SUMMA CAP. 9

Agit in hoc capite de odore et odoratu. Et facit tria: Primo explicat naturam odoris et species eius, secundo medium, per quod immutatur, tertio organum, in quo residet olfactus.

CIRCA PRIMUM supponit difficile nobis esse iudicare perfecte de odoribus, eo quod homo imperfectissimi odoratus est inter animalia ideo que minus discernit odorum species et naturam de illisque agit per analogiam ad sapores, quorum optimum gustum habet homo, quia gustus quidam tactus est, tactus autem habet optimum temperamentum in homine, sicut requiritur ad prudentiam et acumen ingenii, unde et molles carne ingeniosiores sunt. Sic ergo explicat species odoris ad similitudinem saporum dicens, quod sunt duo species extremae ad modum saporis dulcis et amari, quae possunt dici gravis odor et bonus odor, sub quibus aliae mediae species continentur. Odoramus enim non solum odorabile, sed etiam inodorabile. Dicitur autem inodorabile tripliciter, aut quia nullum habet odorem, aut quia valde parum et tenuiter, aut quia pessimum habet odorem.

CIRCA SECUNDUM ostendit, quod medium, per quod transit odor, est non solum aer, sed etiam aqua. De aere sane constat experientia; de aqua probat, quia pisces sub aquis accurrunt ad cibos, qui sibi proiciuntur, quod esse non posset, nisi odorem sentirent. Ex quo infert omnia fere animalia odorari, tam aquatilia quam terrestria, tam exsanguia quam sanguine praedita, tam respirantia quam non respirantia. Ne tamen videretur alicui, quod odorari respirando vel non respirando diversitatem faceret odoratus, advertit potentiam olfaciendi in omnibus esse eiusdem rationis, quia respicit idem obiectum, scilicet odorabile. Quod vero fiat cum respiratione vel sine illa, pertinet ad modum accidentalem ex parte potentiae, non ad modum diversum obiecti.

CIRCA TERTIUM docet, quod quia sapores humiditate constant et odores siccitate praedominante, oportet organum carere illa qualitate seu temperamento odoris et oppositam habere, quod est humidum.