|
Secunda definitio animae, quae sumitur ex hoc 2. libro textu 24 et
ex D. Thoma ibi lect. 4, sic se habet: "Anima est id, quo
vivimus, sentimus, movemur et intelligimus primo", id est est primum
principium intelligendi, movendi, sentiendi et vivendi. Hanc
definitionem tradit Aristoteles, ut per eam magis explicet primam
eamque demonstret. Unde duo oportet explicare in hoc articulo:
Primo, definitionem ipsam in se, secundo, quomodo per ipsam
demonstretur alia prior.
Circa primum dicimus duo: PRIMUM, quod ista definitio est recta
et exacta. Ratio est, quia explicat omne, quod pertinet ad animam
per gradus et officia sua, ergo est exacta. Antecedens constat
singulas particulas explicando. Prima est illa particula "id quo",
cui coniungenda est ultima particula, qua dicitur "primo", id est
quo primo vivimus et sentimus, quasi sit primum principium vivendi.
Et illa particula "quo" denotat formam seu principium intrinsecum;
extrinseca enim principia non sunt id, quo aliquid constituitur in
esse, sicut causa efficiens et finalis non est id, quo aliquid
constituitur, sed a quo movetur vel cuius gratia fit. Dicitur
"primo" ad denotandum, quod anima debet esse principium substantiale
et radicale, potentiae autem operativae non sunt id, quo primo
operamur aut vivimus, sed instrumenta operandi et vivendi. In
reliquis particulis denotantur principales gradus et operationes
animae, scilicet gradus vegetativus in illa particula "quo vivimus",
gradus sentiendi in illa particula "quo sentimus", gradus
intellectivus in illa particula "quo intelligimus", operatio autem
appetendi et locomovendi in illa particula "quo locomovemur".
DICES: "Vivere" est commune omnibus gradibus viventium, ergo
non explicatur in hac definitione gradus vegetativus in particula.
Secundo, illa particula "locomovemur" vel explicat gradum vivendi
aut potentiam operandi. Non primum, quia locomotivum est aliquid
consecutum ad gradum sentiendi et intelligendi multo magis quam
appetitivum, quia ab appetitu dependet et sequitur motus progressivus.
Si autem sumitur pro potentia, cur non ponitur in definitione
appetitus, qui est principalior potentia quam locomotiva, nec minus
nobis nota quam illa. Denique inconvenienter ponitur in definitions,
"quo vivimus et sentimus etc.", quia id videtur solum convenire
nobis, non autem omni alii viventi. Et similiter illa copulatio
"vivendi et sentiendi etc." non verificatur de aliqua anima in
particulari nisi tantum de humana, cui soli conveniunt omnes illi
gradus simul, ergo non potest applicari omni animae.
Ad primum respondetur, quod vivere dupliciter sumitur. Uno modo
abstracte et in communi, alio modo pro eo, quod est primum in genere
vivendi et ipso communi nomine vitae nominatur, quia est fundamentum ad
reliquas omnes vitas. In definitione
ergo sumitur ly vivere in hoc secundo sensu. Unde dicit D. Thomas
in hoc 2. libro lect. 4. super textum 24, quod "vivere refert
Aristoteles ad principium vegetativum, quia prius dixerat, quod
vivere propter hoc principium inest omnibus viventibus".
Ad secundum dicitur, quod in potentia locomotiva implicite involvitur
appetitiva, quia potentia locomotiva est executiva appetitus, imo
aliqui volunt eam non distingui ab appetitu, de quo dicemus infra q.
12. Quare per locomotivum compendio intelligit Aristoteles etiam
appetitivum, quia motus progressivus est executio appetitus, et per
ipsum tamquam per effectum notiorem melius nobis innotescit appetitus.
Ad tertium respondetur, quod ly "vivimus et sentimus etc." non
loquitur solum de nobis hominibus, sed de nobis viventibus seu
animatis, nec restringi debet ad speciem humanam, sed ad genus
viventium. Nec illa particula "et" sumitur copulatim, sed
distributive, scilicet quod quaecumque anima allquam ex illis
operationibus seu gradibus habeat, licet aliqua anima propter suam
eminentiam, scilicet anima humana, omnes illas habeat. Et sic
virtualiter traditur hic definitio et divisio animae, quod nullum est
inconveniens; explicatio enim rei communis iuvatur per inferiora, in
quae dividitur et ad quae dicit ordinem.
SECUNDO explicari oportet, an ista definitio, et similiter
prima art. praec. tradita et quae per istam demonstratur, sint
definitiones essentiales. In qua parte auctores divisi sunt. Nam
quidam existimant hanc secundam definitionem essentialem esse, quia
illa particula "quo vivimus, sentimus etc." sumitur pro principio
radicali vivendi, principium autem radicale essentia animae est. Unde
Mag. Baņez 1. p. q. 75. art. 1 in explicatione huius
secundae definitionis sentit esse valde probabile, quod sit definitio
essentialis, idemque sentit Caietanus 2. de Anima cap. 2. q.
4. Alii intelligunt istam secundam definitionem esse descriptivam,
quia traditur per operationes vitae, quae sunt aliquid posterius et
accidentale. Et ita hanc sententiam videtur ponderare D. Thomas
2. de Anima lect. 3. in principio docens, quod prima definitio
animae demonstratur per istam secundam a posteriori et per effectus.
Unde hanc sententiam sequitur P. Suarez tract. de Anima libro 2.
cap. 3. circa 3. punctum et alii. De prima autem definitione
animae, scilicet quod sit actus corporis organici, communis sententia
est, quod sit definitio quidditativa.
RESPONDEO ERGO ET DICO SECUNDO: Utramque
definitionem absolute esse essentialem, et in utraque connotari aliquid
extrinsecum, per ordinem ad quod definitur anima, licet in hac secunda
definitione connotetur aliquid extrinsecum, quod magis se habet ut
effectus animae in genere causae efficientis, et sic est aliquid magis
notum quoad nos ad demonstrandum a posteriori primam definitionem.
Ut explicetur fundamentum huius conclusionis, adverto quod
substantia incompleta, qualis est forma et etiam ipsa anima, non
potest definiri absolute et in ordine ad se sicut substantia completa et
totalis, sed in ordine ad aliquid extrinsecum. Qui tamen ordo formae
ipsi intrinsecus et essentialis est, eo quod forma essentialiter dicit
ordinem ad alterum, quod informat vel componit. Est autem in forma
substantiali duplex ordo essentialis et intrinsecus, scilicet ordo
informandi et ordo operandi; est enim forma principium dandi esse et
principium etiam seu radix operationis, et in ratione informandi
respicit materiam seu subiectum, quod est informabile a se, in ratione
autem operandi respicit actum secundum seu operationem, non quidem
proxime sicut potentia, sed remote et radicaliter sicut primum
principium. Inter istos autem duos ordines seu respectus primus, qui
est ad materiam seu subiectum, intimior est formae et prior in illa,
tum quia id, quod illi praebet, est esse et substantialis species;
tum quia forma et materia ad invicem sunt causae, et ita forma
definitur per ordinem ad materiam, non solum ut causatam a se in
ratione informatae, sed etiam ut ad causam sui, in quantum recipit
illam et dependet ab illa in esse. At vero forma substantialis licet
essentialiter habeat esse radix potentiarum et operationum, cum non sit
radix illarum per aliquid superadditum, sed per seipsam, tamen non
respicit operationem nisi ut effectum, non ut causam, a qua
specificatur. Neque enim operatio specificat ipsam substantiam, quae
est radicale eius principium, siquidem substantia non specificatur ab
aliquo extrinseco, sed ipsae potentiae animas sunt, quae specificantur
ab actibus et obiectis. Unde, ut supra diximus, operatio sola non
est finis cuius gratia ipsius operantis, sed finis effectus, finis
autem est ipsemet operans in actu.
Hoc supposito probatur conclusio, quia utraque definitio traditur per
aliquid intrinsecum et essentiale ipsi animae, ergo est quidditativa.
Antecedens quoad primam definitionem probatur, quia in illa dicitur,
quod anima est actus primus corporis. Sed esse actum primum est illi
essentiale, quia non est aliquid extrinsecum vel consecutum ad aliam
priorem rationem, sed per propriam et intrinsecam essentiam anima
actuat et informat tamquam actus primus. Similiter ordo ad corpus seu
materiam est intrinsecus et essentialis ipsi formae seu animae. Ergo
traditur ista prima definitio per aliquid quidditativum, et
essentiale.
Quoad secundam vero definitionem probatur, quia, ut diximus, in
forma substantiali esse radicem potentiarum et operationum est aliquid
essentiale et quidditativum, siquidem non habet hoc forma substantialis
per aliquid superadditum, quod sit extra essentiam; fundatur enim in
ipsa essentia connexio cum passionibus et operationibus. Si autem
esset radix illarum per aliquid superadditum essentiae, de illo esset
eadem difficultas, quomodo dimanaret et connecteretur cum tali
essentia. Constat autem, quod ista secunda definitio traditur per
ipsam primam radicem operationum vitalium, quia dicitur anima esse id,
quo vivimus et sentimus primo, ergo definitur per primam radicem
vivendi et sentiendi. Et licet operationes sint extrinsecae ipsi
animae tamquam effectus eius, tamen ordo radicalis ad illas essentialis
est animae. Et sicut prima definitio traditur per ordinem ad aliquid
extrinsecum, scilicet corpus seu materiam, et tamen est essentialis
definitio, quia ordo ad corpus essentialis est animae seu formae, ita
haec secunda definitio essentialis erit, licet tradatur per ordinem ad
operationes extrinsecas, quia ordo radicalis ad illas essentialis est
animae.
Quodsi per ly "vivere et sentire etc." intelligamus non operationes
vitales, sed ipsam informationem seu effectum formalem, quo
substantialiter aliquid constituitur in esse viventis vel sensitivi
etc., tunc multo evidentius definitio haec est quidditativa, quia
traditur per effectum formalem intrinsecum et quidditativum ipsius
animae, ad quem dicit essentialem ordinem.
Quod vero in hac secunda definitione connotetur aliquid magis conducens
ad demonstrationem a posteriori respectu prima, statim explicabimus.
Circa secundum, quod in praesenti articulo inquirimus, scilicet
quomodo demonstretur prior definitio animae per hanc posteriorem,
dubium est, quomodo ista secunda definitio differat a priori, siquidem
utraque videtur tradi per ordinem ad operationes. Dicitur enim ista
secunda, quod est primum principium, quo vivimus et sentimus, quod
pertinet ad operationes vitales; et prima definitio dicit, quod anima
est actus corporis potentia vitam habentis, ubi ly vitam explicavimus
de vita accidentali, quae utique est operatio vitalis. Et secundo est
dubium, an ista secunda definitio demonstret priorem a posteriori vel a
priori.
Ad primam difficultatem respondetur istam secundam definitionem
differre a prima tum in modo explicandi et definiendi, tum in rebus
explicatis. In modo quidem definiendi, quia haec secunda definit
animam ut principium radicaliter operativum, prima vero ut principium
informativum, licet etiam addatur ordo ad operationem vitalem in illa
particula "potentia vitam habentis", in qua solum ponitur in communi
id, quod secunda definitio in particulari explicat per omnes gradus seu
operationes vitae; unde etiam differunt in hac particula et in
explicando ordinem ad operationes vitales. Et hinc constat, quod
etiam differunt in ipsis rebus explicatis, quia prima definitio
traditur per habitudinem animae ad corpus, et hoc est quod primo et per
se explicat, et haec habitudo est causae formalis ad id, quod
informat. Secunda vero definitio traditur per habitudinem ad ipsos
effectus, qui ex tali forma resultant sive formales, si ly "vivimus
et sentimus" explicetur de ipsa vita substantiali, vel per habitudinem
ad effectus operativos et in genere causae efficientis, si intelligatur
de vivere et intelligere accidentaliter pro operatione.
Ad secundam difficultatem respondetur, quod Philosophus in hoc 2.
cap., ubi tradit hanc secundam definitionem, docet per eam
demonstrari primam tamquam per notiorem. Ut autem explicemus, quomodo
demonstretur, adverte, quod definitio a posteriori, quae est per
effectus, non ordinatur nisi ad demonstrandam causam esse seu quoad an
est, et ideo dicitur demonstratio quia, et non propter quid, ut si
vellemus demonstrare, quod datur anima in rerum natura idque
ostenderemus ex effectibus, quia datur operatio vitalis, scilicet
sentire et intelligere etc., ergo datur anima; haec esset
demonstratio a posteriori et quia. Nunc autem Philosophus non
intendit per hanc secundam definitionem demonstrare, quod detur anima,
sed quod prior definitio recte sit tradita. Et ad hoc assumit non
ipsas operationes animae tamquam effectus eius, sed ipsum munus seu
officium animae, ut est radix suarum operationum, ad ostendendum,
quod cui convenit tale munus, etiam convenit quod sit actus primus
respectu corporis. Et sic D. Thomas in hoc 2. libro lect. 4.
circa textum 24. hoc modo exponit syllogismum Philosophi:
"Duorum, quorum utroque dicimus aliquid esse aut operari, unum
scilicet, quod est primum, est forma et aliud quasi materia. Sed
anima eat primum, quo vivimus, licet anima et corpore vivamus; ergo
anima est forma respectu corporis viventis seu organici, quae fuit
definitio animae supra posita ". Ubi manifestum est non procedere ex
aliquo effectu, quasi ex operationibus vitalibus probet animam esse
actum corporis organici, sive sumantur operationes ut effectus sive ut
fines; sed tota probatio Aristotelis consistit in eo, quod cum in
vivente includantur duae partes, scilicet corpus et anima, illud ex
his duobus dicetur forma seu actus primus, quod est primum, quo vivens
vivit et sentit.
Cuius exemplum ponit in scientia et sanitate, quia est id, quo primo
scimus vel sumus sani. Ergo anima debet esse, quo primo vivimus aut
sentimus, ergo erit forma seu actus corporis. Ubi sumit Aristoteles
pro medio, quod forma est primum, quo aliquid dicitur tale, sicut in
exemplo scientiae et sanitatis constat; et primum, quo dicimur vivere
et sentire, est anima, quod est secunda definitio, et inde infert,
quod anima debet esse actus primus corporis, quod est prima definitio.
Non ergo sumit pro medio ipsas operationes animae tamquam aliquid
extrinsecum, ut procedat ab effectu ad causam, sed aliquid intrinsecum
ipsi animae, scilicet esse primum principium istarum operationum, ad
probandum inde aliud etiam intrinsecum conveniens ipsi animae, scilicet
quod sit forma et actus primus corporis organici, quasi demonstrans
unum officium seu munus intrinsecum animae ex alio.
QUODSI INQUIRAS: An sit ista demonstratio a priori vel a
posteriori, et quo modo tradatur per aliquid notius. Respondetur D.
Thomam in hoc 2. libro lect. 3. in initio et super textum 13.
dicere, quod haec demonstratio est a posteriori et per effectus. Quod
verum est, considerando istam secundam definitionem quantum ad id,
quod connotat in obliquo. Dicitur enim principium sentiendi et
vivendi, id est operativum vitae et sensus, et sic dicit aliquid,
quod est posterius et notius quoad nos, et sic esse principium talium
operationum in obliquo connotat ipsas operationes, quae se habent ut
effectus posteriores. Considerando autem id, quod directe ponitur in
ista definitione, scilicet esse principium seu radicem ipsam sentiendi
et vivendi, sic manifestum est non dari a posteriori tamquam per
effectum, quia esse radicem operationum non est effectus naturae, sed
ipsamet natura. Sed quia in ipsa natura iste ordo ad operationes est
tamquam formalitas quaedam et respectus posterior quam formalitas seu
ordo ad materiam et subiectum informabile, potest etiam intelligi,
quod sit demonstratio a posteriori eo modo, quo inter formalitates
alicuius rei una dicitur consequi et posterior esse quam altera, sicut
etiam inter ipsa divina attributa potest dari demonstratio a priori vel
posteriori, secundum quod una ratio intelligitur prior altera vel
consecuta ad illam. Denique potest demonstratio ista a priori sumi in
alio sensu, scilicet intelligendo per ly "sentimus et vivimus" non
operationes ipsas, sed ipsum esse vivendi et sentiendi, quod primo
praebetur ab anima; tunc enim per aliquid requisitum ad officium formae
demonstratur, quod anima sit actus vel forma, scilicet quia est id,
quo primo constituitur et denominatur aliquid tale, probatur esse
formam talis. Qua ratione D. Thomas explicat hunc syllogismum seu
demonstrationem super illum textum 24. Et sic utraque explicatio
locum habet in D. Thoma secundum diversas considerationes.
Quodsi dicas: Nam esse actum seu formam non est effectus consecutus
in anima, sed aliquid illi essentiale. Similiter esse primum, quo
aliquid constituitur, non habet rationem causae formalis vel efficientis
aut alterius causalitatis ad hoc, quod aliquid sit actus vel forma;
ergo non est demonstratio a priori. Respondetur, quod ly "forma et
actus" potest sumi dupliciter: Uno modo entitative, ut est in se,
secundum quod distinguitur contra potentiam; alio modo secundum
respectum formae et ut exercet officium informandi. Primo modo non
potest demonstrari, quod aliquid sit forma, quia essentia rei est
indemonstrabilis. Secundo modo potest demonstrari, quod alicui
conveniat officium formae, quia convenit illi id, quod requiritur ad
tale munus, scilicet esse primum, quo aliquid constituitur in esse
talis. Et hoc ideo, quia omne praedicatum respectivum potest
demonstrari per absolutum, quod habet ut fundamentum tamquam rationem
priorem, eo modo, quo in divinis unam rationem attributi demonstramus
per aliam. Et quando dicitur: In quo genere causae fit haec
demonstratio? respondetur, quod reducitur ad causam formalem eo modo,
quo fundamentum est causa rei fundatae, scilicet ad modum specificantis
illam et derivantis ex se; aut saltem ad causam materialem sustentantem
rem fundatam. Imo etiamsi solum se haberet ut conditio requisita,
dummodo essentialiter requireretur, demonstratio esset per causam
formalem reductive, non informantem, sed modificantem vel apponentem
conditionem ad constitutionem requisitam.
Quod vero haec demonstratio fiat per aliquid notius quoad nos, ex eo
constat, quia esse actum corporis organici non est ita notum sensibus,
sicut est notum per ipsas operationes et motus, quod aliquid sit vivens
et sentiens. Ex quo concluditur, quod oportet dari aliquid, quo
primum constituatur in esse viventis, et hoc debet esse actus informans
tale corpus, et haec informatio et actuatio in se non est ita nota.
Ex dictis constat non habere locum argumenta, quae deducuntur contra
hanc demonstrationem ex eo, quod est per operationes tamquam per
effectus, nec operationes se possunt habere ut fines, quia potius
vivens est finis operationum, et substantia ipsa non specificatur a
fine vel obiecto sicut potentiae. Ceteram iam diximus non fundari hanc
demonstrationem in operationibus, ut in effectibus ad causam, sed in
ratione principii, quo aliquid est primo tale ad hoc, quod est esse
formam rei talis.
SED INSTABIS: In anima rationali, quae ut intellectiva est
primum principium intelligendi, et prout talis non est actus corporis
organici, quia intelligere non exercetur per organum corporeum, -
ergo vel non convenit illi prima definitio vel haec secunda non
demonstrat adaequate primam. Respondetur animam rationalem per se et
essentialiter esse formam hominis, ut definitur in Concilio Viennensi
Clementis V. De Summa Trinitate et in Concilio Lateranensi sub
Leone X. sess. 8. Ex quo infertur, quod etiam in quantum
rationalis vere est anima, quia vere constituit hominem quantum ad id,
quod proprium hominis est, scilicet in quantum rationalis, quia esse
hominem habet ab anima ut a forma, et consequenter esse rationalem,
quod constituit hominem, ut homo est. Cum ergo dicitur, quod non est
actus corporis organici, in quantum intellectiva est, respondetur,
quod etiam in quantum intellectiva est actus corporis organici, non
quidem quod potentia intellectiva sit affixa et dependens ab organo,
sed quia utitur illo ministerialiter, quatenus pro isto statu est
dependens a phantasmatibus ut ministrantibus sibi species. Atque ita
non repugnat formam spiritualem esse actum corporis, non per
dependentiam ab illo, sed per communicationem suae actualitatis ad
illud. Et licet esse talis formae in se spirituale sit, tamen quia
eminenter est corporeum, potest modo corporali, et non spirituali
communicare tale esse corpori, ut amplius dicemus infra q. 9. et
videri potest de hoc D. Thomas quaest. de Anima art. 1. ad
13. et 18. et 19. et quaest. de Spirit. Creat. art. 2.
ad 4. et 1. p. q. 76. art. 1. ad 5.
Quodsi dicas: Cur similiter accidens spirituale non poterit inhaerere
corpori, si corpus est capax existentiae spiritualis per animam,
respondetur causam esse, quia accidens spirituale non est eminenter
corporeum neque gradum corporeitatis habet, eo quod illud accidens
dicitur spirituale, quod est participatio quaedam seu virtus gradus
spiritualis in eo, in quo spiritualis est. Unde nihil habet de
participatione gradus corporei, et sic neque potest corporeum esse dare
neque ab illo dependere in sua sustentatione, sicut dependet res
inhaerens. Nec tamen repugnat omnis communicatio spiritualis
accidentis subiecto corporeo, quando scilicet communicatur ei modo
imperfecto et quasi motio et elevatio superioris, sicut virtus
instrumentalis, qua movetur corpus a spiritu ad aliquem spiritualem
effectum, quia impressio per modum motus inhaeret corpori non
absolute, sed ut obedientialiter subicitur spiritui, de quo diximus
q. 26. Phys. art. 1. et iterum infra q. 10. tractando de
intellectu agente.
|
|