|
In hoc capite agit Aristoteles de auditu eiusque obiecto. Et facit
quatuor: Primum agit de sono, dividendo illum in directum et
reflexum, agitque de directo; secundo tractat specialiter de sono
reflexo, qui est echo; tertio de organo, in quo residet auditiva
potentia; quarto de aliis diversis sonis, praesertim de
perfectissimo, qui est vox.
CIRCA PRIMUM supponit sonum alium esse in potentia, alium in
actu: In potentia, quando considerantur corpora, quae sunt sonativa
seu effectiva soni; in actu vero, quando actu percutiunt. Supponit
secundo sonum fieri vel reflexe vel directe. Explicat autem, quid
concurrat ad sonum directum efficiendum, scilicet duo corpora se
collidentia et medium ipsum percussum, eo quod sonus resultat ex
percussione, idem autem non percutit se, sed alterum, et sic corpora
percutientia debent esse diversa. Explicat autem conditiones corporum
sonantium, scilicet quod sint durae, ut medium dividant; levia, id
est aliquo modo perpolita, quod alterum saltem sit concavum, quod
percussio sit velox, ne tarditate dilabatur aer sine sono.
CIRCA SECUNDAM PARTEM dicit sonum reflexum seu echo
fieri, cum sonus per aliquam distantiam delatus occurrit corpori
solido, a quo retrocedit versus audientem, sicut proiecto lapide in
aqua fiunt circuli, quousque occurrat corpus solidum impediens, ne
ulterius transeant, sed retrocedant.
CIRCA TERTIAM PARTEM docet aerem externum sono
percussum continuari usque ad aerem internum, qui est intra aures sub
quadam tunica inclusus, quae vocatur miringa, et multiplicatae species
soni in interno aere recipiuntur sicque fit auditio. Est autem aer
iste internus consistens nec fluens, sicut aer externus, imo si
moveatur internus aer et faciat sonum, non audimus sonos externos.
CIRCA QUARTAM PARTEM dividit sonum in gravem et
acutum. Acutus est, qui brevi tempore auditum acriter movet,
gravis, qui movet parum ideoque tardus dicitur. Deinde, agit de
voce, quae est perfectissimus sonus, definitque illam, quod est
"sonus animalis factus ab aere a pulmone per respirationem ad guttur
usque emisso cum intentione significandi aliquid". Ubi etiam
explicat instrumenta, quibus ista vox efficitur. Ex quo colligit
duo, alterum, quod aer respiratione attractus duo habet officia,
scilicet refrigerare cor et formare vocem accommodatam ad explicandum
affectus internos; alterum est, quod pisces et animalia non
respirantia vocem non edunt, licet aliis instrumentis sonum aliquem
efficere possint.
|
|