|
In hoc capite incipit agere Aristoteles de potentiis animae
determinate. Et primo agit de potentiis animae vegetativae et facit
tria: Primo explicat potentias seu operationes partis vegetativae;
secundo docet, quod anima exercet triplex genus causae respectu
corporis, scilicet formalis, finalis et efficientis; tertio agit de
obiecto potentiarum partis vegetativae, quod est alimentum.
CIRCA PRIMUM supponit imprimis vitam vegetativam communem
esse omni viventi, quia secundum ipsam omnibus inest vivere. Deinde
assignat ei duplicem actum, scilicet generare et nutriri. Quod enim
generare sit actus viventis probat, quia naturalissimum est viventibus
perfectis non orbatis, id est mutilis, nec sponte genitis, id est ex
putri materia, generare sibi simile, quia per hoc consequuntur quamdam
perpetuitatem.
CIRCA SECUNDUM explicat illam triplicem causalitatem
animae. Est enim causa formalis, quia est actus corporis; est
finalis, quia est finis proximus generationis seu terminus eius; est
efficiens, quia est principium actionum vitalium. Ex quo reprehendit
duos errores antiquorum, alterum, qui dicebat ignem et terram esse
causam nutriendi, ut in plantis pars inferior haeret terrae, rami
vero sursum, et dicebant ferri ab igne tendente sursum; alterum, qui
dicebat ignem esse simpliciter causam nutritionis, quia inter omnia
corpora maxime videtur nutriri. Elementa enim non possunt actu esse in
vivente nec forma elementorum, sed anima.
CIRCA TERTIUM explicat rationem alimenti inquirendo, an
debeat allmentum esse simile viventi vel dissimile seu contrarium.
Respondet alimentum a principio debere esse dissimile viventi, quia
debet transmutari in ipsum, in fine autem debere esse simile, quia in
ipsum conversum est. Unde considerat, quod in alimento sunt tria:
Primum, quod sit substantia, et sic est obiectum nutritionis, qua
per conversionem substantiae deperditum restauratur; secundo, quod sit
quantum, et sic est obiectum augmentationis: tertio, quod relinquat
superfluum, et sic praebet materiam generationi faciendo semen.
|
|