|
Incipit agere de sensibus in particulari, et primo in hoc capite de
visu, in quo agit duo: Primo de obiecto visibili, secundo de medio
videndi.
CIRCA PRIMUM proponit prius adaequatum obiectum visus, quod
est visibile ut sic, sub quo lux et color, quae lucem aliquam
participant, continentur. Deinde in speciali explicat visibile sub hoc
adaequato obiecto contenta, scilicet colorem, perspicuum et lumen.
Color definitur, quod est motivus perspicui in actu; perspicuum
vero, quod est visibile non secundum se simplicitier, sed per externum
colorem, ut aer et aqua. Lumen autem definit, quod est actus
perspicui, ut perspicuum est; proprie enim res transparentes luce
actuantur et illustrantur absolute et simpliciter, opaca solum in
superficie. Ex quo colligit lumen non esse corpus, quod probat contra
Empedoclem, quia alias, cum lumen diffunditur per aerem vel per
vitrum, duo corpora penetrarentur, et quia lumini opponuntur tenebrae
ut privatio; ergo est forma circa idem subiectum, non corpus.
CIRCA SECUNDUM docet falsam esse sententiam Democriti,
quod corpus intermedium quantumcumque diaphanum impediat visum, ita ut
si vacuum esset, multo melius res aliqua videretur, etiam formica in
coelo. Sed hoc refellit, quia visio requirit immutationem factam ab
obiecto in oculo, haec autem immutatio non potest fieri, nisi species
transeant per medium; sensibile enim supra sensum positum non
sentitur.
|
|