|
Agit de quinto sensu, qui est tactus. Et proponit quatuor dubia, in
quae totum caput dividitur.
PRIMUM EST, an sint plures sensus tactus vel unus tantum.
Quod dubium non plene solvit, licet inclinet in eam partem, quod sint
plures, eo quod unus sensus est unius contrarietatis, ad quam cetera
illius sensus reducuntur, sicut visus est albi et nigri, gustus amari
et dulcis. In tactu autem sunt plures contrarietates primae, non
reducibiles in unam, ut calidum et frigidum, humidum et siccum,
voluptas et dolor etc. Ex alia vero parte, cum sit in toto corpore
una caro, per quam sentimus tangibilia, videtur nobis esse unum
sensum, quod tamen non sufficit, quia caro est medium sensus tactus,
quod licet sit unum, sensus possunt esse distincti, sicut auditus et
visus sunt distincti, licet medium, quod est aer, sit unus.
SECUNDUM DUBIUM, an sit aliquod medium externum in tactu
sicut in visa et auditu, id est aliquod corpus non continuum ipsi
tangenti, sed contiguum, per quod sentiatur. Ad quod disputative
respondet, non resolutive. Nam si duo corpora se tangant in aqua,
mediat aqua inter tangibile et tactum, siquidem sentitur manus
humectata ab illa. Ergo etiam erit medius aer inter tangibilia, licet
ob sui raritatem non discernatur.
TERTIUM DUBIUM, an omnes sensus externi conveniant in
hoc, quod sentiant per medium externum. Respondet convenire cum
duplici tamen discrimine: Primum, quod in prioribus tribus, scilicet
visu, auditu et odoratu obiectum percipitur per medium externum magnum
et notabile; gustus autem et tactus per modicum. Secundo, quia in
tribus prioribus obiecta prius immutant medium quam potentiam; in tactu
vero simul patitur potentia ab obiecto et medio, sicut si quis
percutitur super arma, simul patitur ab armis et a percutiente.
QUARTUM DUBIUM an sensorium tactus sit ipsa caro vel
aliquid sub ea latens, ut nervus. Respondet carnem non esse ipsum
sensorium tactus, sed medium, non externum et discontinuum ab organo.
Numerat deinde obiecta tangibilia, scilicet calidum et frigidum,
siccum et humidum, durum et molle, asperum et lene, dolor et voluptas
etc. Debet ergo sensorium tactus esse liberum ab his qualitatibus,
non quidem omnino, alias non esset mixtum, sed habet illas
temperatas, sentit vero solum excessivas.
|
|