ARTICULUS VI. UTRUM VOLUNTAS MOVEAT ALIAS POTENTIAS IMPRIMENDO ALIQUID REALE IN ILLAS.

Etsi in hac difficultate multi sint modi dicendi, praecipue tamen possunt reduci AD TRES SENTENTIAS:

Prima affirmat, quod quando duae potentiae in eadem anima existentes ita se habent, quod una subordinatur alteri et movetur ab illa, non requiritur aliqua motio physica et realis impressa a potentia movente in mota, sed sufficere radicationem et coniunctionem in eadem anima, ratione cuius per naturalem sympathiam una potentia operante aut appetente alia ei subordinata operatur et exequitur. Hanc sententiam aut tenent aut probabilem reputant plures auctores etiam ex thomistis, Conimbric. 7. Phys. cap. 2. q. 1. art. 7., idque dicunt esse multorum philosophorum huius temporis. Idem docent 1. Poster. cap. 1. q. 4. et Vazquez 1. 2. disp. 34. cap. 3., Montesinos 1. 2. q. 9. art. 1. disp. 13. q. 5. n. 92. et Mag. Navarrete 2. tom. in 1. p. q. 19. art. 8. controv. 10. § 4. ad 2. partem 1. arg., et Mag. Ledesma libro de Auxiliis quaest. unica art. 3. pag. 82., quamvis oppositam ut probabiliorem admittat pag. 152., et Mag. Torres tom. 1. de Relig. q. 81. art. 7. disp. 3. Fuit autem haec sententia olim Scoti in 2. dist. 42. q. 4. Imo influxum Dei in causas secundas vult Scotus esse per sympathiam, non per qualitatem impressam, sed ex mera subordinatione causae secundae ad ipsum. Hanc sympathiam aliqui influxum seu motionem moralem vocant, sumendo moralitatem pro extrinseca subordinatione, quia nihil ponitur in re mota.

Secunda sententia solum agnoscit concursum simultaneum voluntatis cum aliis potentiis, ita quod ex voluntate et potentia inferiori fit quasi una integra causa, quae operatur illum effectum, non autem quod aliquid praevium motione sua imprimat voluntas in aliis potentiis ad operandum. Ita Conimbric. in libro Ethic. disp. 4. q. 3. art. 1. et 3. de Anima cap. 13. q. 5. art. 3.

Tertia sententia fatetur per motionem unius potentiae in aliam, quae effective movet, aliquid reale imprimi in potentia mota, ratione cuius operatur ut subordinata alteri. Hanc sententiam ex Caietano 2. 2. q. 23. art. 8. docet Mag. Ledesma, ubi supra pag. 152., et pro eo etiam videri potest Mag. Martinez 1. 2. q. 9. art. 1. dub. 3. Idem sentit Mag. Torres, ubi supra, loquendo de actibus elicitis ab una virtute existente in alia potentia, ut cum religio elicit orationem, fides confessionem vocalem et similia, secutus in hoc Caietanum 2. 2. q. 81. art. 4., ac denique posse unam potentiam vel habitum unius potentiae aliquam impressionem realem ponere per suam motionem in alia potentia vel habitu valde commune est inter thomistas. Imo si qui ponunt motionem per sympathiam seu radicationem in eadem anima, non tam ex proposito id tractant, quam ponunt differentiam inter motionem Dei in causas secundas et voluntatis in suas potentias, quod licet ista fiat per sympathiam et radicationem, illa non nisi per realem motionem.

Ut resolutionem ex mente Divi Thomae tradamus, ADVERTENDUM EST, quod motio unius potentiae in aliam potest dupliciter intelligi.

Primo sic, quod ex tali motione recipiat potentia mota aliquam maiorem virtutem ad producendum effectum aliquem seu perfectionem ultra id, quod potest ex propria virtute, sicut cum ex motione caritatis elevatur fortitudo vel temperantia non solum ad operandum temperate vel fortiter, quod est propriae virtutis, sed etiam propter Deum supernaturaliter amatum seu cum habitudine ad illum, quod ex se non poterat, de quo etiam plura exempla statim afferemus.

Secundo sic, quod potentia movens solum applicet et determinet potentiam motam inferiorem ad operandum actum sibi proprium, non tamen perfectiorem aut elevatiorem, quam sit in se, sicut si voluntas applicet visum ad videndum et auditum ad audiendum, et nihil amplius. Et tunc inquirimus, an potentia movens imprimat aliquid potentiae motae, ut maneat applicata.

Dico ERGO PRIMO: Quando potentia inferior vel virtus operatur aliquid ultra proprium modum suum non quasi habitualiter et permanenter, sed in aliquo actu ex actuali participatione superioris potentiae, non potest hoc fieri per solam sympathiam et radicationem in eadem anima, sed per impressionem realem et physicam a voluntate vel virtute superiori derivatam ad inferiorem.

Haec sententia perpetuo docetur a D. Thoma, qui nusquam meminit illius sympathiae seu radicationis, sed solum impressionis, diffusionis, virtutis relictae ex potentia superiori, quae omnia immutationem realem explicant factam a potentia superiori in inferiori et aliquid reale in ea relictum, quod ad effectum aliquem realem ordinatur. Et imprimis pondero illum locum D. Thomae q. 22. de Veritate art. 13., ubi inquit: "Quandocumque sunt duo agentia ordinata, secundum agens dupliciter potest agere: Uno modo, secundum quod competit suae naturae, alio modo, secundum quod competit naturae superioris agentis. Impressio enim superioris agentis manet in inferiori, et ex hoc inferius agens non solum agit actione propria, sed actione superioris agentis, sicut sphaera solis movetur proprio motu, qui spatio unius anni expletur, et motu etiam primi mobilis, qui est motus unius diei. Similiter aqua movetur motu proprio tendente in centrum, et habet quemdam motum ex impressione lunae, quae movet ipsam, ut patet in fluxu et refluxu maris. Ratio autem et voluntas sunt quaedam potentiae operativae ad invicem ordinatae. Unde voluntas potest habere duplicem actum, unum, qui competit ei secundum suam naturam, in quantum tendit in proprium obiectum absolute; et hic actus attribuitur voluntati simpliciter, ut velle et amare, quamvis ad hunc actum praesupponatur alius rationis, a quo proponitur obiectum. Alium vero actum habet, qui competit ei secundum id, quod ex impressione rationis relinquitur in voluntate. Cum enim proprium rationis sit ordinare et conferre, quandocumque in actu voluntatis apparet aliqua collatio vel ordinatio, talis actus erit voluntatis non absolute, sed ut motae et directae a ratione". Idem docet e converso de actu intellectus ut moto a voluntate et ex eius impressione speciali operante in 1. 2. q. 17. art. 1., ubi docet imperium esse actum rationis ut motae ab efficacia voluntatis. Et hanc virtutem seu motionem docet esse sicut impulsum et alterationem in 1. p. q. 82. art. 4. "Dicitur", inquit, "aliquid movere per modum agentis, sicut alterans movet alteratum et impellens impulsum; et hoc modo voluntas movet intellectum et omnes vires animae, ut Anselmus dicit". Ita D. Thomas.

Quod vero aliqui respondent, quod voluntas efficax dicitur impellere, quia eo ipso, quod ponitur eius motio efficax, sequitur propter sympathiam de necessitate operatio in aliis potentiis. Dicitur etiam voluntas movere quasi alterans, quia propria operatio alterius potentiae, quae a voluntate movetur, est quaedam alteratio perfecta.

Sed contra est, quia si voluntas dicitur alterans vel impellens, quia operatio potentiae motae ab ea est alteratio, vel quia sequitur effectus in potentia inferiori posita voluntate sine alia motione, ergo relinquit D. Thomas inexplicatum id, quod intentebat explicare, scilicet quomodo ipsa voluntas fit movens. Si enim voluntas dicitur alterans, quia eius effectus in potentia mota alteratio est, restat videre, an hunc effectum in potentia mota voluntas facit alterando, id est motione aliqua physica vel non; et hoc intendebat ibi D. Thomas et proponebat explicare. Ergo diminute procedit et ab intento divertit, si proponendo explicare, quomodo voluntas moveat, solum explicat, quod eius effectus ponatur in potentia inferiori, vel quod sit alteratio in potentia mota.

Secundo videndus est D. Thomas in 3. dist. 23. q. 1. art. 4. quaestiunc. 1., ubi docet virtutes motas a voluntate ab ea recipere formam aliquam ipsius, secundum quod omne movens et agens imprimit suam similitudinem in motis et patientibus. Et ibidem dist. 27. q. 2. art. 4. quaestiunc. 3. ad 5. inquit, quod "unaquaeque virtus, quae est in inferiori potentia, habet quamdam formam, quae est virtus ex participatione superioris potentiae; sed formam, quae est haec virtus, habet ex natura propriae potentiae per determinationem ad proprium obiectum, et hanc formam et modum ponit virtus circa suum actum, et iterum illam formam et modum, quem habet ex superiori". Quod vero istud, quod habet ex superiori, sit aliquid intrinsecum et reale in inferiori, aperte dicit D. Thomas q. 14. de Veritate art. 5. ad 4., ubi inquit, quod "id, quod ex caritate relinquitur in fide, est fidei intrinsecum". Constat autem caritatem movere fidem; ergo motio ista et impressio potentiae moventis in potentiam motam, non potest apud D. Thomam explicari per sympathiam et colligationem potentiarum in anima, quae nihil imprimit intrinsecum in potentia mota nec formam aliquam participatam a superiore, ut in effectu suo illam imprimat. Ergo secundum D. Thomam motio potentiae superioris per impressionem novam fit, non per sympathiam.

Denique D. Thomas 1. 2. q. 56. art. 2. dicit, quod "una virtus pertinere potest ad plures potentias, ita quod in una sit principaliter et se extendat ad alias per modum diffusionis vel per modum dispositionis, secundum quod una potentia movetur ab alia, et secundum quod una potentia accipitur ab alia". Ergo non ex colligatione in eadem essentia, sed ex extensione per modum alicuius diffusionis vel dispositionis dicitur una potentia movere aliam.

FUNDAMENTUM conclusionis sumitur ex dictis, quia ut constat in exemplis allatis a D. Thoma quaest. illa 22. de Veritate aliquando virtus inferior habet elicere actum physice et realiter, non solum secundum virtutem propriam et connaturalem, sed etiam secundum virtutem participatam a superiori potentia. Sed ad hoc non sufficit sympathia et colligatio naturalis potentiarum in una natura, nec sola extrinseca coniunctio et assistentia potentiae superioris ad inferiorem. Ergo necessaria est motio seu impressio realis de novo facta.

Maior constat exemplis illis D. Thomae de mari fluente et refluente ex impressione lunae, de sphaeris inferioribus raptis a primo mobili, de voluntate non simplici modo volente, sed cum aliqua collatione et comparatione ex participatione discursus.

Minor vero probatur, quia illa sympathia et colligatio potentiarum neque immutat potentiam inferiorem in se, aliquid de novo illi addendo et confortando ipsam, neque in sua radice, hoc est in ipsa natura, quia ut supponit haec sententia, quando superior potentia operatur, nulla realis mutatio fit in inferiori potentia ex tali operatione, et multo minus in ipsa natura, quae est eius radix, aut in unione potentiarum. Si enim natura vel unio mutatur realiter, cur non multo melius ipsa potentia seu virtus? Solum ergo fit mutatio in ipsa potentia superiori operante, cuius actu posito sine alia mutatione, sed solum per naturalem colligationem alterius potentiae sequitur actus in inferiori, et sic actus superior pure concomitanter se habet, non vero realiter perficit naturam vel inferiorem potentiam. Sed potentia, quae nec in se nec in sua radice immutatur, non potest perfectiorem et excellentiorem effectum elicere quam ante, siquidem causa creata eodem modo se habente sequitur idem effectus. Ergo si realiter et physice maior et excellentior effectus progreditur ab inferiori, quam eius connaturalis virtus possit ex se, necessario a superiori debet perfici et immutari realiter.

Confirmatur hoc, quia virtus inferior ex colligatione in eadem natura et radice cum potentia superiori vel habet maiorem perfectionem permanenter et perpetuo, sicut calor in animali habet generare carnem, imaginativa in homine discurrere, et tunc non ex colligatione ad potentiam superiorem ut operantem hic et nunc, sed ex ipsa prima dimanatione a natura accipit illa maiorem virtutem et perfectionem. Vel potentia inferior non ex ipsa prima dimanatione, sed ex operatione et motione superioris hic et nunc facta habet perfectius operari, in quo casu loquimur in praesenti. Et ad hoc non sufficit sympathia seu colligatio potentiarum, sed requiritur nova aliqua immutatio et impressio in potentia inferiori, quae illi virtutem addat seu ad perfectiorem effectum realiter virtuosiorem reddat, eo quod effectus ipse perfectior debet realiter exire a tali virtute inferiori. In illo autem principio, a quo exit immediate effectus aliquis, oportet esse proportionem cum tali effectu exeunte. Sola autem unio vel colligatio potentiarum in eadem natura non facit maiorem proportionem in potentia quoad hunc effectum determinatum, quia illa unio et colligatio semper manet eadem, et de se indifferens est ad omnes effectus potentiarum. Ergo ex vi illius praecise non potest reddi virtuosior potentia inferior, quando solum existente motione et operatione causae superioris inferior perfectius operatur, et non ex dimanatione prima a tali natura redditur potentia illa perfectior. Denique haec sympathia non potest intelligi sufficiens pro potentiis, quae non despotice serviunt voluntati, sed cum aliqua resistentia; ex sola enim colligatione et coniunctione ad ipsam non flectuntur eius imperio, sed resistere possunt, ergo indigent motione aliqua et impressione vincente earum resistentiam.

Dico SECUNDO: Etiam motio superioris potentiae, quae tantum applicat inferiorem ad agendum secundum eius virtutem propriam nec aliam maiorem superaddit, non fit per solam sympathiam et colligationem potentiarum in una natura, sed per realem impressionem et immutationem in ipsam.

Haec conclusio sumitur ex eisdem fere locis D. Thomae allegatis, quia in pluribus eorum loquitur de potentia superiori applicante et imperante tantum inferiori, non virtutem de novo operativam ei communicante. Et praesertim videri potest 1. 2. q. 10. art. 1. et 1. p. q. 82. art. 4. et in locis supra cit., ubi loquitur de motione caritatis imperantis.

RATIO ET FUNDAMENTUM EST, quia diverso modo exeunt actiones ab inferiori potentia, quando subordinatur in sua applicatione et exercitio voluntati, quam si non subordinaretur. Ergo non solum quando confertur nova virtus, sed quando virtus propria exercetur et applicatur ad actum, oportet intrinsece et realiter perfici potentiam ut tali modo exeat actus.

Consequentia patet, quia talis modus non affigitur actui producto ab extrinseco, sed cum illo nascitur ex sua potentia, et ita praesupponit in potentia principium sufficiens ad producendum illum, hoc autem non habet nisi ex superioris potentiae applicatione. Ergo.

Antecedens primum probatur, quia cum illae potentiae exercent suos actus ut imperatae et applicatae a potentia superiori, exeunt cum aliqua nova habitudine tum ad finem potentiae imperantis, tum ad ipsam efficientiam potentiae imperantis. Ad finem quidem, quia iste actus imperatus et procedens a potentia inferiori hoc ipso, quod ex illo imperio procedit, subordinatur illi fini superioris potentiae, sicut cum actus temperantiae fit propter caritatem, subordinatur fini caritatis et recipit mercedem caritatis. Induit ergo habitudinem aliquam ad talem finem, et sicut respicit realiter obiectum suum, ita et finem sibi appositum, qui ut circumstantia finis se habet, illique subordinatur obiectum. Ad efficientiam autem potentiae imperantis, quia egreditur ille actus ut voluntarius et mobilis ad nutum voluntatis vel virtutis imperantis, a qua potest cohiberi vel emitti, quod non habent alii actus ei non subiecti, ut actus nutritivae vel augmentativae. Ergo diversa habitudine respicit iste actus voluntatem imperantem et applicantem, quam actus, qui ei non subduntur nec ab ea possunt cohiberi vel omitti. Et iste respectus non est rationis, sed realis, vere enim et in re detinet voluntas aliquos actus aliarum potentiarum, et ad libitum utitur quibusdam despotice et ad nutum, quibusdam cum resistentia. Ergo non est, cur istae habitudines non sint reales; fundamentum enim et terminus reales sunt, scilicet potentiae illae et actus, usus et detentio vel cohibitio voluntatis, quae in re fiunt, cur ergo non fundabunt respectum realem? Et sic actus progrediens cum tali respectu vel sine illo diverso modo immutatus exit a sua potentia.

Nec potest hic locum habere illa sympathia seu colligatio potentiarum. Haec enim unio potentiarum non est sufficiens ad determinandam potentiam inferiorem magis modo quam ante ad eliciendum voluntarie actus suos et dirigendum ad talem finem potius quam ad alium, siquidem unio illa naturalis est et eodem modo semper se habens et perseverans et communis seu indifferens ad omnes potentias, quae sunt in anima et ad actus earum. Ex quo ergo principio determinatur ista potentia et actus ad faciendum actum tali modo et cum habitudine ad talem finem, et quod fiat cum tali applicatione aut intensione vel impulsu etc., si ipsa, operatio voluntatis nihil immutat in potentia illa inferiori nec realiter determinat, cum tamen indifferens sit? Nec unio illa et colligatio potentiarum ad positionem actus potentiae superioris est principium determinandi et applicandi inferiorem potentiam, quia cum ipsa unio et colligatio etiam communis et indifferens sit de se ad omnes actus et potentias, restat de ea eadem difficultas, a quo principio determinetur, siquidem actus potentiae superioris non ponit aliquid nec determinat ipsam unionem, sicut neque potentiam; est enim eadem ratio de potentia inferiori et de unione ipsa. Denique sympathia ista non operatur nisi per modum naturalis sequelae et connexionis, ut dicunt auctores oppositi, et specialiter Montesinos loco cit. Naturalis autem sequela non habet locum in his, quae fiunt ex libero imperio voluntatis, siquidem actus potentiae inferioris non se habet ut propria passio consecuta ad positionem superioris, nec egreditur ab ipsa superiori potentia per emanationem, sed elicitur ab inferiori potentia ex applicatione superioris. Non ergo habet hic locum naturalis sequela; non enim procedit ille actus ut consecutus naturaliter, sed ut ortus et elicitus ab inferiori. Convenientius ergo ponitur ex impressione et motione superioris oriri, quam naturali sequela consequi.

Quod vero dicunt aliqui sufficere concursum simultaneum voluntatis cum potentiis inferioribus in effectum suum, nec requiri motionem illam applicantem, non habet locum in praesenti: Primo ex generali ratione, quia simultaneus concursus non est in causam, sed in effectum, unde potest convenire etiam causis non subordinatis, sicut duo portantes lapidem habent simultaneneum concursum in ipsum motum, non unus subordinatur et applicatur ab alio in operando. Itaque aliud est dependere causam, ut consequatur effectum seu ut effectus ponatur ab alia causa, aliud est subordinari alteri causae et esse inferiorem illa in causando. Ad primam dependentiam sufficit concursus simultaneus diversarum causarum, imo etiam dependet causa ab illa applicatione et reliquis conditionibus, sine quibus non causat, nec tamen subordinatur illis ut causa inferior, sed ad hoc requiritur, ut causa superior moveat et applicet inferiorem, ut causet, non in effectum solummodo influat. Deinde ille simultaneus influxus non habet locum in praesenti, quia voluntas non potest partialem influxum habere in actum intellectus aut appetitus, cum eius influxus et actus solum sit volitio, non autem partialiter potest intellectivum actum elicere. Si ergo nihil est intellectionis etiam partialiter a voluntate, sed totum ab intellectu, quomodo intelligi potest, quod simultaneo concursu influat in actum intellectus vel alterius potentiae, quam movet, sicut duo portantes lapidem, quorum uterque aliquid motus elicit? Multo minus potest intelligi, quod voluntatis influxus simultaneus non sit partialis cum influxu aliarum potentiarum, sed identificatus cum illo, ita ut sit totaliter ab intellectu et totaliter a voluntate. Hoc enim esse non potest, nisi sit sicut causa prima, quae est intima cuilibet causae creatae utpote dans illi esse et tanquam prima eius radix in operando. Unde nihil etiam partialiter potest esse a causa secunda, quod non sit etiam a causa prima. Nulla autem causa creata potest ita sibi subordinare causam inferiorem, ut nec partialem concursum habere possit, qui non egrediatur ab inferiori, quia nulli causae creatae subordinatur alia in omni ratione entis. Quodsi talis dependentia datur in causa inferiori respectu superioris, multo magis oportebit determinari a causa superiori et applicari ad agendum per motionem in ipsam causam, utpote sibi omnimodo subordinatam ad operandum. Unde per hunc modum simultanei concursus non evitatur praemotivus, sed fundatur.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ex P. Vazquez disp. illa 34., ubi supra: Quando aliqua causa secunda habet propriam virtutem sufficientem et concursum causae primae, nec nova ratio in effectu resultat, quaecumque alia causa accidat, supervacanea est, nec omnino conducit ad eam actionem. Sed in aliis potentiis est integrum principium ad producendas suas operationes secundum omnem rationem, quae in illis reperitur. Ergo quantumcumque voluntas velit in eas physice influere, supervacue se habebit.

Maior est per se nota, quia quod integre fit ab una causa secunda, non potest naturaliter fieri simul ab alia; supervacue ergo talis causa accedit ad producendum talem effectum, nec oppositum in aliquo exemplo constare potest. Minor probatur, quia intellectus v. g. aut sensus posito lumine et specie est integrum principium producendi suas operationes; ergo tales potentiae possunt integre suas operationes producere.

Confirmatur, quia plures potentiae sunt in nobis, quarum una sine alia non potest, ut intellectus non potest operari sine sensu, nec sensus exterior sine interiori, ut patet in dormientibus aut non attendentibus; ligatis enim sensibus internis nihil per externos sentimus, et tamen nihil reale influunt istae potentiae in alias, postquam sunt actuatae sua virtute requisita et specie. Ergo neque oportebit voluntatem influere in alias potentias, etiamsi sine illa operari non possint, alioquin ubicumque una potentia sine alia non posset operari, deberet praemovere illam et influere in eam.

RESPONDETUR distinguendo maiorem et minorem argumenti. Ad maiorem: Quod fit integre ab una causa, non potest ab alia naturaliter fieri, distinguo: Quod fit integre in omni genere, tam quoad specificationem quam quoad exercitium, concedo; quod fit integre in suo genere, sed non quoad aliquam conditionem, v. g. quoad applicationem vel quoad aliquem modum ut perfectionem altioris virtutis, non indiget altera causa vel movente vel perficiente aut elevante aut applicante, nego. Ad minorem: Potentia inferior habet sufficiens principium ad operandum, distinguo: ad operandum intra suum genus ex parte specificationis, concedo; ex parte exercitii seu applicationis ad operandum vel ad operandum iuxta participationem alterius potentiae, nego. Et licet concursus divinus sufficiat ad applicandam causam secundam, tamen quia non tollit leges et subordinationem aliarum causarum, quas "non venit solvere, sed adimplere", ideo etiam aliae causae superiores, quae movent inferiores ad operandum, sua motione et influxu aliquid imprimunt causis inferioribus, ut applicent eas ad operandum.

Nec valet responsio Vazquez, quod coelum solum influit in haec inferiora tollendo ea, quae impedire possunt operationem causarum secundarum, et applicando ea, quae disponere possunt, non autem per se influendo in ipsas causas inferiores.

Sed tamen hoc mirum est, quod coelum potest applicare causas disponentes et removere impedientes, et applicare non possit per se operantes. Nam illa applicatio in causas disponentes quo modo est a coelo, nisi moto suo imprimat aliquid in ipsas? Si vero imprimit, cur etiam non poterit imprimere aliquid in causas per se operantes? Praesertim in illis effectibus, qui excedunt propriam virtutem causae inferioris et ex particulari virtute coeli procedere debent, ut quod mare fluat et refluat ex impressione lunae, quod aquae ascendant ad montes, quod fiant cometae vel aliae similes impressiones a coelesti virtute productae, quae non solum fiunt per remotionem impedimentorum, sed per positivam communicationem virtutis ad illos effectus occultos et excedentes.

Ad confirmationem negatur minor in eo, in quo una causa dependet ab alterius operatione. Et ad probationem dicimus, quod intellectus ad intelligendum non oportet, quod accipiat a phantasmatibus nisi in eo genere, in quo dependet, scilicet obiective; efficienter enim dependet ab intellectu agente producente species ex phantasmate tamquam ex obiecto; et in isto genere aliquid imprimitur intellectui scilicet species. Et rursus ut intellectus actu intelligat, requiritur, quod convertatur ad phantasmata. Sed non indiget alio influxu, quia nec aliam habet dependentiam a phantasmate. Similiter sensus exteriores dependent ab interioribus non absolute, ut applicentur ad operandum, sed quantum ad subministrationem spirituum animalium, sine quibus non exercetur sensatio, ut patet in dormientibus. Sed communicatio istorum spirituum, quae realis est, non fit per actum sensus interni, qui est cognitio, sed per subministrationem a virtute naturali effectiva eorum, quae illos distribuit ad sensus. Vel dependent sensus externi ab internis non in ipsa elicientia sensationis, sed in iudicio, quod formatur de illis in sensu communi, ubi consummatur tota sensatio externa. Unde qui est distractus, revera videt et sentit externe, sed non advertit, quia non iudicat, et ita quantum ad hoc iudicium dependent sensus externi ab internis, non quantum ad ipsam visionem vel sensationem, quam eliciunt.

Secundo arguitur: Quia voluntas solum habet operationem immanentem; ergo extra se non efficit aliquem effectum.

Patet consequentia, quia alias illa actio esset transiens, et non immanens in ipso agente. Antecedens autem probatur, quia non potest voluntas operari aliquem actum, qui non sit velle seu appetere. Volitio autem seu appetentia solum est actus immanens denominans volentem: ergo solum potest operari operatione immanente.

Quodsi dicatur illam volitionem denominare volentem ipsam voluntatem, in qua existit et a qua elicitur, ceterum effective posse aliquid imprimere per modum transeuntis in alia potentia, quae non reddatur volens, sed voluntarie applicata ad operandum.

Contra est, quia ista virtus non est explicabile, quid sit, ut sequenti argumento ponderabimus. Et deinde redit argumentum, quia ista virtus derivari debet media volitione. Illa autem volitio est actus immanens, et sic non potest operari in alias potentias, solum enim operatur, ubi est. Ad operandum autem extra se requiritur actio transiens.

RESPONDETUR aliquos tenere, quod voluntas non solum est elicitiva actus immanentis, sed etiam transeuntis ab eo distincti, ut sentit Caietanus 3. de Anima in cap. 6. Oppositum vero sentit Ferrariensis 2. Contra Gent. cap. 22. et Capreolus in 2. dist. 1. q. 2. ad argumenta Aureoli contra primam conclusionem. Et hoc probabilius videtur.

Dicimus ergo actionem immanentem virtualiter esse transeuntem et posse habere aliquem effectum extra se, eo quod actus immanens est eminentior transeunte, cum naturaliter sit directivus illius. Actio enim transiens est actio executiva, immanens vero imperativa et directiva; per voluntatem enim et intellectum dirigimus ea, quae agenda sunt. Unde potentiae immanenter operantes naturaliter sunt digniores potentiis operantibus transeunter illasque subordinant sibi. Quare actus immanens eminentior est transeunte in dirigendo, et sic eminenter et virtualiter potest transeunter agere, ut convenienter possit potentias inferiores movere directione sua. Et hoc sumitur ex D. Thoma in opusc. 11. art. 3., ubi dicit, quod angeli "non possunt movere aliquod corpus per contactum quantitatis, cum sint incorporei, sed per contactum virtutis. Nihil autem in angelis est altius quam eorum intellectus, cum et ipsi a Dionysio intellectus vel mentes nominentur. Unde eorum motiones a virtute intellectus procedunt. Ipsa autem conceptio intellectus, secundum quod habet efficaciam transmutandi aliquid, imperium nominatur. Unde si movent, nullo modo nisi per imperium movere possunt". Ita D. Thomas. Qui locus satis manifestus est.

Idem probatur experientia sensuum interiorum. Videmus enim ad considerationem rei appetibilis immutari sensibiliter corpus vel concupiscendo vel irascendo; ergo imaginatio vim habet immutandi seu movendi spiritus, qui motu suo etiam sanguinem movent. Nec posset unus sensus emittere species in alios, nisi actus eius, qui immanens est, vim haberet producendi transeunter tales species et movendi spiritus animales, quibus insident species ipsae intentionales. Quare actus appetendi immanens est et reddit potentiam volentem, sed habet pro effectu ulteriori talis volitionis motum aliquem seu impressionem causatam in potentia inferiori, quae non reddit illam volentem formaliter, sed ministerialiter, id est subordinatam et ministrantem appetui seu voluntati in suis actibus.

Ad replicam vero respondetur, illam virtutem seu impressionem emanare medio actu volitionis, qui licet habeat terminum immanentem intra se, tamen quia virtualiter est transiens, potest ulterius habere effectum in aliquo extra se; nec enim repugnat unum actum habere plures effectus ordinate se habentes. Et coniungitur seu tangit voluntas potentiam, quam movet virtualiter; nam cum movet intellectum, aeque immediate est in anima intellectus quam voluntas, et sic potest immediate movere ipsum. Quodsi motus corporali modo faciendus sit, ut cum phantasia movet appetitum, hoc fit mediantibus spiritibus animalibus, qui moventur ab ipsis sensibus, non solum ut in illis communicentur species intentionales, sed ut moveatur appetitus sensitivus, quatenus motis spiritibus movetur sanguis, et sic pervenire potest motio illa ad locum appetitus, qui est in corde vel hepate.

Tertio arguitur: Quia non potest explicari, quid sit illa impressio realis, quam potentia superior ponit in inferiori. Nam imprimis non est qualitas, praesertim in motione, qua solum applicatur potentia inferior ad exercitium operationis. Nam qualitas non inclinat nisi ad qualitatem similem; ergo ponere qualitatem solum pro exercitio operis, et non pro aliqua specie facienda, omnino fictitium est. Patet consequentia, quia illa qualitas cum sit derivata a voluntate, v. g. in intellectum, debet in intellectu ponere aliquid simile ipsi voluntati seu modo voluntatis. Quidquid autem in operatione intellectus relucet sive quoad speciem sive quoad individuationem, sive quoad vitalitatem vel intensionem, totum est generis apprehensivi, non volitivi.

Secundo, non potest esse aliquis modus, quo denominetur ille actus voluntarius aut liber, quia hoc solum pertinet ad extrinsecam denominationem. Pendet enim ex hoc solum, quod detur advertentia in ratione, qua posito actus, qui ante non erat liber, redditur liber; hoc autem nihil intrinsecum in eo posit. Nec est modus aliquis applicationis vel conunctionis aut propinquitatis, quia semper illae potentiae sunt coniunctae et applicatae in eadem anima, et super hoc additur alius modus, et non explicatur quid sit.

Nec est aliqua relatio, tum quia haec per se non est activa; tum quia requirit novum fundamentum, ut consurgat, et hoc oportet explicare, quid sit.

Nec denique ponit solum influxum simultaneum in effectum; hic enim non est in potentiam, ut reddat eam motam et applicatam, sed in effectum, ut reddatur productus.

RESPONDETUR virtutem illam seu motum causae superioris in inferiorem numquam se habere per modum qualitatis permanentis et habitualis, quia potentia inferior non manet permanenter et habitualiter ordinata ad illam operationem vel applicationem, sed quamdiu causa superior voluerit, et ita solum per modum transeuntis potest illa motio illi dari, quamdiu scilicet applicaverit causa superior et duraverit eius motio. Est ergo motio qualitas aliqua per modum transeuntis, sicut causa prima imprimit in causas secundas et causa principalis in instrumentalem. Idque vocat S. Thomas, quod sit aliquid per modum diffusionis et dispositionis, secundum quod una potentia movetur ab alia et accipit ab alia, sicut dicit 1. 2. q. 56. art. 2. Et haec dispositio seu diffusio respicit aliquam peculiarem rationem in actu potentiae inferioris et motae relucentem. V. g. voluntas movetur ab intellectu et participat ab ipso non solum elicere volitionem quoad substantiam ipsius velle, sed etiam quoad modum, v. g. quod modo collativo velit. Et similiter intellectus motus a voluntate non solum habet producere intellectionem, sed cum tali modo, scilicet cum efficacia movendi et applicando in exercitio, quod ex se non habet intellectus, sed participative a voluntate, quae est primum in genere moventium efficaciter quoad exercitium, et sic imprimit intellectui, unde producat actus suos cum efficacia movendi alia, ut docet D. Thomas q. 22. de Veritate art. 13. Quodsi tantum applicet voluntas potentias inferiores ad actus proprios, tunc motio voluntatis non ponit aliquid in potentia inferiori pertinens ad virtutem pro novo effectu faciendo, qui excedat propriam virtutem, sed ad faciendum proprium suum actum cum novo modo, id est cum subiectione ad potentiam superiorem seu ad voluntatem, et similiter cum habitudine et ordine ad finem aliquem determinatum sibi praestitum a superiori. Et haec subiectio seu actualis subordinatio aliqua nova habitudo est in inferiori actu respectu superioris requiritque aliquem novum modum seu mutationem in tali actu, qui modus seu habitudo cum afficiat ipsum actum intrinsece, oportet, quod cum eo egrediatur et pariatur a potentia, a qua immediate exit, et sic supponat in ipsa potentia inferiori sufficiens principium et rationem praebendi istas habitudines et formandi actus cum illis, et hoc a superioris potentiae motione debet haberi.

Ultimo arguitur: Quia voluntas non movet nec applicat alias potentias nisi per imperium. Sed imperium non potest aliquid reale imprimere potentiis imperatis; ergo.

Maior a nobis conceditur; voluntas enim movet ut superior et ut imperans. Minor probatur, quia imperium formaliter est actus intellectus, non voluntatis, ut docet S. Thomas 1. 2. q. 17. art. 1. Actus autem intellectus nihil reale ponit in aliis potentiis; solum enim denuntiat et advertit, quid agendum sit, haec autem advertentia nihil reale ponit in aliis nisi rem esse cognitam et denuntiatam.

Et confirmatur, quia in brutis non datur imperium, ut ibidem determinat S. Thomas art. 2. Ergo non poterant applicari aliae potentiae ab appetitu sensitivo mediante phantasia; immediate autem non apparet, quomodo ex ipso actu appetitus derivetur virtus aliqua ad alias potentias.

RESPONDETUR admittendo, quod voluntas non movet nisi mediante imperio. Unde dicit S. Thomas q. 17. cit. art. 2. ad 1., quod "vis appetitiva dicitur imperare motum, in quantum movet rationem imperantem". Imo illae solum potentiae moventur a voluntate, quae ex apprehensione natae sunt moveri. Et videmus, quod deficiente advertentia, etiam postquam quis voluit et elegit, nulla potentia inferior movetur ad executionem.

Ad minorem ergo negamus, quod imperium seu actus practicus intellectus non habeat vim movendi alias potentias et imprimendi aliquid in illas, non ut praecise cognitio est et advertentia, sed ut efficaciam habet ex motione voluntatis sibi adiuncta et ex motione voluntatis sibi communicata. Iam enim, ut diximus ex D. Thoma q. 14. de Veritate art. 5. ad 4. constat, quod caritas, quae est in voluntate, imprimit aliquid intrinsecum fidei, quae est in intellectu. Et ex his, quae docet q. 22. de Veritate art. 13. et aliis locis supra allatis etiam constat voluntatem movere intellectum et aliquid illi imprimere. Deinde vero intellectus motus a voluntate potest movere alias potentias, tum voluntatem ipsam, quae sibi coniuncta et immediata est in anima, tum imaginativam, quae intellectui subordinatur sicut particulare agens universaliori, sicut corpus coeli motui angeli, et per imaginativam corporali modo movetur appetitus, deinde membra. Sic enim ab intellectu per imperium moveri sensitivum appetitum docet S. Thomas 1. 2. q. 17. art. 7. praesertim ad 2. et ex illa motione per imperium rationis et motionem imaginativae in appetitum sequi aliquam qualitatem, quae ex motu locali cordis consequitur, aperte ibi affirmat.

Ad confirmationem respondetur, quod bruta licet non habeant imperium quantum ad id, quod imperium dicit de collatione et ordinatione unius ad alterum, quod rationis est, bene tamen quantum ad id, quod dicit de efficacia et impetu movente. Et ita appetitus sensitivus in eis movetur ab apprehensione faciente imperium ex instinctu naturae, non ex ordinatione rationis, illi autem apprehensioni efficaci non potest resistere appetitus, sed statim movet cor et inde alias vires, quae ad motum pertinent.