|
In hoc ultimo capite comparat Aristoteles sensus externos inter se,
et facit tria: Primum proponit duo, in quibus conveniunt, secundo
solvit duo problemata, tertio proponit unum dubium et solvit.
CIRCA PRIMUM dicit convenire omnes sensus in duobus: Primo,
quod omnes sensus suscipiunt formas sine materia, hoc est species
intentionales, sicut cera suscipit figuram sigilli, et non
materialitatem ferri. Secundo, quod omnes sensus sunt in aliquo
materiali subiecto, v. g. in sensorio seu organo, potestque dividi
organum in proximum seu particulare, in quo potentia residet, et in
commune seu mediatum, scilicet illud, in quo primum seu immediatum
continetur.
CIRCA SECUNDUM primum problema est, quare sensibile
vehemens, ut nimia lux, offendit sensum. Respondet, quia fit
vehemens alteratio in organo, quod certam requirit mensuram
temperamenti, et si illa exceditur, offenditur sensus. Secundum
problema, quare non sentiant plantae, cum habeant animam.
Respondet, quia carent illis sensoriis seu organis tali temperamento
dispositis sicut requiritur ad sentiendum.
CIRCA TERTIUM proponit hoc dubium, an plantae et aliae res
non sentientes patiantur ab obiectis sensuum, ut a colore, sono etc.
Videtur enim solum potentias sensitivas ab illis pati posse, quia
relative se habent potentiae et obiectum; deinde quia carent sensu,
ergo non patiuntur a sensibili; denique quia species albi non imprimit
albedinem in ligno vel in alio insensibili. Respondet Philosophus non
pati ab obiectis sensuum omnia insensibilia, sed solum illa, quae
deserviunt tamquam medium ad deferendum species, sicut fere sunt
corpora diaphana, respiciuntque illas species, non ut effectus
permanentes, sed per modum transeuntis.
|
|