SUMMAE TEXTUS LIBRORUM PRIMI ET SECUNDI DE ANIMA


SUMMA TEXTUS LIBRI PRIMI ARISTOTELIS DE ANIMA

Circa hunc librum non est, quod textum per capita distinguamus, quia in eo Aristoteles solum facit duo. In primo capite ponit prooemium, in quo proponit dignitatem utilitatemque huius scientiae, et quo ordine de anima agendum sit. In reliquis quatuor capitibus varias refert philosophorum antiquorum sententias circa naturam animae easque refutat, praesertim recitatis in capite secundo variis opinionibus. In tertio ostendit animam non esse substantiam, quae seipsam movet, ut aliqui dicebant. In quarto ostendit animam non esse harmoniam seu temperationem contrariorum. In quinto ostendit animam non esse corpus subtilissimum, ut dicebant alii.