SUMMA CAP. 6.

Agit hoc capite de sensibili seu de obiecto sensus in communi et duo facit: primo dividit ipsum, secundo comparat membra dividentia.

CIRCA PRIMUM dividitur primo sensibile in per se et per accidens: Per se, quod ratione sui sentitur, ut color, sensus. Dividitur rursus sensibile per se in sensibile proprium et commune. Proprium dicitur, quod est unius tantum sensus obiectum, vel illud, circa quod non errat sensus, ut color erga visum. Commune est, quod a pluribus sensibus percipitur, ut motus a visu et tactu. Numerat ergo quinque sensibilia communia, figura, magnitudo, numerus, motus et quies. Sensibile per accidens est, quod non immutat sensum per se, nec ab eo patitur sensus, sed ratione alterius adiuncti, ut substantia videtur ratione coloris.

CIRCA SECUNDUM facit duas comparationes: Prima sensibilis proprii et communis ad sensibile per accidens, quae differunt in hoc, quod sensibile commune et proprium per se immutant sensum, sensibile autem per accidens ratione alterius, cui coniungitur. Secunda sensibilis proprii et communis inter se, quod licet utrumque sit per se sensibile, perfectius tamen sensibile proprium, quia illi magis proportionatur temperamentum cuiusque organi.