SUMMA CAP. 5.

Ab isto capite usque ad duodecimum agit Aristoteles de anima sensitiva et potentiis eius. Et primo quidem agit de potentiis eius et obiectis in communi, de potentiis in hoc capite, de obiectis in sequenti, deinde a capite septimo de quolibet sensu in particulari usque ad finem libri. In hoc ergo capite duo facit: primo ostendit sensum esse potentiam passivam, secundo excitari ac reduci in actum a suo obiecto.

PRIMUM probat ex duobus, primo ex actu, quia sensus cum sentiunt, alterantur et mutantur, quia ut sentiat, aliter se habere debet quam ante, ergo debet pati et recipere sive speciem sive proprium actum. Secundo ex obiecto, quia sensus non sentit seipsum, sic oculus non videt se, ergo alterum, ergo patitur ab alio estque potentia passiva.

CIRCA SECUNDUM, ad explicandum, a quo excitetur et reducatur in actum potentia ista sensitiva, praesupponit duo: Alterum, quod dupliciter potest dici aliquid potens sentire, scilicet potentia proxima et remota, sicut dicitur potens scire potentia proxima, qui habet scientiam, nec impedimentum aliquod adest, potentia veto remota, qui nondum habet habitum scientia, sed potest acquirere: sic qui habet potentiam sensitivam dicitur proxime potens sentire, remote vero qui nondum habet illam. Alterum est, quod passio dupliciter dicitur: Uno modo pro receptione alicuius disconvenientis seu tendentis ad corruptionem, alio modo pro receptione cuiuscumque etiam perficientis, et in hoc secundo sensu dicitur sensus potentia passiva.

Quo supposito respondet potentiam sentiendi remotam, qualis est in semine vel corpore organizato, reduci in actum a generante introducente animam et potentias. At vero potentia proxima sentiendi reducitur in actum ab obiecto sensibili sicut intellectus ab intelligibili, cum hoc tamen discrimine, quod obiectum sensus est sensibile extra positum, obiecturn vero intellectus est universale intra intellectum repraesentatum et formatum, et ideo intelligimus, cum volumus, quia intus species habemus, non vero sentimus, cum volumus, sed cum obiecta occurrunt.