra Gent. cap. 26. et q. 22. de Veritate art. 11. Videndus est etiam 1. p. q. 26. art. 2., ubi intellectualem operationem dicit esse perfectissimum in qualibet intellectuali natura, et Caietanus ibi 3 et q. 82. cit., cum aliis interpretibus D. Thomae ad praedicta loca, et Suarez 5. de Anima cap. 9., Vazquez 1. 2. disp. 11. cap. 8. n. 43., Rubio et Conimbric. in praesenti 3. de Anima cap. 13. q. 2. art. 2. aliique plures.

ITAQUE HAEC SENTENTIA DOCET intellectum esse perfectiorem simpliciter quam voluntatem, posse tamen voluntatem esse secundum quid perfectiorem.

Vocamus autem perfectionem simpliciter potentiae illam, quae desumitur ex obiecto secundum modum movendi et mutandi potentiam. Hoc enim est, quod pertinet ad ipsam substantiam seu essentiam potentiae, quae essentialiter desumitur ex ordine ad obiectum formaliter consideratum. Et sic potentia, quae altiori modo immutatur ab obiecto, dicitur habere rationem obiectivam altiorem. Perfectio autem secundum quid provenit ex aliis conditionibus praeter illam et pertinentibus ad obiecta materialia vel ad alias conditiones seu circumstantias extrinsecas praeter genus causae obiectivae et specificantis, ut bene advertit Caietanus 1. p. q. 26. cit. art. 2. Itaque respective ad rationem specificativam potentiae seu obiectivam reliqua omnia comparantur ut perfectiones secundum quid.

Igitur quod intellectus sit altior voluntate ex vi specificationis obiectivae, fundatur in eo, quia modus specificandi intellectus est immaterialior, activior et perfectior quam voluntatis, magisque recedens a potentialitate et concretione; ergo potentia ipsa est perfectior.

Consequentia optima est quia immaterialitas est segregatio a materialibus et potentialibus conditionibus, omnis autem imperfectio fundatur in potentialitate et materialitate, quae limitationem et oppositionem dicit ad actualitatem. Ergo quanto aliquis modus obiecti et potentiae est immaterialior, tanto est actualior et perfectior, quia magis segregatur a potentialitate.

Antecedens vero probatur, quia obiectum intellectus immutat ipsum abstractiori et immaterialiori modo, quia sic movet intellectum, ut possit ad omnia penetrare, quae in obiecto sunt, et sub quocumque statu et conditione, sive existentiae sive non existentiae, praescindendo, componendo, dividendo etc. Unde dicitur intellectus quasi intus legens, quia usque ad ultima ingreditur, quantum est de se, nisi ex defectu luminis vel specierum impediatur. Voluntas autem nihil horum facit, sed factum ab intellectu supponit, et prout sibi propositum fuerit obiectum, sic inclinatur, nec ita, ample ad omnia se extendit, sed solum ad rationem convenientis. Et licet feratur in finem per modum intendentis et moventis ad illum, tamen hoc ipsum debet prius ab intellectu alias voluntas non movebitur. Igitur in attingentia obiectiva primum locum obtinet intellectus, licet in motu quasi applicativo et effectivo voluntas excedat. Sed tamen genus movendi effective est posterius genera obiectivo in potentiis; ab obiecto enim sumitur specificatio, motio autem finis, quae est prima causarum, licet exerceatur per voluntatem, non tamen incipit ab ipsa, sed ab intellectu proponente et alliciente voluntatem. Unde constat, quod in genere obiectivo et finali intellectus simpliciter est primum movens, et in attingentia obiectiva primo apprehendit et attingit obiectum, voluntas autem ex eius apprehensione movetur; ergo in vi motionis specificativae eminet intellectus supra voluntatem. Et ita liberius et abstractius procedit attingendo obiectum sub quocumque statu possibilitatis vel existentiae, sub praecisione vel sub compositione, in ordine ad se vel ad alia, et secundum omnes formalitates reperibiles in obiecto; voluntas autem solum sub illo statu, quo potest allicere et movere per modum convenientis et secundum aliquem ordinem ad existentiam et assequibilitatem.

Denique intellectus propinquior est ipsi animae et prius sequitur ad illam tamquam prior passio quam voluntas, non tamquam dispositio ad voluntatem requisita, quin potius voluntas se habet ut inclinatio consecuta ad intellectum ut ad formam. Ergo in dignitate et immaterialitate magis accedit ad naturam animae intellectus magisque de illa participat quam voluntas. Quanto enim aliqua propria passio immediatior est suo principio seu essentiae, a qua sequitur, tanto est perfectior, quia sequens passio dependet ab ipsa, non abstractiori modo attingi et proponi, e contra, et unumquodque quanto naturaliter propinquius est suo principio, tanto perfectius est.

Quod vero voluntas secundum quid sit altior intellectu, constat ex dictis, quia est primum movens in genere efficiendi et applicandi alias potentias quoad exercitium, ergo in hoc genere excedit intellectum, qui solum movet obiective; idque etiam probant argumenta facta in contrarium, ut constabit ex eorum SOLUTIONE.

Ad primum ergo fundamentum in oppositum negatur obiectum voluntatis in formali ratione obiecti et modo immutandi potentiam esse perfectius, licet in re materialiter aliquando sit perfectius. Et cum dicitur, quod obiectum ipsius est bonum et finis, distinguo: bonum et finis prius ab intellectu apprehensum et mediante ipso regulans, concedo; non apprehensum, nego. Bonum autem apprehensum perfectius in ratione obiecti attingitur ab intellectu quam a voluntate, quia attingitur sub ratione quidditatis et consequenter altiori et abstractiori modo, et sic bonum non est perfectius vero in ratione immutandi obiective potentiam. Quare non est existimandum, quod bonum et finis et existentia non pertineant etiam ad intellectum, sed pertinent altiori modo, quatenus in ratione cuiusdam quidditatis attinguntur, non sub eo modo, quo attinguntur a voluntate, scilicet sub exercitio moventis finaliter, qui motus cum sit allectivus et ordinatus ad assequendam rem in esse, minus immaterialis et abstractus est. Unde cum etiam bonum et finis attingantur ab intellectu, modo tamen altiori, non potest fieri ex hoc argumentum ab probandum, quod voluntas sit perfectior potentia intellectu.

Et hoc expressit S. Thomas 1. p. q. 82. art. 3., ubi inquit, quod "obiectum intellectus est ipsa ratio boni appetibilis; bonum autem appetibile, cuius ratio est in intellectu, est obiectum voluntatis". Ubi dicendo, quod ratio boni est obiectum intellectus, significat, quod secundum rationem et quidditatem attingitur ab intellectu, qui est modus altior et abstractior, a voluntate vero non attingitur ratio boni, id est quidditas, sed motio et exercitium boni.

Nec obstat dicere, quod verum est quoddam bonum particulare et sic est minus in ratione boni ipsa ratione boni universalis. Dicitur enim, quod etiam bonum est quoddam verum et sub eo continetur, unde ad invicem se continent et continentur. Sed tamen etiam ipsa ratio universalis boni ab intellectu attingitur, unde ex hac parte non est inferior ipsa voluntate, quia totum, quod attingit voluntas, universaliter etiam attingit intellectus sub altiori ratione obiectiva, scilicet sub ratione veri, licet ipsum verum, ut res quaedam est, contineatur sub bono, sicut etiam bonum continetur sub vero.

Ad secundum respondetur probare, quod voluntas sit altior intellectu in vi causae motivae et applicativae quoad exercitium, non in vi causae obiectivae et specificativae; in hoc enim semper est elevatior modus specificandi in obiecto intellectus, quia modo magis immateriali immutat, et hoc est maioris nobilitatis in vi obiectivae specificationis. Et idem dicitur de formali libertate vel necessitate; hoc enim non pertinet per se ad perfectionem obiectivae specificationis, sed ad modum movendi ex parte subiecti. Et tandem ipsam formalem libertatem habet voluntas ab intellectu ut a radice participare. Unde ex hoc non est imperfectior intellectus, sed perfectior radicaliter.

Ad tertium quoad primam partem, de actu caritatis, respondetur imprimis ex Caietano 1. p. q. 26. art. 2. et q. 82. art. 3., quod caritatis actus non est excellentior perfectissimo actu intellectus, qualis est visio beata. Oportet autem comparationem istam actus ad actum semper fieri ex aequo, id est perfectissimi actus unius potentiae cum perfectissimo actu alterius, non autem cum aliis actibus minus perfectis, quos potest vincere caritas. Secundo dicitur, quod actus caritatis est perfectissimus ratione rei attactae et coniunctionis ad ipsam, non ratione modi specificandi obiective; hic enim in intellectu semper est altior et abstractior, ut dictum est.

Sed tamen potest dici aliquis actus voluntatis simpliciter perfectior actu intellectus, non in modo obiectivae specificationis, sed in aliquo effectu particulari, quia scilicet aliquod obiectum prout in re contingit esse perfectius quam in modo intelligendi, et voluntas modo affectivo tendens ad rem unitur obiecto et tangit illud ut est in re, et sic in ratione coniunctionis et unionis affectivae perfectior dicitur actus voluntatis quam intellectus, quando in obiecto ipso volito invenit in re tantam immaterialitatem et perfectionem vel maiorem quam intellectus. Sed hoc non est ex ipso modo proprio et intrinseco potentiae, quo tendit ad obiectum, sed ex perfectione ipsa, quam obiectum habet in se. Unde si tale obiectum immediate unitur intellectui, ut fit in visione beata, etiam in ratione unionis erit excellentior actus. Et quando D. Thomas dicit amorem rerum superiorum esse nobiliorem cognitione ipsarum, loquitur in sensu valde formali, scilicet de rebus superioribus, quatenus manent in statu superiori ad ipsum intellectum, ita quod non immediate intellectus coniungitur illis. Tunc enim licet ex modo intrinseco potentiae intellectus altiori et nobiliori modo procedat, tamen quia non adequate in coniunctione ad obiectum iste modus, id quod in obiecto est, quia sibi non sufficienter apparet, ideo in ratione coniunctionis manet inferior voluntate sicque simpliciter ille voluntatis actus est nobilior, quia coniunctio ad rem nobiliorem et superiorem semper praeeminet reliquis omnibus, sicut etiam unio hypostatica simpliciter est nobilior quocumque actu intellectus vel voluntatis, quia ad supremum ordinem elevat et summe Deo coniungit.

Ad secundam partem argumenti de effectibus respondetur, quod attinet ad primum effectum, scilicet reddere hominem simpliciter bonum, quod facit voluntas, non intellectus, dicimus, quod ille effectus est in genere morali, non in genere specificationis obiectivae physicae, in quo intellectus supereminet, et de quo solum hic agimus. Vel secundo, quod istum effectum moralem rectificandi non habet voluntas ut contraposita intellectui, qua ratione solum debet fieri comparatio, sed ut subiecta regulae rationis, et ita a ratione participat rectificationem ut a perfectiori principio. Unde non rectificat sola voluntas, sed etiam ratio, idque tamquam perfectius principium, licet non denominetur aliquis simpliciter rectus nisi ab ipsa voluntate, in qua consummatur rectificatio ut voluntaria, licet inchoetur a ratione ut a regulante.

Quoad alium effectum de ordine Seraphinorum dicimus denominari ab excessu amoris non tamquam a perfectiori simpliciter et in se, sed a perfectiori, quem influunt in alios, vel in quo specialiter excelluerunt in via. Denominatio enim ordinis hierarchici potius sumitur ab officio et munere, quod exercent in alios, quam ab eo, quod in se sunt. In alios autem non possunt influere visionem beatam seu lumen gloriae, quia gloriam solus Deus dat. Extra visionem autem beatam perfectior est caritas quam quaelibet alia scientia, unde cum Seraphim ministrent Deo in perficienda ista virtute in aliis, hinc est, quod denominantur ab isto perfectissimo ministerio quasi ardentes et incendentes.

Ad ultimum dicitur, quod odium Dei potest considerari vel in esse physico, ut opponitur amori, vel in esse morali, ut importat specialem aversionem a Deo in ratione caritatis. Primo modo non est pessimum odium physice; sic enim peior est privatio gloriae et perpetua damnatio, quae est maxima elongatio a Deo in termino. At vero secundo modo pessimum est odium, quia magis directe opponitur conversioni Dei, quam facit caritas, et sic est magis directa aversio; sed hoc est in genere moris potius quam in genere amoris physice considerati. Nos autem solum loquimur in genere physico et obiectivo, non de perfectione in esse morali.