|
Loquimur de potentia locomotiva quantum ad motum progressivum, qui
solus ab apprehensione dependet. Motus enim naturalis, ut fit in
corde vel in gravi et levi, non dependet ab appetitu neque ab
apprehensione.
De potentia ergo locomotiva secundum motum progressivum est duplex
sententia etiam inter thomistas.
PRIMA affirmat motum hunc elici active ab ipso appetitu, non vero
ab ipsis membris, sed in illis recipi, si recte sint disposita ad
recipiendum motum, et sic membra non movent, sed moventur a
principaliori membro, in quo est appetitus, nempe a corde. Quae
sententia sumitur ex Caietano 3. de Anima in cap. 6. alias 10.
et Ferrariensi 2. Contra Gent. cap. 82., et probabiliorem
reputat Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 1. dub. 1.
Fundamentum sumitur tum ex auctoritate, tum ratione. Auctoritate,
quia ita sentire videtur D. Thomas 1. p. q. 75. art. 3. ad
3., ubi inquit, quod "alia vis motiva est exequens motum, per quam
membra redduntur habilia ad obediendum appetitui, cuius actus non est
movere, sed moveri". Et 2. Contra Gent. cap. 82. in fine
inquit, quod virtus, quae dicitur exequens motum, facit membra esse
obedientia imperio appetitus; unde magis sunt virtutes perficientes
corpus ad moveri quam virtutes moventes. Consonat Aristoteles 3. de
Anima textu 48. et 54., ubi docet, quod "appetitus est id,
quo animal movet, id vero quod movetur est animal, organum vero motus
aliquid corporeum est". Et de eodem videri potest in libro de Motu
Animal., lect. 4. apud D. Thomam, ubi dicit, "principia
moventia esse phantasiam, intellectum, electionem, voluntatem et
concupiscentiam".
Ratione probatur, quia ad motum progressivum non requiritur aliud
principium eliciens motum quam principium impellens. Impulsus autem
quaedam inclinatio est et appetitus, nec requiritur ad hoc aliud
principium elicitivum. Ex parte autem membrorum sufficit habilitas ad
recipiendum hunc impulsum; his enim duobus positis sequitur motus, et
quodcumque aliud principium eliciens superfluum videtur. Ad haec
videmus variari motum ad quamlibet variationem appetitus, sive quoad
vehementiam impulsus sive quoad remissionem sive quoad modum et figuram
motus. Conveniens etiam est, quod eadem potentia, quae est
inclinativa ad motum, sit assecutiva eius, ad quod inclinat.
Assecutio autem fit per motum; ergo motus est effectus potentiae
inclinantis, quae utique est appetitus.
OPPOSITUM tenent plures auctores, ut Nazarius 1. p. q.
54. art. 5., qui citat Zumel, Caietanum, Ripam et alios;
sequitur etiam P. Suarez, libro 5. de Anima cap. 10.
Fundamentum sumitur etiam ab auctoritate et ratione. Auctoritate D.
Thomae, qui semper distinguit potentiam executivam motus a potentia
appetitiva illique aliquam actionem tribuit, licet cum subiectione et
obedientia ad appetitum, quas potentias in illis ipsis locis pro
opposita sententia citatis agnoscit distinguens unam ut imperantem,
alteram ut exequentem, licet haec, quia movet ut mota, magis videatur
moveri quam movere. Et expressius 1. p. q. 78. art. 1. ad
4. dicit, quod "sensus et appetitus in quantum huiusmodi non
sufficiunt ad movendum, nisi superaddatur eis virtus aliqua. Nam in
immobilibus animalibus est sensus et appetitus, non tamen habent vim
motivam. Haec autem vis motiva non solum est in appetitu et sensu ut
imperante motum, sed etiam est in ipsis partibus corporis, ut sint
habiles ad obediendum appetitui animae moventis". Et eandem virtutem
distinctam a voluntate videtur agnoscere in angelis q. 6. de
Potentia art. 3. ad 2. et in quaest. de Anima art. 13. ad
13. Et actionem distinctam ei tribuit in 2. Contra Gent. cap.
35. "In nobis", inquit, "actio virtutis motivae est media inter
actum voluntatis et effectum, ut in praecedentibus ostensum est".
Denique opusc. 43. (De Potentiis Animae) cap. 5. distinguit
vim exequentem ab imperante et dicit, quod "vis exequens est vis
exterior, quae diffusa est in musculis et lacertis et nervis
membrorum". Aristoteles etiam locis cit. ab opposita sententia
aliquod organum corporeum ponit pro principio motus distincto ab
appetitu.
Ex ratione etiam sumitur fundamentum, quia virtus illa, quae ponitur
in membris ad obediendum appetitui, licet illi subordinetur, vere
tamen vitalis est; ergo non potest esse mere passiva, sed oportet,
quod sit active movens seu eliciens.
Antecedens probatur, quia illa virtus non requiritur praecise, ut
motus recipiatur passive et inhaereat in subiecto. Ad solam enim
inhaerentiam impulsus non requiritur virtus aliqua et qualitas, cui
immediate inhaereat, sicut in lapide videmus recipi inhaesive impulsum
sine hoc, quod praesupponatur virtus aliqua in lapide ad recipiendum;
requiritur ergo illa tamquam virtus vitalis eliciens et producens
motum. Unde et communiter actiones istae, quae motu membrorum fiunt,
ut ambulare, scribere, pingere et similia, motus vitales dicuntur,
et ex illis maxime discernimus viventia a non viventibus. Si autem
passive se haberent membra in isto motu, non magis moveretur animal in
illis, quam movetur iaculum vel lapis impulsus, quae a proiciente
recipiunt vim impulsivam passive.
Ad haec videmus motus istos externos vitaliter fieri, et tamen
praevenire appetitum, ut cum aliquis movet pedes aut oculos
inadvertenter. Nec tamen tunc movet ut res inanimata, cum non
moveatur motu gravitatis deorsum, sed elevando pedem vel convertendo
oculos retrorsum.
Postremo appetitus dicitur frequenter a D. Thoma locis allegatis
principium motus ut imperans, non ut exequens. Nihil autem imperat
sibiipsi, sed virtuti distinctae; ergo oportet, quod virtus executiva
et obediens non sit mere passiva, patiens enim ut patiens non movetur
imperio, sed actione, eliciens autem actionem movetur ab imperio.
Haec secunda sententia sine dubio apparet probabilior et inhaerentior
menti S. Thomae meliusque explicat, quomodo una pars organica movet
aliam, quod stare non potest, si solum est virtus passiva in membris
seu partibus organicis, non vero motiva alterius partis et elicitiva
motus. Nam appetitus non est in omnibus membris, sed in uno tantum.
Ergo si in membris non est virtus activa motus, omnia membra praeter
illud, in quo est appetitus, movebuntur passive. Quomodo ergo una
pars organica movet aliam?
Ad primum oppositae sententiae ex auctoritate D. Thomae
RESPONDETUR in primo loco aperte distinguere in isto motu
duplicem potentiam, alteram imperantem, alteram exequentem. Cum
autem dicit per hanc exequentem reddi membra habilia ad obediendum
appetitui, et eius actum esse moveri, non movere, sensus est, quod
reddit membra habilia haec potentia motiva vitaliter et animaliter,
licet ex subiectione ad appetitum, cuius est pars organica et
ministerialis. In virtutibus autem ministerialibus magis relucet
moveri seu obedire alteri quam movere et agere, licet agendo obediat et
moveatur sicut mobile vitale, non ut movens principale, sed ut
organicum et ministeriale.
In secundo loco contra Gentiles non dicit absolute D. Thomas, quod
actus potentiae motivae est moveri, sed quod magis perficit ad moveri,
eo quod facit membra obedire appetitui. Ubi ly facit activitatem et
elicientiam dicit, quia vitali actione facit obedire et subici
appetitui, sed ut movens organicum et motum, non ut primo movens.
Et ad Aristotelem dicitur, quod praeter appetitum et phantasiam,
quae sunt principalia et imperantia in hoc motu, etiam admittit
principium organicum et ministeriale, quod in libro de Motu Animalium
dicit non solum esse cor, sed etiam nervos et iuncturas et spiritus,
quibus de una parte fit motus ad aliam, sicut in rotis horologii,
quibus istas organicas partes comparat Philosophus et de illis late ibi
disserit, ut videri potest apud Divum Thomam ibi lect. 6., 7.
et 8.
Ad primam rationem respondetur, quod impulsus per modum amoris est
elicitive ab appetitu, sed impulsus per modum executionis est
imperative ab appetitu et elicitive a potentia motiva membrorum indeque
derivatur ad proiecta externa et ad aerem deferentem illa, ut
disseruimus 7. Phys. q. 23. Quare posita efficacia appetitus
imperantis et habilitate membrorum vitaliter obediente, id est per
aliquam actionem, qua ex subiectione et motu appetitus agat, sequitur
motus vitalis membrorum, non mere passive se habentibus membris.
Quare non est superflua ista vis activa, ut motus ille sit vitalis,
etiam in executione membrorum.
Ad secundam respondetur variari motum ad variationem appetitus
directive, non elicitive, eo quod variatio illa fit etiam in membris
exequentibus vitali modo, et sic non mere passive se habentibus ad
appetitum, sed etiam elicientibus motum. Similiter ut potentia
inclinativa et intendens assequatur suum finem, sufficit, quod mediis
instrumentis et organis sibi subiectis et elicientibus executive motum
assequatur, ad quod intendit, non passive se habentibus.
CIRCA SECUNDUM PUNCTUM, de potentia motiva animae
separatae, suppono hanc, quam habet in corporeis organis, non manere
in anima separata, quia haec omnino corporea est utpote a corporeis
organis dependens. Sed DIFFICULTAS est in duobus:
Primum, an revera anima separata habeat vim se movendi activam sicut
angelus; secundum, an ista vis sit aliquid distinctum a voluntate et
imperio practico efficaci.
ET CIRCA PRIMUM sumitur difficultas, quia anima separata
non potest se movere nisi ad modum angeli, per contactum virtutis, non
quantitatis, quia caret illa. Sed anima separata non potest habere
contactum virtutis, quia non potest habere motum erga alia corpora, ut
docet S. Thomas 1. p. q. 117. art. 4. et q. 16. de
Malo art. 10. ad 2., eo quod virtus animae est determinata ad
movendum corpus proprium et vivificatum a se, et solum mediante illo
poterit alia movere. Cuius signum est, quia non potest movere anima
membrum aridum, quia non est vivificatum a se. Si autem habet in se
vim motivam, posset illud movere, nec enim impediretur eius exercitium
a corpora, sicut nec impeditur exercitium intelligendi. Posset etiam
anima recedere a corpora vincendo dispositiones eius et iterum motiva
virtute corpus intrare et informare, sicut informat alimentum de novo.
Quae omnia cum absurda sint, non possumus ponere vim motivam in
anima, nisi mediante corpore, eo vero remoto nullum aliud corpus per
se movet, ergo neque se movet per contactum virtutis activae mutando
loca.
Propter hoc fundamentum existimant aliqui animam separatam se non
movere, sed moveri ab angelis, quod aliquibus thomistis suppresso
nomine attribuunt Conimbric. tract. de Anima separata disp. 6.
art. 2. Ulterius vero existimavit Durandus in 3. dint. 22.
q. 3. n. 4., 6., 9. animas neque se movere neque moveri eo
genere motus, quo corpora, neque eo genere motus, quo angeli, quia
non possunt movere corpora. De anima vero Christi solum dicit
descendisse per effectus, quos causavit in inferno, quamvis neque hoc
pertinaciter asserat, sed fatetur se alium modum probabiliorem
ignorare. Alii vero auctores, qui non possunt negare animam Christi
descendisse realiter ad limbum Patrum, licet per alios effectus
descenderit ad infernum terrendo damnatos, dicunt tamen descendisse
virtute divina, quasi motam a Verbo, sicut instrumentaliter potest
movere alia.
Ceterum utraque sententia stare non potest. Et quidem Durandi
sententia, praeterquam quod non salvat in proprietate descensum
Christi ad inferos, ex seipsa redarguitur, quia vel animae sanctorum
erant in limbo seu inferiori parte terrae, vel non. Si non erant,
ergo neque per praesentiam neque per effectum eo descendit anima
Christi, quod est totaliter negare articulum fidei de descensu animae
Christi contra illud ad Eph. 4.: "Quod autem ascendit, quid est
nisi quia descendit primum in inferiores partes terrae?". Et fuisse
animas in inferno dicitur 1. Petri: "In quo et his, qui in
carcere erant, spiritibus veniens praedicavit, qui aliquando fuerant
increduli, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe". Qui
utique spiritus animae erant separatae; ergo erant in carcere, id est
in aliquo certo loco, ubi ante non erant. Si vero dicatur, ibi
realiter fuisse animas, ad quas Christus misit effectus suos, ergo
sicut illae animae eo deportatae aut motae sunt, potuit etiam anima
Christi eo moveri.
Alia vero sententia ex eo improbatur, quia secundum fidem anima
Christi realiter descendit et fuit mota ad loca inferiora, et non mere
passive deportata aut descendens, sicut lapis vel res proiecta, neque
instrumentaliter mota, sed vitaliter; ergo habet potentiam se
movendi. Non fuit passive deportata tantum, quia absolute dicitur
descendisse, quod rei portatae non adaptatur proprie, sicut neque
ascendisse verificabitur nisi propria virtute ascenderit. Dicitur
etiam "penetrasse omnes inferiores partes terrae" Eccli. 24.;
non penetrat autem proprie, qui solum deportatur ab alio. Non fuit
instrumentaliter mota, quia vitaliter descendit, id est per se, non
ut lapis per gravitatem, nec sicut res proiecta, quae impulsu fertur
ut instrumentum. Si autem vitaliter descendit, habet potentiam
vitalem intrinsecam se movendi, et ista non potuit sibi ab extrinseco
superaddi a Verbo, alias vitale principium non esset; debuit ergo ex
se eam habere, sive haec potentia sit ipse intellectus practice
operans, sive alia vis distincta. Ad haec S. Thomas 1. p. q.
53. art. 1. in argumento "sed contra" probat angelum moveri,
quia de fide est animam beatam moveri, ut patet in descensu Christi ad
inferos. Et in 3. p. q. 52. art. 1. ad 3. dicit, quod,
anima Christi descendit ad inferos eo genere motus, quo angeli
moventur; constat autem angelos movere se vitaliter, ergo et anima
Christi.
QUARE simpliciter haec sententia tenenda est, quod anima separata
vitaliter movetur in loco.
Cum enim habeat intellectum et voluntatem et non ubique existat, sed
in parte determinata universi, potest habere voluntatem existendi in
alio loco propter aliquam convenientiam, sicut anima Christi voluit
esse in limbo Patrum, et animae purgatorii volunt esse in coelo, et
dives ille in inferno petivit, ut Lazarus mitteretur ad se (Luc.
16. 1), et anima Samuelis apparuit Sauli (Eccli. 46. et
1. Reg. 28.). Ergo si potest habere appetitum mutandi loca,
debet ei esse provisum a natura de virtute, qua possit acquirere
locum.
Patet consequentia, tum quia Aristoteles tribuit potentiam motus
progressivi illis animalibus, quae habent vim cognoscendi res distantes
et appetendi illas; frustra enim daret illis appetitum, si negaret,
unde possent consequi, quod appetunt; tum etiam quia si anima appetit
alibi esse, per se loquendo maneret immobilis et frustrata omni illo
appetitu, vel solum per accidens et fortuito posset id consequi, si
aliquis angelus vellet illam deportare. Quod quam incongrue dicatur in
illis nobilissimis substantiis, quod res istae, solum fortuito eis
provisae sint, de se sane patet. Et hanc sententiam tenet Caietanus
3. p. q. 52. art. 2. § Quoad tertium.
AD FUNDAMENTA OPPOSITA respondetur: Ad primum
conceditur animam contactu virtutis moveri. Et praeterquam quod potest
aliquam qualitatem vel effectum occultum operari in corpora (nam de
anima Christi dicit S. Thomas in 3. dist. 22. q. 2. art.
2. quaestiunc. 1. operatam fuisse aliquam lucem in illis partibus
terrae), loquendo de motu locali dicendum est aliquem posse producere
in corpora, licet multo debiliorem naturaliter quam angeli. Et cum
oppositum adducitur ex D. Thoma quaest. illa 117.,
respondetur, quod D. Thomas loquitur de virtute animae in vi
formae, non in vi spiritus, et de virtute motiva organica, quia
loquitur de anima virtute suae naturae, per quam determinatur ad
vivificandum corpus; hac enim uti non potest anima separata. Subdit
vero D. Thomas, quod super hoc "aliquid potest ei conferri virtute
divina". Quod non est idem, quod conferri per miraculum et
supernaturaliter, sed ratione status separationis, ut bene explicat
Caietanus ubi supra 3. parte. Sicut enim animae separatae
conferuntur species infusae virtute divina ratione status sine miraculo
sicut et angelis, ita confertur vis motiva non quantum ad ipsam
potentiam movendi, quae naturaliter ab intrinseco convenit, sed quoad
expeditionem huius potentia, quia cum motus fiat per dictamen practicum
intellectus, non possunt fieri ista dictamina ad movendum localiter per
modum spiritus et non per modum formae informantis nisi per intellectum
independenter a phantasmatibus et modo pure spirituali intelligentem;
et hoc accipit ex vi status separationis et specierum infusarum a Deo
potestque perfici virtute divina, ut fortius moveat corpora quam
naturaliter possit aut quod etiam daemones cohibeat.
Cum vero instatur, quia alias posset movere anima membrum aridum et a
corpore recedere respondetur non posse animam uti illa potentia motiva
nisi pro statu separationis aut nisi totaliter dominetur corpore ut
anima beata reunita corpori, quae independenter a virtute organica
movebit illud. Nunc autem sicut intelligit dependenter a phantasmate,
ita movet dependenter a virtute organica et appetitu sensitivo regulato
per phantasiam. Anima vero separata movet independenter ab omni
virtute organica et consequenter debet regulari per cognitionem
independentem a phantasmate. Sicut autem in hac vita divinitus
aliquando communicatur raptus, quo intellectualis cognitio
independenter a phantasmate fiat, ita aliquando anima elevat se cum
corpore virtute motiva non organica, quae ad illam cognitionem sequi
potest. Nec potest anima recedere a corpore stantibus
dispositionibus, quibus informat illud, quia non potest uti nisi
virtute organica, quamdiu non intelligit ut separata, sed dependenter
a phantasmate. Per virtutem autem organicam non potest a suo corpore
separari, cum organum corpus sit. Nec in partes alimenti intrat motu
locali, quia id non fit per apprehensionem, a qua necessario dependet
localis ille motus (unde valde ruditer imaginantur, qui informationem
in novas partes alimenti aut recessum ab illis motu locali animae fieri
aestimant), sed naturali informatione aut corruptione corporis.
CIRCA SECUNDUM, an vis motiva animae sit distincta ab
intellectu et voluntate, supposito quod non est organica neque indiget
anima, quod partes seu membra obediant appetitui, cum careat
partibus, res est magis pertinens ad theologos, qui id tractant agendo
de angelis; solum enim videtur requiri potentia distincta, ut
producatur motus per actionem transeuntem, quia intellectus et voluntas
sunt potentiae immanentes.
Quare si actus immanens non est virtualiter transiens omnino oportet
ponere distinctam potentiam ab intellectu et voluntate, quae actionem
transeuntem motus localis producat. Si vero actus immanens virtualiter
est transiens, cessat ratio multiplicandi istas potentias in spiritu
separato, qui non movetur organice, nec in eo membra obedire debent
appetitui, sed solum transeuntem motum ponere in re mota. Certe D.
Thomas opusc. 11. art. 3. dicit angelos conceptione
intellectus, quae est in imperium, coelos movere. At vero q. 6.
de Potentia art. 3. ad 2. dicit, quod in angelis "formae rerum
naturalium in mente angelica existentes et magis actuales non sunt
immediatum principium operationis, quae est actio materiam
transmutans, sed mediante voluntate et voluntas mediante virtute, et
virtus immediate movet motum localem"; ubi ly virtus condistinguitur a
voluntate. Quod utique verum est, sed possumus respondere, quod virtus illa distincta a voluntate est intellectus practicus ut habens
efficacem conceptionem imperii, nec aliam tertiam virtutem cogunt illa
verba nos ponere.
Et haec sufficiant pro commentariis in libros de Anima et in totam
Philosophiam ad laudem Salvatoris nostri Dei, beatissimae Virginis
et S. Thomae Aquinatis.
|
|