|
Expeditis definitionibus animae incipit agere Aristoteles de eius
potentiis. Et in hoc capite agit de potentiis animae in communi,
deinde in sequentibus de eis in speciali. In quo capite tres facit
articulos: Primo enumerat potentias animae et gradus, a quibus
emanant. Secundo declarat, quomodo anima definitionibus pracedentibus
explicate sit communis ad istos gradus et animas. Tertio comparat
istos gradus inter se, secundum quod unus includit alterum, et
secundum quod conveniunt viventibus.
CIRCA PRIMUM potentias animae docet esse quinque loquendo in
genere: Primo est potentia vegetativa, secundo sensitiva, tertio
appetitiva, quarto locomotiva, quinto intellectiva. Gradus autem
animae, secundum quos constituuntur et differunt animae, sunt quatuor,
videlicet gradus vegetativus, sensitivus, locomotivus et
intellectivus.
CIRCA SECUNDUM docet non definiri definitionibus
antecedentibus animam in communi separatam, ut posuit Plato, sed
rationem communem animae ab omnibus illis gradibus non distinctam nisi
per rationem.
CIRCA TERTIUM docet primo istos gradus ita se habere, ut
perfectior includat inferiorem, sicut sensitivum continet vegetativum,
et intellectivum utrumque, sicut una figura, v. g. quinque
angulorum, continet aliam, quae est trium angulorum. Deinde docet,
qualiter in unoquoque vivente sit anima, et quomodo distinguantur
gradus viventium attentis eius potentiis et actibus. Nam in plantis
est sola anima vegetativa, secundo in animalibus imperfectis sensitiva
imperfecta habens solum tactum, tertio in animalibus magis perfectis
sunt alii sensus praeter tactum, quarto in perfectioribus quinque
sensus sunt cum motu progressivo, quinto in perfectissimo animali est
intellectivum, id est in homine.
|
|