ARTICULUS III. UTRUM IN QUOCUMQUE VIVENTE SIT TANTUM UNA FORMA SUBSTANTIALIS AD OMNES GRADUS.

DIFFICULTAS PRAESENS, quae satis apud antiquos disputata est et communis est omni composito substantiali, ex quadruplici capite oritur: Primo, an multiplicentur formae substantiales iuxta plura praedicata quidditativa, ita quod diversa praedicata a diversis formis proveniant. Secundo est specialis difficultas circa formam corporeitatis, an sit coaeva materiae, reliquae vero formae superveniant illi. Tertio ex parte graduum vitae specialem difficultatem habet in viventibus, an proveniant a diversis formis. Quarto ex parte diversarum partium heterogenearum vel ex parte diversorum humorum in animalibus; videntur enim singula ista exigere diversas formas propter diversas proprietates et officia, quae habent. Et ita diversi auctores antiqui secundum haec diversimode moti sunt ad ponendum diversas formas. Et difficultas currit supponendo, quod quaelibet forma praebeat gradum et praedicatum quidditativum singularizatum. Sic enim inquirimus, an ista praedicata et diversi gradus, prout in singulari, proveniant a diversis formis in eodem composito.

In hac parte est CONTROVERSIA cum Scoto et eius schola, et ante ipsum fuit cum Avicenna et multo ante cum Platonicis, qui ponebant diversas formas esse in diversis partibus eiusdem compositi, ut in corde, cerebro, hepate. Quod in homine non ita difficile intelligebatur apud ipsos, quia animam intellectivam solum ponebant ut motorem, non ut formam substantialem, et sic permittebantur aliae formae esse in corpore, ut constitueretur mobile ab anima, ut inquit S. Thomas 1. p. q. 76. art. 4. Supponendo autem animam humanam uniri ut veram formam hominis, eadem difficultas currit in ipsa atque in aliis compositis. Scotus ergo in 4. dist. 11. q. 3. sentit rationes D. Thomae non concludere unitatem formae, et ita in homine praeter animam intellectivam ponit formam corporeitatis seu mixti propter rationes infra adducendas.

NIHILOMINUS tamquam certa conclusio et communi auctorum approbatione recepta statuendum est: In nullo composito substantiali, quod est unum per se, posse dari plures formas substantiales, neque propter diversa praedicata seu gradus neque propter diversitatem partium heterogenearum.

Haec conclusio est perpetua in D. Thoma, ut patet 1. p. q. 76. art. 3. et 4. et 2. Contra Gent. cap. 58. et 7. Metaph. lect. 12. et quaest. de Anima art. 11. et sequuntur communiter alii auctores, qui late citantur a P. Suarez disp. 13. Metaph. sect. 3. n. 12. et libro 1. de Anima cap. 6. et a Mag. Baņez libro 1. de Generat. q. 8. art. 1. et 2.

RATIONES praecipue sunt duae, quae diligenter in praesenti tractandae sunt. Prima ratio principalis sumitur ex ipsa propria et intrinseca ratione formae substantialis, quia de eius ratione est, quod det esse simpliciter, sicut forma accidentalis dat esse secundum quid, quod dicitur secundum quid, quia supervenit alicui esse praesupposito, et sic non constituit esse simpliciter in ipsa re quam informat, sed esse ut tale, id est ut superadditum alteri esse, per quod res supponitur existens. Si ergo darentur plures formae substantiales incompletae in uno composito, necessario una forma superveniret alteri et praesupponeret ipsum compositum habere aliquod esse per priorem formam, quo absolute et sine addito redderetur existens et extra causas; hoc enim est simpliciter dare esse. Et ita sumimus in praesenti ly simpliciter ad evitandam omnem aequivocationem, scilicet pro eo, quod reddit absolute et sine addito aliquid existens. Ergo si per unam formam substantialem, quantumvis incompletam, redditur aliquid absolute et sine addito existens, siquidem vere supponitur corpus v. g. vel substantia constituta, per secundam formam iam non fit esse simpliciter, quia supponitur, sed ut tale, quod est esse secundum quid et proprium accidentium. Itaque repugnat, quod detur aliquod esse a forma substantiali, et non sit primum esse, quod est esse simpliciter et substans aliis, et consequenter idem est dari plures formas substantiales in aliquo composito et dari plura esse, quorum quodlibet sit primum et substantiale, quod omnino repugnat.

Haec ratio evacuatur a SCOTO et ab omnibus, qui tenent materiam primam secundum se esse ens in actu entitative. Sicut enim materia prima apud istos habet esse in rerum natura simpliciter, id est sine addito, quia vere existit, et tamen per introductionem formae mutatur ad tale vel tale esse, et non constituit ens per accidens cum forma, quia illud esse, quod habet, est incompletum et adhuc in potentia ad ulteriorem actum, atque adeo cum illo potest componere esse completum, quod simpliciter sit unum, - sicut in compositione metaphysica gradus quilibet includit aliquod esse, qui tamen cum ulteriori gradu componit aliquid unum per se, - sic similiter in compositione physica dici potest de formis incompletis, quarum quaelibet dat esse cum potentia ad ulteriorem formam et esse. Quando autem dicitur, quod ex duobus entibus in actu non fit unum per se, intelligitur de duobus entibus in actu plene et complete; si enim adhuc est in potentia ad ulteriorem actum, cum illo componet, non ut ens in actu, sed ut in potentia.

Haec evasio coegit P. SUAREZ loco supra cit. ab hac ratione abstinere et aliunde probare conclusionem positam, tum inductione, quia eadem forma accidentalis, v. g. albedo, dat esse genericum et specificum, et similiter eadem forma in angelis utrumque facit. Cur ergo eadem forma substantialis in rebus compositis id non faciet? Tum etiam quia nulla forma est in re existens, quae specifica non sit, quia genericum sine specifico dari non potest. Habet enim quaelibet forma distinctum esse a materia et aliis formis specificis, ergo debet habere specificam diferentiam. Si autem habet, utique illam communicat materiae, quia quidquid in se habet, totum praebet materiae, quam informat.

Cum vero urgetur exemplo ipsius materiae, quae in eius sententia habet esse, et tamen illud communicat aliis formis completurque quasi specifice per formas, ergo similiter potest aliqua forma dare actualitatem genericam materiae, et tamen ulterius esse complebilem per formas specificas. Respondetur materiam esse fundamentum substantiae compositae, et per modum potentiae inchoare ipsum compositum, et ita de se est indifferens, ut per varios actus compleatur. At vero forma est complementum naturae substantialis, et ita hoc ipso, quod habet determinatam specificam rationem formae, si uniatur materiae, complet illam et constituit in ultima specie, nec relinquit indifferentem ulterius ad aliam formam. Ceterum in hac parte restat probandum P. Suarez, cur omnis forma sit complementum tum ita ultimum et perfectum, quod non possit ulterius perfici et compleri, atque ita prima forma complebit informando et dando esse, sed non perfecte et ultimo, sed adhuc in potentia ad ulteriorem actualitatem, sicut perficitur anima per potentiam tamquam per formam et potentia per habitum et habitus per actum, quia isti actus ordinate se habent in perficiendo, et unus est perfectior altero ordine quodam. Unde respondebit Scotus, quod prima forma substantialis dat esse specificum non in specie ultima, sed subalterna cum potentialitate ad ultimam formam specificam, et per illum gradum subalternum distinguitur ab aliis formis dantibus alios gradus, sicut materia, quia habet gradum susbtantiae partialis communissimum, distinguitur specie ab aliis et est in potentia ad alia. Quare non videtur hac ratione satisfactum.

Oportet ergo redire AD IPSAM RATIONE D. THOMAE, quae valde philosophica est et iuxta principia Aristotelis ab ipso D. Thoma tradita et a nobis explicata 1. Phys. q. 3. et 1. de Generat. q. 1. art. 2., quod materia est ens in potentia et non habet ex se aliquem actum, etiam entitativum, alias non fieret compositum substantiale neque substantialis generatio, quia non fieret esse simpliciter, sed praesupponeretur. Et ideo S. Thomas quaest. illa 76. art. 4. fundans hanc rationem subdit, quod "antiqui, qui posuerunt materiam primam esse aliquod ens actu, puta ignem aut aerem aut aliquid huiusmodi, dixerunt, quod nihil generatur aut corrumpitur simpliciter, sed omne fieri dixerunt esse alterari, ut dicitur 1. Phys.". Sentit ergo D. Thomas eandem esse rationem ponendi materiam primam, quod sit ens actu, et ponendi plures formas substantiales, quarum una supponat aliam; utrumque enim aeque tollit unitatem per se compositi et generationis substantialis. Et ita non admittimus instantiam de materia prima.

NIHILOMINUS ne solum alligemus rationem factam huic sententiae de materia prima, DUO ADDIMUS in praesenti: Primum, quod est contra rationem formae substantialis dare illud esse incompletum et cum potentia ad alterius esse, quia vel illud esse, quod praebet, sufficit se solo ponere extra causas rem, quam constituit, vel non sufficit, sed indiget ulteriori forma incompleta et esse eius, ut ponatur res extra causas. Si hoc secundum, non est esse formae substantialis, quia non est principium alicuius esse sufficientis existere per se, sed indigentis consortio alterius; ergo ex vi talis formae incompletae nondum fundat conceptum formae substantialis, sed vel materiae, quae si habet esse, solum est receptivum alterius, et ita est substantia solum ut recipiens, non ut dans esse, vel ut forma accidentalis, quae dat esse indigens alterius esse fulcimento, non autem per se existens. Si dicatur primum, talis forma est complete substantialis, quia complete dat esse substantiae, quod est esse per se, nec depended ab allo esse ut sit, et sic reliquae formae advenientes sunt accidentales, utpote supponentes esse complete, substantiale et per se.

Secundum est, quia vel forma habet potentialitatem, ut ulterius informetur, vel solum relinquit in materia locum et potentialitatem, ut informetur ab ulteriori forma. Primum esse non potest, quia forma quantumcumque sit imperfecta et incompleta, non tamen est informabilis ab ulteriori forma substantiali, quia ipsa nihil habet de materia. Nihil est autem informabile ab ulteriori forma substantiali nisi materia, quia potest componere cum forma substantiali. Cuius ratio est, quia illud, quod componit substantialiter cum forma, debet esse in potentia ad talem formam, ita quod educator ex illa vel infundatur illi. Non potest autem una forma substantialis educi ex alia forma, sed solum ex materia, quae est in potentia ad omnes formas. Si autem educeretur ab alia forma, illa non esset pure forma, sed aliquid haberet etiam de materia, et sic numquam duae formae, quae pure essent formae substantiales, inveniri possent in eodem composito substantiali. Si dicatur secundum, currit ratio facta a principio, quia tunc una forma non determinat aliam substantialiter componendo cum illa, sed unaquaeque cum materia facit suum compositum, ergo non restat aliquid, per quod uniantur unitate per se, sed erunt sicut plura composita accidentalia in eodem subiecto, v. g. album et dulce, quae solum uniuntur unitate subiecti, quae est per accidens et secundum quid, non autem unitate alicuius formae, in qua habeant unum esse per se. Nisi forte dicatur, quod illa duo composita incomplete se habent sicut partes integrantes, quae componunt unum totum, aut dicendo, quod ultima forma constituit compositum in ratione totalis esse, ut significat Scotus cit. loco § Ad rationes. Sed contra primum est, quia plures partes integrantes si non informantur eadem forma substantiale, sed diversis, solum possunt habere unitatem vel ratione eiusdem materiae vel ratione unius quantitatis; neque enim est aliud principium faciendi unitatem nisi vel materia vel forma substantialis vel accidentalis. Remota ergo unitate substantialis formae solum remanet unitas ratione materiae vel quantitatis; utrumque autem est unitas secundum quid, sicut uniuntur album et dulce in eodem subiecto. Contra secundum autem est, quia tunc solum dabitur unitas ordinis aut ad modum numeri, in quantum ultima forma claudit et determinat reliquas, siquidem non informat illas, sed materiam, ut probatum est, et sic non faciet unum substantialiter.

Ex QUO PATET diversam esse rationem de compositione physica et metaphysica, quia metaphysica solum fit penes diversos gradus, quarum multiplicatio non est secundum diversas formas, quarum una informat aliam, sed secundum diversas considerationes eiusdem integrae et totalis rei, secundum quod consideratur magis indeterminata in potentia vel magis determinata in actu, eo quod non est actus purus, sed constans ex actu et potentia et consequenter diversas istas graduationes admittens secundum determinabile et determinatum. At vero compositio physica fit per veram et realem informationem. Non potest autem una forma substantialis informari ab alia, quia nihil habet in se materiae, ex qua educatur alia forma, solum autem informat illud, a quo educitur vel cui infunditur. Unde solum potest admittere aliam formam, quatenus. in eadem materia relinquit illi locum et compatitur cum illa. Et sic compositum inde resultans solum erit unum unitate potentiae seu materiae informatae, non unitate formali et actuali, quae est unitas per se.

Secunda ratio principalis contra Scotum deducitur ex ipsa praedicatione, quia omnes gradus generici et specifici praedicantur essentialiter de quolibet inferiori, sicut homo essentialiter est animal et rationale et vivens et corpus. Sed non potest essentialis preedicatio de eadem resumi a diversis formis, ergo debet provenire ab eadem. Minor probatur, quia quae sumuntur a diversis formis, praedicantur de aliquo, cui conveniunt iuxta modum, quo tales formae in eo sunt. Formae autem, quae alicui conveniunt, vel una per se coordinatur et subordinatur alteri, vel non. Si non, solum sequitur praedicatio per accidens, quia una forma non determinat aliam, nec per se subordinatur alteri, ergo neque per se praedicatur de alia, sed per accidens, quia omnis praedicatio subordinationem seu coordinationem importat praedicati et subiecti. Si autem per se coordinantur illae formae, fiet quidem praedicatio per se, sed in secundo modo, sicut cum risibile praedicatur de homine, eo quod se habet ut forma distincta connexa cum altera, et consequenter de illa praedicatur in secundo modo per se, ut mox ostendemus. Omnes autem gradus superiores et inferiores praedicantur essentialiter in primo modo per se de illo, cui conveniunt, ergo non debent provenire a diversis formis.

RESPONDET SCOTUS, quod in praedicatis, quae sumuntur a diversis formis, solum sequitur, quod neutra forma includat alteram nec praedicetur de illa, et consequenter quod genus non praedicetur de differentia, non tamen quod utraque non praedicetur de composito seu subiecto. Sed hoc et falsum est, et non evacuat vim argumenti. Est falsum, quia, ut bene notat Caietanus quaest. illa 76. art. 3., praedicata, quae sumuntur a diversis formis, etiam unum praedicatur per se de alio, licet non in primo modo per se, sed in secundo, sicut cum dicitur "homo est risibilis", "ignis est calidus", licet calidum et risibile sumantur a forma accidentali. Non evacuat vim argumenti, quia facimus vim in eo, quod tales formae fundant praedicationem respectu sui compositi et constituti, v. g. rationale et animal et vivens respectu hominis, quem constituunt, et inquirimus, quam praedicationem fundent respectu huius constituti, an per se vel per accidens. Si per accidens, est falsum, cum homo per se sit vivens et animal. Si per se, vel per se secundo modo, et hoc est falsum, cum sint essentiales praedicationes et priori modi. Si per se primo modo, non stat, quod sumantur a diversis formis, quia duae formae, hoc ipso quod sunt distinctae, ita se habent, quod una non est essentialiter alia, sed distincta, licet sit illi coordinata, ergo non fundat praedicationem essentialem et primi modi, sed coordinationis et connexionis duorum distinctorum, quae est praedicatio per se secundi modi. Et sicut inter se sunt connexae illae formae, sic manent connexae, in ipso composito, quod constituunt, neque enim ibi maiorem unitatem et perseitatem habent, quam inter se. Ergo non fundabunt praedicationem in primo modo, sed in secundo sicut duae formae connexae.

ALIUNDE POSSET INSTARI haec ratio facta etiam in nostra sententia, quia materia et forma sunt entitates diversae, et tamen praebent composito praedicata essentialia in primo modo per se, sicut a materia sumitur praedicatum materialis et corruptibilis et alia similia, a forma vero, quod sit corpus vivens, animal etc. Cur ergo repugnabit a diversis formis sumi praedicata quidditativa, quae in primo modo per se et essentialiter praedicentur? Respondetur esse disparem rationem inter materiam et formam et inter ipsas formas inter se, quia materia et forma ex propria et intrinseca essentia sua se habent sicut actus et potentia ipsumque compositum essentialiter constituunt etiam in primo modo per se, quia actus et potentia essentialiter et in primo modo per se pertinent ad constitutionem compositi. At vero duae formae distinctae non se habent sicut actus et potentia, et ita solum possunt alicui composito convenire, quatenus inter se habent coordinationem, et una est praeambula ad aliam, ut docet S. Thomas quaest. illa 76. art. 3., atque adeo solum fundant perseitatem in secundo modo, qualis potest esse inter duas formas, quarum una consecutive se habet ad aliam et secundum connexionem. In summa: Non fundatur essentialis praedicatio in primo modo per se, nisi vel unum sit intra essentiam alterius, et non distinctum ab illo, vel si sit distinctum, essentialiter se habeant ut actus et potentia, quia tunc unum respicit alterum non ut consecutum et connexum cum illo inter se solum, sed ut essentialiter componens ipsum tertium, quod constat ex actu et potentia. Quae vero se habent ut duo actus seu ut duae formae, possunt quidem habere connexionem, qua unum consequatur ad aliud, non tamen quod essentialiter se respiciant in ratione componendi essentialiter, quia quod per se essentialiter componit, solum est actus et potentia, non actus et actus. Et ita si duo actus faciunt essentialem praedicationem, solum potest esse, quia essentialiter includitur unum in altero, non vero si distinguitur ab illo.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ex Scoto: Quia in corpore Christi separata anima mansit idem corpus numero, ut communiter dicunt Patres, et S. Thomas admittit 3. p. q. 50. art. 5. Et si in illo triduo servaretur Eucharistia, esset idem corpus, quod ante fuit consecratum, et tamen non haberet animam rationalem. Ergo aliqua forma mansit, quae separata anima constitueret idem corpus numero sicut antea.

Confirmatur, quia omnia cadavera, ex quacumque causa generentur, sunt eiusdem rationis. Sed a diversis causis specie differentibus non potest semper produci effectus eiusdem speciei. Ergo cadavera sunt eiusdem rationis propter eandem formam corporeitatis.

Confirmatur secundo, quia anima intellectiva in se spiritualis est et inextensa, in corpore autem invenitur extensio, figura, corruptibilitas etc. Ergo haec non sunt ab anima, cuius esse est spirituals et indivisibile, ergo ab alia forma praeter animam. Denique, ipsa anima intellectiva creatur a Deo, homo autem non creatur, sed generatur. Ergo formalis terminus generationis non est ipsa anima intellectiva, quia ubi est diversa actio, scilicet generativa et creativa, diversus terminus formalis esse debet et consequenter diversa forma, una quae sit terminus creationis, altera generationis.

RESPONDETUR, quod corpus Christi mortuum et vivum dicitur idem numero ratione suppositi, in quo sustentatur, non ratione formae, qua constituitur. Itaque terminative est idem numero, non formaliter, id est solum ratione suppositi, a quo habetur unitas numeralis ut a termino, et sic est idem numero suppositaliter, licet non omnibus modis sit idem numero, ut D. Thomas affirmat loco cit. ex 3. p. Et non potest Scotus maiorem identitatem in ipso corpore salvare quam suppositalem, eo quod ablata forma specifica remanet tantum generica corporeitatis omnibus communis, ergo non remanet idem individuum specificum, quod antea; solum ergo erit idem individualiter ratione suppositi.

Ad primam confirmationem respondetur imprimis non esse certum omnia cadavera esse eiusdem speciei. Similiter agens principale cadaveris non est illud ferrum, quo animal iugulatur et interficitur, illud enim est instrumentum tantum, principale autem est coelum vel elementum praedominans, quatenus ex abundantia alicuius qualitatis, v. g. caloris vel frigoris, animal moritur. Tunc enim per illam qualitatem tendit ad formam elementi, in quam ultimo resolvendum est cadaver mediante illa qualitate, v. g. in ignem vel aquam vel terram, et tunc ab illo elemento praedominante dispositive in tall qualitate generabitur, quia ad illud tendit. Et iuxta diversitatem elementi, ad quod tendit, erit diversitas cadaveris. Sed esto, sint omnes formae, cadaveris eiusdem speciei, adhuc restat eadem difficultas, quia vel sunt omnia eiusdem speciei infimae, et sic praeter formam genericam corporis necesse erit producere specialem cadaveris, et de illa inquiremus quomodo possit a diversis agentibus produci, etiam in sententia Scoti. Vel forma cadaveris solum est forma generica corporis remota anima, quae dabat esse specificum hominis, et sic iam homo ante mortem habet in se formam cadaveris, unde per mortem non fiet generatio aliqua substantialis, sed solum separatio formarum, ut sit ista sine illa, et consequenter neque corruptio substantialis erit, quia corruptio unius est generatio alterius. Igitur cum forma cadaveris sit medium et via ad diversas formas, puta ad diversa elementa, non repugnat a diversis agentibus procedere, sicut calor et frigus possunt a diversis agentibus introduci, quia sunt media et dispositio ad diversas formas.

Ad secundam confirmationem respondetur formam humanam, licet entitative sit spiritualis in se, eminenter tamen esse corpoream, et sic potest praebere esse corporeum et reliquos gradus, quos eminenter continet. Sicut enim causa aequivoca eminens operatur effectum, quem formaliter non habet, sic etiam forma eminens se habet ad modum causae aequivocae et praebet effectum informando, quem formaliter tantum non habet, sed eminenter, quia ut forma eminens informat. Et eodem modo licet esse existentiae formae humanae sit spirituale in se entitative, tamen eminenter est corporeum, et sic potest communicari corpori modo corporeo, sicut subsistentia Verbi, licet sit spiritualis, potest tamen propter suam eminentiam supplere subsistentiam corporis et terminare illud; sic esse animae communicatur corpori, quia forma eius est. Unde D. Thomas 1. 2. q. 4. art. 5. ad 2. docet, quod in anima separata remanet idem esse compositi, eo quod esse animae est subsistens, et "idem est esse totius et formae". Nec tamen similiter esse angeli communicari potest corpori, quia non est forma neque qualitas spiritualis perfecta, quia non potest esse inhaerens et dependens a corpore. Esse autem animae cum sit subsistens, non dependet a corpore, sed ad communicationem sui esse trahit corpus.

Quod vero dicitur animam intellectivam creari a Deo, hominem vero generari, non arguit duplicem formam, sed sufficit, quod eadem subordinetur duplici agenti secundum diversam considerationem. Itaque anima ut in se subsistens terminat creationem, ut autem unita et informans terminat generationem. Et creatio se habet ut superior et ut subordinans sibi generationem, non quatenus creatio est praecise, sed ut infundens seu creans illam in corpore. Generatio autem attingit animam non ut productam, sed ut communicatam materiae, prout unio et communicatio ista ex parte materiae se tenet et per dispositiones tendit ad illam, et sic habet diversum terminum formalem generatio et creatio, licet non diversam formam; imo si respicerent diversas formas, generatio non fieret per communicationem et unionem animae humanae, et sic homo non generaret hominem formaliter in quantum homo est, nec similem sibi in specie.

Secundo arguitur: Quia plura videntur esse in homine, quae non possunt ab eadem forma provenire, quia contrarietatem habent inter se; ergo dantur diversae formae.

Antecedens probatur. Nam quoad ipsam substantiam animae habet anima rationalis incorruptibilitatem et indivisibilitatem, anima autem sensitiva corruptibilis et divisibilis est; anima rationalis creatur a Deo ut subsistens, anima vero sensitiva educitur a materia, sicut et eius operatio totaliter a materia dependet, et ita forma embryonis, quae est sensitiva, educitur de potentia materiae, nec corrumpitur in adventu animae rationalis, alias disponeret ad sui corruptionem, quia disponit ad animam rationalem. Quoad potentias vero operativas est contrarietas, quia quaedam non possunt subiectari in anima rationali, sed in organo corporeo, ut sensus, alioquin manerent in anima separata, et tamen effluere debent ab aliqua forma et in ea subiectari, a qua emanant; aliae vero potentiae subiectantur in ipsa anima, ut intellectus et voluntas. Quoad operationes autem est contrarietas, ut patet in actibus voluntatis et appetitus, pugnant enim ad invicem sensualitas et voluntas, velle agere studiose, et velle prave agere.

Confirmatur, quia alias non posset homo producere ultimam dispositionem requisitam ad unionem animae rationalis, siquidem illa dispositio debet emanare ab ipsa forma, sicut omnes aliae ultimae dispositiones a suis formis. Sed homo non producit animam rationalem, ergo neque ultimam dispositionem ab ea dimanantem; ergo neque unit animam corpori, quia forma ab eo agente introducitur, a quo causatur ultima dispositio.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem respondetur animam rationalem, licet in se sit incorruptibilis et indivisibilis, modo tamen corruptibili et corporeo informare, quia recipitur ad modum materiae recipientis. Materia autem est informabilis modo corporeo et corruptibili, quia est indifferens ad plures formas, et sic informatur ab una cum capacitate acquirendi aliam et relinquendi illam, neque est ei connaturale actuari ab una forma cum impossibilitate transeundi ad aliam, quod requiritur ad incorruptibilitatem. Et quia anima rationalis eminenter est sensitiva et corporea, potest extensionem et divisibilitatem praebere. Nec omnis anima sensitiva educitur de potentia materiae, sed illa, quae tantum est sensitiva formaliter, non quae eminenter, et in se spiritualis. Et licet operationes sensitivae dependeant a corpore, non tamen principium talium operationum educitur de material si sit principium eminens et habens etiam alias operationes spirituales, quae ab illa non dependent, sed solum quando est principium adaequate corporeum et determinatum ad operationes sensitivas. Forma autem embryonis certum est, quod corrumpitur in adventu formae perfectioris, ut docet S. Thomas q. 3. de Potentia art. 9. ad 9., sicut quaecumque dispositio praecedens corrumpitur adveniente forma, et per accidens disponit ad sui corruptionem disponendo ad introductionem novae formae.

Ad secundam probationem dicitur, quod omnes potentiae, quae sunt in homine, dimanant ab eadem anima, sed non eodem modo. Quaedam enim dimanant absolute et simpliciter, ut intellectus, quaedam dependenter a corpore et ut est forma communicata corpori, et ita inhaerent in organo corporeo, et sunt proprietates animae ut coniunctae, non pro omni statu, ut docet S. Thomas 1. p. q. 77. art. 8., sicut alia est proprietas lapidis in centro, scilicet quiescere, alia extra centrum, scilicet moveri.

Ad tertiam probationem dicitur ad illam contrarietatem operationum non requiri diversas formas substantiales, sed sufficere diversas potentias eiusdem formae, sicut non repugnat, quod aliquod corpus in aliqua parte sit frigidum, in alia calidum vet siccum, et secundum diversas qualitates sortiatur diversas et contrarias operationes; ergo multo melius continget in anima, quae est forma eminentior, imo ex eo probat D. Thomas esse unam animam, quia si intense elicit operationem unam, remittitur quoad aliam quod est signum procedere utramque ab eodem principio.

Ad confirmationem respondetur hominem propriissime generare alium et producere ultimam dispositionem ad eius unionem, quae dispositio est proprietas consequens animam ut coniunctam et in statu coniunctionis, non absolute ut ens spirituale est in se. Et tales proprietates possum procedere ab agente, quod non est productivum animae, sed coniunctivum, et hoc est generans, et non solum Deus infundens: Videatur de hoc Caietanus 1. p. q. 118. art. 2. et Baņez 1. de Generat. q. 8. art. 3. ad 7.

Ultimo arguitur: Anima est forma corporis et facit cum illa compositionem naturalem, ergo est aliquid distinctum a corpore. Corpus autem non est sola materia, sed compositum ex materia et forma; materia enim est pura potentia, corpus autem aliquid est in actu. Imo anima non solum est forma, sed motor corporis, corpus vero est motum ab anima, ut docet Aristoteles 8. Phys., ergo distinguitur realiter a corpore, et non est forma constituens corpus, alias idem esset movens et motum, nec distingueretur realiter pars movens et mota. Ergo oportet, quod alia sit forma constituens corpus, alia vero anima movens corpus. Et praesertim urgetur hoc in sententia, quae tenet non fieri resolutionem usque ad materiam primam, sed manere eadem accidentia in genito, quae erant in corrupto. Tunc enim necesse est, quod vel aliqua forma substantialis, quae erat in corrupto, maneat, vel quod accidentia in sola materia sustententur. Hoc secundum est impossibile, cum materia sit ens in pura potentia, ergo primum.

Confirmatur, quia partes heterogeneae differunt specie, quia alia est species carnis, alia ossis. Unde in 8. Phys. textu 30. dicit Philosophus, quod non sunt continuae illae partes viventis, sed contiguae. Et D. Thomas 1. p. q. 11. art. 2. ad 2. dicit, quod carent forma totius, ergo quaelibet habet suam distinctam. Id etiam constat ex diversis proprietatibus et operationibus specie diversis, quas habent, sicut alia est operatio auditus, alia oculi, alia cordis etc. Ista autem sunt signa distinctionis specificae et consequenter diversarum formarum, quia unica forma non potest constituere diversas species. Idem argumentum fieri potest de sanguine et reliquis humoribus, qui non informantur eadem anima, sed sunt sicut aqua in vaso, et tamen pertinent ad integritatem totius.

RESPONDETUR, quod anima dicitur forma corporis, sicut aliquid dicitur forma respectu compositi seu effectus formalis. Sicut albedo est actus seu forma albi et lux forma lucidi, sic anima forma corporis per ipsam constituti. Quando vero dicitur animam componere cum corpore, si loquamur de compositione physica et reali, intelligi debet nomine corporis ipsa materia, quae est altera pars compositi. Si vero intelligatur nomine corporis materia formata forma corporeitatis, sic non intelligitur compositio physica animae cum corpore, sed compositio gradus inferioris, id est animalis cum gradu superiori, id est corporis.

Ad id, quod dicitur, quod anima est motor corporis, respondetur, quod anima non est motor ut quod, sed ut quo. Movet autem mediante organo, quatenus una pars organica movet aliam; forma enim respectu materiae non se habet effective, sed formaliter, et materia ipsa condistincta a forma non est capax motus, sed mutationis a forma in formam, et hoc a generante et introducente formam. Pars autem organica dicit compositum ex materia et forma, licet partiale, et ita potest per unam partem moveri alia a forma ut a principio quo, ab ipso vero toto ut a principio quod. Neque ad hoc requiruntur diversae formae substantiales. Sed eadem cum multiplici virtute et gradu, secundum quod exigit diversas potentias et temperaturas et consequenter diversa organa, non vero diversas formas.

Illam autem sententiam, quae tenet non fieri resolutionem omnium accidentium usque ad materiam primam, reiecimus q. 1. de Generat.

Ad confirmationem respondetur partes heterogeneas vel solum differre specie accidentali, de quo dicemus infra, vel si differunt specie substantiali, solum est species incompleta et secundum quid; de quo D. Thomas 1. 2. q. 72. art. 7. Hoc autem non petit diversas formas substantiales, sed sufficit una forma eminentior vel habens plures gradus, et sic exigens illam diversitatem incompletam partium. Quando autem Philosophus dixit, quod partes ista, non sunt continuae, non negat continuum in genere quantitatis et unitatis substantialis, sed in ratione homogenei, quae est unitas seu similitudo etiam in dispositionibus aut qualitatibus. Et similiter D. Thomas dicit non habere formam totius quantum ad modum denominationis. In homogeneis enim sicut tota aqua v. g. denominatur aqua, ita pars aquae dicitur aqua, in viventibus autem totum denominatur v. g. homo vel equus, non autem manus vel oculus denominatur equus vel homo.

Quod vero dicitur de diversis proprietatibus et operationibus, dico, quod talis diversitas non infert diversitatem formarum, sed eminentiam eiusdem ad plura. Tunc autem diversae operationes sunt signa diversae formae specificae, quando sunt adaequatae et totales, non autem quando inadaequatae. Et sic quando dicitur, quod ab eadem forma non dantur diversae species, distinguo: Diversae simpliciter et adaequate concedo; diversae partialiter et secundum quid vel accidentaliter, nego. Forma enim eminens et virtualiter multiplex petit illam diversitatem partialem sicut et diversas potentias et temperaturas et organa, quae si sint in debito et connaturali statu, una non contrariatur alteri, bene tamen si exorbitent a debito temperamento.

De sanguine, et humoribus iam diximus in 1. de Generat. q. 8., quomodo informentur ab eadem anima.