|
Intendit Aristoteles in hoc capite secundam animae definitionem
tradere, per quam manifestat et demonstrat priorem. Et facit tria:
Primo quasdam suppositiones praemittit; secundo tradita definitionem
secundam movet duas dubitationes; tertio resolvit, quomodo per hanc
secundam definitionem demonstretur prima.
CIRCA PRIMUM praemittit tria: Primum non esse
inconveniens de eadem re plures dari definitiones et ex una aliam
demonstrari, quia una explicat aliquam causam rei quod allia non.
Secundum est animatum differre ab inanimato per vitam, hac enim
inanimatum caret. Tertium est multipliciter dici vitam, sunt enim
plura genera vitae, scilicet vegetari, sentire, locomoveri,
intelligere, et cuicumque aliquid horum inest, vivit.
CIRCA SECUNDUM colligit in primis definitionem animae ex
praedictis ostendens animam debere complecti omnia illa genera vitae,
et sic definit animam secunda definitione sic: "Anima est
principium, quo vivimus, sentimus, movemur et intelligimus primo".
Qua definitione tradita proponit duo dubia. Primum, utrum ista sint
ipsa substantia animae vel potentiae eius, ratione quarum dicatur
sensitiva vel vegetativa; et capite secundo, an distinguantur ratione
seu definitione, an subiecto seu loco. Respondet primo ad hoc
secundum dubium manifestum esse, quod istae potentiae sentiendi,
vegetandi, intelligendi etc. definitione seu specie distinguantur,
siquidem earum actus specie distinguuntur. An vero distinguantur
subiecto seu loco, id est quod una potentia sit in una parte seu
organo, alia in alio, dicit in quibusdam distingui, scilicet in
illis, quorum partes abscissae non vivant, in aliis vero, quae
abscissa vivant, oportet in eadem parte potentias habere vitales. De
intellectu vero adhuc non constat petere partem organicam determinatam,
sed esse a corpore separabilem. Ad primum dubium respondet illa
quatuor esse partes seu potentias animae, quia designant principia
formalia operationum, quod non prohibet radicaliter esse substantiam
animae et in diversis diversos gradus speciesque constituere.
CIRCA TERTIUM ostendit primam definitionem per istam
secundam tali demonstratione: Id, quo primo vivimus, sentimus,
locomovemur etc., est actus primus corporis organici. Sed anima est
talis, ergo anima est actus primus corporis organici, quae est prima
definitio. Minor constat, quia in vivente sunt tria, corpus, anima
et compositum. Sed compositum non est, quo vivimus, sed quod vivit;
corpus etiam seu materia non est, quo vivimus, quia est in potentia ad
vivendum. Ergo sola anima est id, quo vivimus etc.
|
|