|
Intendit Aristoteles in hoc capite tradere primam definitionem animae,
secundam vero capite sequenti. Et facit tria in hoc capite: primo
praemittit quasdam divisiones; secundo quibusdam, quae ad animae
naturam pertinent, probatis tradit definitionem ipsam animae; tertio
explicat quasdam animae conditiones in definitione inclusas.
CIRCA PRIMUM quatuor divisiones praemittit. Prima est entis
aliud substantia, aliud reliqua genera accidentium.
Secunda: In substantia aliud est materia, aliud forma, et materiam
dicit esse potentiam, et non esse hoc aliquid, formam vero esse
actum, quo constituitur hoc aliquid. Tertia divisio: Actus alius
est primus, alius secundus; primus ut scientia, secundus ut
contemplatio. Quarta divisio: Naturalium corporum alia sunt
viventia, alia non viventia. Vivere autem dicuntur, quae per
mutationem, accretionem et diminutionem moventur. Quare omne corpus
naturale particeps vitae debet esse substantia.
CIRCA SECUNDUM probat primo tres particulas seu conditiones
convenientes animae, deinde ex illis definitionem animae colligit.
Prima conditio est, quod anima est actus; secunda, quod est actus
primus, non secundus; tertia, quod est actus primus respectu corporis
organici. Primum probat, quia anima est actus viventis, non vero
corpus ipsum, siquidem corpus non est in alio ut receptum, anima autem
est in corpore, ergo est actus eius. Secundum probat, quia anima
aliquando cessat ab operatione, ut in somno, ergo non est anima ipse
actus secundus, qui est operatio, ergo actus primus. Tertium
probat, quia imperfectior anima, scilicet vegetative, ut in arbore,
habet corpus organicum; videmus enim in arbore radices, fibras,
ramos, folia etc., quae sunt tam variae partes. Ergo a fortiori
aliae animae, quae perfectiores sunt, corpora organica habebunt. Ex
his colligit definitionem animae, quod est "actus primus corporis
physici organici".
CIRCA TERTIUM colligit tria: Primum, quod anima et corpus
non fiunt unum per aliquod medium, quia actus et potentia immediate
ordinantur inter se. Secundum explicari posse, quod anima sit actus,
exemplo artefactorum, ut in securi, quia si esset compositum
physicum, figura illa esset eius forma substantialis, et exemplo
oculi, qui si esset animal, eius forma esset visus. Tertium, quod
colligit, est, quod anima non est separabilis a corpore quantum ad eas
partes, quae sunt actus corporis, bene tamen quoad illas, quae non
sunt actus corporis, v. g. intellectus.
|
|