QUAESTIO PRIMA

DE ANIMA IN COMMUNI EIUSQUE DEFINITIONIBUS


ARTICULUS PRIMUS. EXPLICATUR PRIMA DEFINITIO ANIMAE.

DARI animam (quod pertinet ad quaestionem, an est) superfluum est inquirere, cum ex ipsis operationibus et effectibus manifeste constet dari aliqua, quae vitaliter se movent, sicut experimur animalia sentire, nutriri, se movere; et forma, quae talium operationum est principium, vocatur anima. De qua Philosophus duplicem tradidit definitionem in 2 de Anima cap. 1 et 2. Prima ita se habet: "Anima est actus primus corporis physici organici potentia vitam habentis". Addunt aliqui particulam "substantialis", scilicet quod sit actus primus substantialis, quam tamen Aristoteles non expressit, sed explicavit et deduxit. Secunda definitio est: "Anima est id, quo vivimus, sentimus, locomovemur et intelligimus primo".

In praesenti articulo solum primam definitionem explicamus, in qua quatuor particulae indigent explicatione. Prima, cum dicitur "actus primus", secunda "corporis physici", tertia "organici", quarta "potentia vitam habentis". Definitur enim anima per actum primum, quia est forma dans esse, deinde vero per ordinem ad subiectum, cuius conditiones requisitae sequentibus particulis designantur, quibus explicatur proportionatum et conveniens subiectum animae. Intendit enim Philosophus in hac definitione tradere naturam animae, in quantum anima est, id est non solum ut dicit formam, sed etiam ut dicit gradum viventis, licet gradus sine forma non sit.

PRIMUM ergo, quod occurrit explicandum circa hanc definitionem est, quod dicitur actus primos. Circa quam particulam late discurrit Caietanus libro 2 de Anima cap. 1 et alii interpretes. Et imprimis non intelligitur, quod sit actus primus informans actu; sufficit, quod esse et ex propria ratione sit informativus, ut patet in anima separata, quae vere est actus primus, et tamen non informat actu.

Per hanc ergo particulam duo possunt explicari: Primo, quod anima sit actus primus, id est substantialis, quia accidentalis supponit substantialem, et ita non est primus; et consequenter etiam excluditur actus secundus, qui est operatio, haec enim supponit primum, non solum quia accidens est, sed quia est egressio ab aliquo agente, quod debet esse prius. Per hanc etiam particulam distinguitur anima a partibus organicis, quae non sunt primum principium vivendi, sed instrumenta ipsius animae. Ipsa autem est primum principium seu actus primus vivendi. Et ideo etiam anima non est corpus, etiamsi aliqua anima corporea sit, ut docet D. Thomas 1. p. q. 75. art. 2, eo quod anima est primum principium vitae ipsi corpori, non ergo ipsa est corpus.

Secundo explicatur, quod sit actus primus ita formaliter, quod possit separari et cessare ab actu secundo, in quo differt a formis elementorum, quae non possunt ab aliquo actu secundo cessare per se et ab intrinseco, nisi impediantur, sicut viventia, quae habent certum terminum in suis operationibus, quo habito cessant ab intrinseco. Et sic intellexit S. Thomas 2 de Anima lect. 1 super textum 5. Caietanus ibi circa 2 concl., Bañez 1 p. q. 75 art. 1. 3. concl. dub. 2. Sed tamen non est necesse hoc intelligere in illa sola particula "actus primus". In hac enim convenit anima cum omnibus formis substantialibus, sed sufficit hoc colligere ex aliis particulis, quibus anima discernitur ab aliis formis inanimatis. Unde vero deducatur, quod anima debeat esse actus informans, et non solum assistens corpori tamquam motor, quod tamen praesupponere videtur Aristoteles in hac definitione, dicemus in solutione argumentorum.

SECUNDA PARTICULA est corporis physici, per quam distinguitur anima tum a formis separatis, quales sunt angeli tum a formis artificialibus et mathematicis, tum a formis inanimatis. A formis separatis, quia illae non informant materiam. Anima vero est actus corporis, et ideo debuit definiri per ordinem ad corpus tamquam ad informabile, sicut quaecumque forma dicens ordinem ad extrinsecum definitur per illud tanquam per additamentum. A formis artificialibus et mathematicis differt per ly physici; corpus enim, quod informatur ab anima, debet esse physicum seu naturale et constitui naturale ab ipsa anima, non artificiale nec mathematicum.A formis inanimatis differt per filam particulam "corporis".

Dupliciter enim explicatur ab auctoribus: Primo, quod nomine corporis intelligitur ipsa materia prima, quae immediate est capax formas corporae, et sic non distinguitur per istam particulam anima a reliquis formis, quia omnes informant materiam primam. Et haec explicatio indicatur a D. Thoma 2 de Anima lect. 1 ad textum 4, et sequuntur plures auctores apud Conimbric. hic q. 1 art. 1. Secundo explicatur formalius illa particula "corporis ", non pro materia prima nuda, sed formata gradu corporeitatis, quia licet anima informet immediate materiam dando illi gradus omnes, neque enim in uno composito dantur plures formas substantiales pro pluribus gradibus, ut infra art. 3 ostendemus, tamen anima in quantum anima, id est secundum gradum animae necessario supponit gradum corporis in materia, non quidem praestitum ab alia forma, sed a se constitutum, praesuppositum tamen ad gradum animae. In praesenti autem definitur anima secundum formalem rationem gradus animae, et ideo potius dicitur actus corporis quam actus materiae, quia sumitur anima formaliter, ut exercet gradum animae, non ut praebet gradum corporis. Quae exposítio est D. Thomae quaest. de Spirit. Creat. art. 3 ad 2 et 2 de Anima lect. 1 circa textum 4.

Quodsi instes: Nam hoc modo etiam formas inanimatae dici poterunt actus corporis, quia supra gradum corporeitatis, qui est communis, addunt aliquem determinatum, quo unum corpus differt ab alio. Respondetur in re ita esse, quod gradus specificus et ultimus rei inanimatae addit actualitatem supra gradum communem corporeitatis, sed tamen speciali modo dicitur de gradu animae, quod sit actus corporis, quia non solum addit determinationem et specificationem gradus corporeitatis communis, sed etiam elevationem super illam in altiori modo operandi, scilicet se movendo. Corpus autem in quantum corpus solum operatur ut motum, alias vero formas inanimatae addunt quidem supra gradum corporeitatis determinando et specificando illum, non tamen elevando supra illum quia non operantur nisi ut motas, et non se movendo.

TERTIA PARTICULA definitionis est organici. Ubi duo nota: Primum, quid sit corpus organicum; secundum, quotuplex sit organizatio, ut inde videamus, de qua intelligatur definitio. Primum declaratur ex similitudine organi artificialis, quod diversis partibus constat, quibus diversos sonos facit vel modulationes. Sic illa forma, quae unam tantum operationem non habet, sed plures, quarum una est mota, alia movens, exigit partes diversas et heterogeneas, sicut videmus in animali esse diversas rationes et officia, aures, oculos, pedes, manus etc. In corpore autem inanimato omnes partes sunt eiusdem rationis seu homogeneae, quia licet habeant diversas operationes, in qualibet tamen parte omnes ei conveniunt, sicut si ignis calefacit, omnes partes calefaciunt; et si movetur sursum, omnes partes moventur, et si magnes trahit ferrum, omnes partes attrahunt. Unde non requirunt partes organicas, sed omnes sunt eiusdem rationis. Viventia autem ita habent diversas operationes, quod non omnes eidem parti conveniunt, sed una uni et alia alteri, eo quod una movet aliam, et sic non omnes aeque moventur et movent, et ita dispositio partium in animali habet se ad modum artificiosum, quia est ordinata et organica. Quae explicatio sumitur ex D. Thoma 2 de Anima lec. 1 circa textum 6.

Secundum vero explicatur, quia organizatio sumitur dupliciter, scilicet accidentaliter et substantialiter. Accidentaliter pro ipsa dispositione accidentali, qua disponitur et temperatur pars organica, v.g. quod habeat talem quantitatem et figuram, talem mixtionem primarum qualitatum,talem colorem etc. Substantialiter consistit organizatio in hoc, quod organum sit vivificatum et informatum ab anima, ratione cuius partes organicae in cadavere aequivoce sunt tales; oculus enim mortui non est magis oculus, quam qui est in lapide.

Et quidem quod partes organismi differant inter se saltem accidentaliter, certum est et ipsa experientia; constat, cum videamus diversa accidentia esse in oculo et in aure et in aliis partibus, quarum quaedam sunt molliores, aliae duriores, aliae huius figurae, aliae alterius. Et quidem D. Thomas 1 p. q. 76. art. 3 ad 3 inquit, quod partes dissimilares animalium "non potest dici, quod sint diversarum specierum, sed diversarum dispositionum ".

Sed difficultas est, an istae partes differant etiam substanstiali aliqua differentia proveniente ab ipsa forma, ita quod diverso modo partes istae a substantiali forma informentur. Quam disputationem late tractat Suarez tract. de Anima libro 1 cap. 2. Sed brevius resolvi potest dicendo, quod inter istas partes datur differentia aliqua substantialis, non quidem a diversa forma proveniens, quia in eodem individuo non sunt diversae formae substantiales, sed ab eadem forma, quatenus virtualiter est multiplex, sive dando diversum gradum, v. g. sensitivum vel vegetativum, sive diversum modum informandi diversas partes. Quae est resolutio D. Thomas in quaest. de Anima art. 9, ubi docet in rebus animatis non solum requiri "diversa accidentia" ad diversas operationes, sed etiam "diversas partes", et quod "anima singulis partibus dat esse substantiale secundum illum modum, qui competit operationi earum". Et ad 4 docet, "quod licet anima sit una forma, partes tamen corporis diversimode perficiuntur ab ipsa". Et quaest. de Spirit. Creat. art. 4 ad 14 inquit, "quod secundum rationem speciei magis convenit caro mea cum carne tua quam ossa mea cum carne mea". Et similiter nominat diversam speciem in partibus organicis in 4 disc. 14 q. 1 art. 1 quaestiunc. 3. Sic ergo partes organicas habent diversam speciem incompletam et secundum quid etiam in genere substantiali, quatenus diverso modo informantur ab anima, qui diversus modus in eo consistit, quod quaelibet pars organica participat a forma talem informationem substantialem, ut principium sit et radix diversorum accidentium et operationum. Neque hoc difficile intelligitur, cum videamus eandem animam diversos gradus habere, ut vegetativum et sensitivum etc., nec omnes communicari cuilibet parti; nam ungues et capilli participant gradum vegetativum, et non sensitvum. Si ergo quoad communicationem graduum diverso modo anima informat substantialiter, cur non etiam quoad informationem partium organicarum? Neque ad hoc oportet ponere diversas uniones entitative, sed sicut forma est unica, licet virtualiter multiplex, ita est unica unio, licet multiplex virtualiter, quia diversos effectus habet, sicut et ipsa forma, quia unio non est aliud quam ipsa communicatio formae.

Hoc supposito, cum dicitur in definitione, quod anima est actus corporis organici, ly organici utroque modo debet intelligi, scilicet accidentaliter et substantialiter. Utrumque enim requirit anima et utrumque consequitur ex eius informatione, scilicet et quod ipsae partes organicae sint animatae per informationem animae, et quod habeant dispositiones et accidentia sibi debita et convenientia. Neque enim in definitione animae cum dicitur corpus physicum et organicum, intelligi oportet, quod hoc habeat antecedenter ad informationem animas, sed per ipsam. Unde dicit D. Thomas in quaest. de Anima art. 1 ad 15, "quod in definitionibus formarum aliquando ponitur subiectum ut informe, sicut cum dicitur motus actus entis in potentia. Aliquando ponitur subiectum formatum, sicut cum dicitur motus est actus mobilis, lumen est actus lucidi. Et hoc modo dicitur anima actus corporis organici physici quia anima facit ipsum corpus organicum, sicut lumen facit aliquid esse lucidum ". Et in hoc sensu idem est dicere "actus corporis organici" atque dicere "actus corporis animati et vivi secundum diversas partes heterogeneas distincti", sicut si explicetur forma per effectum formalem, quem facit in proprio subiecto. Quia tamen etiam in ly organici intelligi debet organizatio accidentalis, quia ut diximus, ea requiritur ad ipsam dispositionem organorum, non inconvenit intelligere, quod anima sit actus corporis organici in hoc sensu, quod est organicum dispositive etiam antecedenter ad informationem animae. Disponitur enim materia per organizationem, ut introducatur anima; post introductionem autem animae etiam dantur dispositiones organicae, quia dantur accidentia, quibus disponitur materia illa ad retinendum formam et ad operandum, licet verum sit, quod dispositiones, quae praecedebant informationem animae, ipsa introducta non maneant eaedem numero propter mutationem subiecti, ut late ostendimus in libris de Generat. q. 1, 3 et 9.

ULTIMA PARTICULA definitionis est potentia vitam habentis, quae ponitur ad maiorem explicationem praecedentium particularum. Est autem duplex vita, alia in actu secundo pro operatione, quae dicitur vita accidentalis, alia in acta primo pro ipsa informatione formae viventis. In praesenti ergo illa particula "potentia vitam habentis" communiter sumitur pro vita accidentali, quae est operatio in actu secundo, ut intelligatur, quod anima ipsa est actus primus, quia est in potentia ad operationem vitalem, quae est vita in actu secundo. Quae expositio sumitur ex D. Thoma 2 de Anima lect. 2 et 1 p. q. 76. art. 4 ad 1. Quare per haec particulam "potentia vitam habentis" magis explicatur illa particula "organicum". Corpus enim organicum etiam postquam animatum est, ad hoc habet organa, ut vitales operationes per illa exerceat, et sic potentia habet vitam, id est habet in actu primo potentiam ad vitales operationes. Nec obstat, quod vitales operationes sunt multae, anima vero est una in ratione formae informantis, quia omnes suae operationes sub una formali ratione respiciuntur ab anima et procedunt ab ipsa, scilicet sub rations vitalis et animati. Quia tamen, ut diximus supra, etiam potest intelligi corpus organicum non pro corpore animato substantialiter, sed per organizationem accidentalem disposito ad informationem animae, potest etiam intelligi illa particula "potentia vitam habentis" de potentia proxima ordinata ad ipsam vitam substantialem, quae est anima, in actu primo, et non solum ad operationem in actu secundo. Et ita per hanc particulam explicatur, quale debeat esse corpus organicum, non sicut cadaver, quod est corpus mortuum, nec sicut embryo, quod solum remote est dispositum ad recipiendam animam, sed in potentia proxima vitam habens, id est organizatum cum dispositione proxima ad recipiendam formam vitalem. Nec est inconveniens, quod anima et quaelibet forma substantialis definiatur cum aliqua connotatione ad accidentia, quibus disponitur materia, quia debet definiri forma per ordinem ad informationem, et haec dependet a dispositionibus tamquam a conditionibus requisitis.

An vero ista definitio sit essentialis et univoca respectu omnis animae dicemus art. seq., ubi idem inquiretur de secunda animae definitione.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Contra singulas particulas definitionis: Primo arguitur contra primam particulam "actus primus". Intelligitur enim nomine actus primi actus substantialis informans; iste enim proprie est actus primus. Hoc autem non est certum, sed probandum erat ab Aristotele, non supponendum. Nam plures ex antiquis negarunt animam esse formam substantialem, sed quamdam harmoniam vel temperamentum humorum; plures etiam existimarunt, quod si anima erat substantia, solum uniebatur ut motor, non ut informans; et ipse Aristoteles in hoc 2. libro cap. 1 in fine 3 dicit nondum constare, utrum anima sit vera forma vel motor corporis. Ergo in definitione non debuit poni illa particula "actus primus", quae formam substantialem et informationem designat.

Confirmatur, quia anima est actus perfectissimus in genere viventis, ergo non debet esse actus primus, sed secundus, quia iste est perfectio primi, utpote magis elongatus a potentialitate.

Confirmatur secundo, quia non potest anima esse actus primus, ex eo quod ab intrinseco sit separabilis ab actu secundo, siquidem non potest anima cessare ab omni actu, vel secundum cognitionem, si sit in vigilia, vel quoad nutritionem vel saltem quoad motum cordis. Et deinde quia sola anima humana operatur libere, ita quod positis omnibus requisitis possit cessare ab actu, reliquae omnes naturaliter operantur et sic non possunt cessare ab actu secundo positis omnibus requisitis ad agendum. Si vero non ponantur omnia requisita, etiamsi formae sint inanimatae, non operabuntur, sed cessabunt ab actu. Denique formae inanimatae, ut lapis vel terra, naturaliter quiescunt, ergo ex natura sua possunt separari ab actu secundo, qui est motus.

RESPONDETUR Aristotelem in definitione tradita nihil supponere probandum. Sic enim processit Aristoteles ad tradendam definitionem animae, quod prius in toto libro primo exclusit errores antiquorum, qui non bene explicabant naturam animae; quibus exclusis propriam tradit definitionem et id, quod vere convenit animae. Convenit autem animae esse actum primum, id est substantialem et informantem. Et hoc probari non potest probatione a priori, cum non sit propria passio, sed ipsa substantia et natura animae, quae non habet aliquid prius, a quo per connexionem consequatur. Potest tamen probari indiciis et experientiis, quia constat dari corpora animata, quae vivunt et seipsa movent, ut ipsis sensibus videmus. Debent ergo habere aliquam formam, qua constituantur in esse proprio viventis et animalis, et haec forma non potest esse accidens, quia res inanimatae substantialem formam habent, qua constituantur, alioquin si neque etiam res inanimatae haberent formam substantialem, nulla res, neque animata neque inanimata, constaret forma substantiali, quod esset incidere in errorem antiquorum philosophorum, qui negabant formas substantiales et substantialem generationem, quod supponitur iam impugnatum in libris de Generat. et 1 Phys., non autem hic erat probandum.

Si ergo res inanimatae habent formam substantialem constituentem se, a fortiori res animatae, quae sunt perfectiores et non minus generantur substantialiter quam illae. Et sic propria earum forma, quae vocatur anima, actus substantialis seu actus primus esse debet. Quod vero Philosophus dixit in fine cap. 1. nondum constare animam uniri ut motorem vel ut informantem, id dixit, quia nondum id explicaverat, sicut fecit in seq. cap. Constat enim animam non solum praebere motum corpori, sed etiam ipsum esse et speciem et quidditatem rei animatae.

Ex his autem colligitur animam non esse ipsum temperamentum qualitatum seu humorum, ut aliqui posuerunt, et attribuit Galeno D. Thomas 2 Contra Gent. cap. 63., quia qualitates illae temperatae pertinent ad dispositiones, quibus anima coniungitur corpori, non autem ad ipsam rationem substantialem animae, quae non potest consistere in ipsa forma accidentali, sed in substantiali, ut dictum est.

Ad primam confirmationem respondetur animam esse actum perfectissimum in linea actus primi et in ratione formae constituentis et radicaliter continentis actum secundum, non in linea et ratione ipsius actus secundi seu formae consummantis et ultimo perficientis. Hoc enim pertinet ad formas accidentales, quae se habent ut ornatus et perfectiones secundae ipsius substantiae, in quibus consummantur. Et sic quod actus secundus sit perfectior in ratione actualitatis quam primus, non arguit, quod sit perfectior in ratione formae radicalis et constitutivae, sed in ratione formae consummantis et accidentalis. Si autem actus secundus inveniretur purificatus ab imperfectione accidentis et in linea substantiali, ille esset perfectissimus et plus quam anima sicut in Deo, qui est actus purus. Quod vero dicitur actum secundum esse finem operantis, respondetur esse finem sumendo operationem non abstracte et condivise ab operante, sed in concreto cum ipso, quia ipsa res operativa est propter seipsam ut operantem, ut docet S. Thomas 3 Contra Gent. cap. 17 et Caietanus 1, 2. q. 3. art. 4. Et ita intelligitur, quod unumquodque est propter suam operationem, id est propter seipsum ut operans, quasi ipsum in potentia respiciat seipsum operans in actu ut finem. Est etiam operatio finis quo, non finis qui, quia per operationem apprehendimus id, quod desideramus; finis autem quo non est necesse, quod sit perfectior re finalizata.

Ad secundam confirmationem respondetur omissis aliis explicationibus, quod anima separabilis est ab omni actu secundo divisive, non ab omnibus collective; si enim omnes actus vitales cessarent, animal esset mortuum. Quia vero anima habet plures actus, non vero ad unum tantum determinatur sicut res inanimatae, et illos habet secundum determinatam mensuram ab intrinseco, ideo ex sua natura habet non omnes semper exercere, sicut non potest animal semper se movere, quia ab intrinseco lassatur, nec semper generare nec semper augeri, etiam plantae. Neque hoc est ex defectu materiae extrinsecae vel impedimento, sed ex intrinseca virtute, quae deficit, si continue operatur. Quod non habent inanimata; semper enim generabunt, si habuerint materiam, et semper movebuntur extra centrum, si non sint impedita. In motu autem cordis non potest animal cessare, quia ille motus vitalis est illi a generante ad modum propriae passionis; movetur enim ab alio, ut habeat inde principium motus. In illis vero motibus, in quibus seipsum perfecte movet, et non a generante, potest cessare ab intrinseco, ut diximus, non quidem ab omnibus motibus collective, sed a quolibet divisive, etiamsi animal sit in vigilia.

Secundo arguitur: Quia anima in re non est actus corporis, sed materiae primae formalissime loquendo. Nam illius est actus, quod actuatur ab ipsa, et est in potentia ad ipsam physice et in re, et non secundum metaphysicas distinctiones. Sed id, quod est in potentia ad animam et in re suscipit illam, est materia prima nuda; sic enim recipit formam et unitur illi physice, siquidem non est alia forma dans gradum corporis et alia dans gradum animae, sed una et eadem. Ergo talis forma in re et physice non est actus informans corpus, sed informans materiam et constituens corpus sicut et constituens animatum.

Confirmatur, quia alias anima formaliter, in quantum anima, esset forma accidentalis, quod est absurdum. Sequela patet, quia in quantum anima supponit materiam actuatam ipsa corporeitate, ergo non dat primum actum, ergo neque substantialem, quia substantialis actus est primus. Et sicut si essent plures formae in uno composito, secunda deberet accidentaliter informare, ut ex Divo Thoma dicemus art. 3, similiter si unus gradus supponit corpus in actu constitutum, necessario erit gradus accidentalis.

RESPONDETUR, quod anima est forma informans materiam, sed tamen dicitur actus corporis duplici ratione: Primo, intelligendo ly corporis non pro subiecto informabili, sed pro composito constituto per animam, sicut cum dicitur lux esse actus lucidi, id est constituti per lucem. Et eodem modo dici potest anima actus animati; id enim significat corpus organicum, id est corpus vivum et animatum, ut supra exposuimus. Neque tunc definitio animae includet ipsum definitum, sed definietur forma per suum effectum formalem, scilicet anima per animatum, licet rursus ipse effectus formalis dicat ordinem ad causam suam, quia effectus et causa correlative se habent.

Secundo intelligi potest nomine corporis subiectum informabile, sed tunc non intelligittur definitio de ipsa anima, ut absolute est forma, sed specificative, ut est gradus; nec ly corpus intelligitur ipsa materia informabilis, sed illud, quod se habet ut materiale ex parte gradus inferioris respectu gradus superioris. Anima enim non solum se habet ut informans et constituens corpus sicut aliae formae, sed ut elevans corpus ad superiorem gradum et altiorem modum operandi, et respectu animae sic elevantis debuit poni pro materiali non solum id, quod informat, sed ipsum corpus, quod elevat. Nec obstat, quod anima solum educitur de potentia materiae, non vero de potentia gradus corporei nec physice informat ipsum. Respondetur enim, quod anima ut forma informans et educibilis est actus corporis ratione materiae tantum, quae in corpore includitur, sed in quantum elevans et graduans respicit ipsum corpus, et non solam materiam, quia elevat illud ad altiorem gradum.

Ad confirmationem respondetur animam non esse formam accidentalem etiam secundum gradum animae, quia non dat esse distinctum a gradu corporeitatis et substantiae, sed explicationem maiorem eiusdem. Unde non potest accidentale esse praebere, quia est in eadem linea et praedicamento substantiae et ab eadem forma proveniens. Quando autem dantur duae formae entitative distinctae et quae non dant unum et idem esse, sed diversum, tunc secundum esse non potest esse substantiale, sed accidentale, quia supervenit subiecto informato et habenti esse primum, non vero idem esse secundum maiorem explicationem et graduationem praebet, ut dicemus art. 3.

Tertio obicies: Quia in illa particula "potentia vitam habentis" vel intelligitur vita substantialis, quae habetur per informationem animae, vel accidentalis, quae consistit in operatione. Primum esse non potest, quia sic non esset habens vitam in potentia, sed in actu, quia corpus vivum seu organicum actu est informatum ab anima. Si secundum, imprimis definiretur anima per aliquid sibi posterius, scilicet per operationem, quae ab ea emanat; deinde deberet dici actu vitam habens, quia animal semper habet aliquam operationem in actu, saltem motum cordis, ut diximus. Denique quia sic haec prima definitio coincideret cum secunda, qua dicitur, quod anima est primum principium nutriendi, sentiendi, intelligendi etc. quae omnes sunt operationes vitae.

RESPONDETUR, quod, ut supra diximus, illa particula "potentia vitam habentis" de vita pro operatione intelligitur. Et ad probationem in contrarium respondetur, quod operatio est aliquid posterius anima in genere causae effectivae et in executione, est tamen prior illa in genere causae finalis et in intentione, quia unumquodque est propter suam operationem.

Ad secundam instantiam respondetur, quod anima de se non est nisi actus primus, et consequenter non habet operationem nisi in potentia. Quod vero semper habeat operationem aliquam sibi adiunctam, non tollit, quod sit in potentia ad quamlibet divisive, quantum est ex se, quia potest ab intrinseco cessare a qualibet, in qua perfecte se movet, vel transmutare se de una operatione ad aliam. In motu autem cordis non movetur a se, sed a generante, licet per illum motum vivat tamquam per primum motum vitalem non derivatum ab alio priori motu, sed a movente extrinseco, quatenus est principium viventis et causa vitae, et consequenter primi motus vitae, quia etiam viventia non se movent nisi ut mota et ab extrinseco principio dependentia. De quo latius diximus in q. 23. Phys.

Ad tertiam instantiam dicemus art. seq., in quo secundam animae definitionem explicabimus.