|
In hoc capite agit de gustu et gustabili, quod est sapor. Et
breviter agit quatuor: Primo ostendit gustabile debere esse
tangibile; secundo sensum gustus attingere gustabile et ingustabile;
tertio, quale sit organum gustus; quarto, quot species saporis.
PRIMUM probat, tunc quia sapor non sentitur, nisi tangatur sine
medio; tunc quia non percipitur, nisi humectetur saliva, humidum
autem est qualitas tangibilis.
SECUNDUM ostendit, quia gustus etiam percipit ingustabile.
Sed ingustabile dicitur tripliciter: Primo per negationem, quia non
habet saporem aut parum, ita ut non sit perceptibilis. Secundo, quia
habet illum vehementem et excessivum. Tertio, quia pravum. Et non
sumitur hic ingustabile pro pure negativo, sed pro privativo, quod
scilicet est capax saporis. Sub gustabili autem dicit etiam includi
potabile, quod aliquid saporis participat.
CIRCA TERTIUM docet organum gustus debere esse humidum in
potentia, quia carere debet sapore, qui humido constat, unde illo
humido, quo redditur res saporosa, carere debet. Si autem infecta
est lingua pravo humore, non sentit alium saporem externum.
CIRCA QUARTUM docet esse duas species saporis extremas,
scilicet dulce et amarum, sicut in coloribus album et nigrum. Alias
duas species esse prope illas, scilicet pingue et salsum, quae iam non
sunt ita simplices. Alias quatuor medias inter istas, scilicet sapor
acer, austerus, acerbus et acidus, et ita omnes species sunt octo.
|
|