|
Secundum D. Thomam 1. p. q. 78. art. 1. tres sunt animae
et quatuor modi viventium et quinque genera potentiarum. Tres animae
dicuntur anima vegetativa, sensitiva et intellectiva. Anima enim in
praesenti generaliter sumitur pro eo, quod constituit vivens, quo
sensu dicit D. Thomas 2. de Anima lect. 5. circa textum
20., quod "in plantis est vita et consequenter anima". Modi
viventium dicuntur secundum quatuor gradus vitae, scilicet
vegetativum, sensitivum, locomotivum et intellectivum. Genera
potentiarum sunt quinque, scilicet potentia vegetativa, sensitiva,
appetitiva, locomotiva et intellectiva.
Circa istas divisiones sunt aliqua dubia, quae in praesenti examinanda
sunt.
Primum est, an prima divisio animae in vegetativam, sensitivam et
intellectivam recta sit, et quomodo colligatur.
RESPONDETUR rectam esse eamque tradi ab Aristotele in hoc
libro cap. 3. et D. Thoma ibi et communiter ab interpretibus.
Eius autem sufficientia colligitur a D. Thoma 1. p. q. 18.
art. 3. et q. 78. art. 1. ex eo, quod omni viventi et omni
animae commune est seipsum movere, et in hoc primum distinguitur a non
vivente, quia non vivens tantum movetur ab alio, vivens autem movet
seipsum. Quare diversitas vitae ex diverso modo se movendi debet
desumi. Est autem triplex modus se movendi, ergo et triplex vita.
Minor probatur, quia principium motus est agens et finis, finis
quidem quoad directionem et allicientiam, agens autem quoad
executionem. Executio autem dependet ab aliqua forma tamquam a
principali principio et ab instrumento tamquam a medio operandi.
Aliqua ergo sunt, quae movent seipsa solum quoad executionem motus,
non vero ad acquirendum finem vel formam, quibus moveant se, sed tam
finis quam forma operandi sunt illis determinata a natura et passive
illis dantur, non se movent ad illa. Et hic est infimus gradus
vitae, scilicet vegetativus. Plantae enim movent se quoad executionem
nutritionis et generationis, non tamen finem sibi praestituunt, neque
formas, quibus operentur, acquirunt.
Alia vero sunt, quae movent seipsa non solum quoad executionem motus,
sed etiam quoad ipsas formas, quae possunt esse principium motus, quia
non habent illas determinatas a natura, sed acquirere illas possunt.
Et huiusmodi est vita sensitiva. Sensus enim licet sint potentiae
operativae, tamen indigent formis intentionalibus, quibus obiecta
uniuntur potentiis, a quibus tamquam a principiis formalibus et
specificativis operationes suae dependent. Unde iste modus se movendi
altior est quam modus vitae vegetativae, quia principia operandi non
sunt totaliter determinata a natura sicut in vegetativis, sed ad ea
possunt se movere; potentiae enim sensitivae indifferentes sunt ad has
vel illas species seu obiecta.
Alia denique movent seipsa etiam quoad determinationem finis, quia non
habent a natura totaliter determinatum finem, sed illum sibi
praestituunt, et ita non aguntur in cognoscendo finem, sed se agunt
ideoque indigent ratione conferente proportionem finis cum mediis, et
sic movent se omni modo, quo aliquid se movere potest, scilicet quoad
finem et quoad formas operandi et quoad executionem motus. Et haec
vita intellectiva adhuc admittit diversos et perfectiores modos
operandi, secundum quod minori vel maiori mutatione ab extrinseco
agente indiget ad suas operationes. Nam anima humana ita est infima in
hoc genere, quod non solum ab agentibus spiritualibus, sed etiam ab
ipsis corporibus perfici et moveri potest ad acquisitionem cognitionis
mediantibus sensibus. Intelligentiae vero separatae, ut angeli, non
indigent moveri ab obiectis, sed a suo creante moventur accipiendo a
principio omnes formas perfectivas intellectus, quibus moveri possunt,
et quanto paucioribus indigent, tanto sunt perfectiores, quia tanto
minus moventur ab extrinseco et magis se movent in cognoscendo. Sed
tamen omnia ista habent vitam et principia se movendi ex participatione
extrinseci agentis, a quo producuntur et moventur, scilicet ab ipso
generante, a quo participant vitam, et ad hoc determinantur et
aguntur, ut se agant. Unde perfectissima vita est in Deo, qui
omnibus modis est et operatur a se sine determinatione ab alio.
OBICIES: Vegetativam debere excludi a ratione vitae, eo quod
omnis eius operatio non egreditur rationem alterationis aut alicuius
attractionis vel expulsionis seu actionis transeuntis, quod totum
inveniri potest in rebus inanimatis; nam alteratio a quocumque elemento
fit. Augmentatio etiam sufficienter fit per aggenerationem, ut in
igne per extrinsecam appositionem. Unde si Deus se solo produceret in
planta eandem quantitatem, quam producit augmentatio, aeque bene
diceretur augmentata, ac si eam acquireret, quod tamen non currit in
ceteris animalibus, in quibus nutritio et augmentatio fit cum sensu et
discretione alimenti et cum voluptate, quando capitur cibus, vel
dolore et fame, quando deest. Attractio etiam potest fieri per
virtutem inanimatam, ut patet in magnete. Denique, in Deo solum
invenitur vita per cognitionem et amorem, ergo illa solum dicuntur
vivere, quae participant aliquo modo cognitionem et amorem, alias non
participant Deum ut viventem, et sic non habent in se vitam ut
participatam, quia omnis vita participatur a vita, quae est in Deo.
Ex ALIA PARTE videtur, quod sicut locomotivum est distinctus
gradus a sensitivo, ita sit distincta anima, et sic erunt quatuor
animae sicut quatuor gradus. Neque enim est ratio, cur reductive
pertineat ad animam sensitivam, et sic non condistinguatur in ratione
animae, in ratione autem gradus non reductive, sed distincte numeretur
a gradu sensitivo.
Ad primam dubitationem respondetur sine dubio vegetativum, etiam ut
invenitur in plantis, proprio habere rationem vitae, quia ab
intrinseco et per determinata organa se movent, sicut videmus, quod
fructificant et crescunt et nutriuntur, quod totum est operatio vitae.
Et sic etiam appellantur in Scriptura, ut 1. Cor. 15.: "Tu
quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur". Et Augustinus
1. de Civitat. cap. 20. docet plantas licet non sentiant,
vivere tamen et posse mori et occidi. In cuius confirmationem affert
illud Psalm. 77.: "Et occidit in grandine vineas eorum".
Respondetur ergo ad argumentum, quod licet vita vegetativa non
operetur actione immanenti, sed transeunte, tamen quia operatur
movendo se, hoc sufficit ad rationem vitae, sicut patet in ipsa
actione generativa, quae vitalis est, et tamen est actio transiens et
alteratione utens et indigens.
Addo, quod istae operationes vitales non fiunt a solis qualitatibus
elementalibus, licet illis utatur vivens ad suas operationes, sed
fiunt a potentiis, quae sunt qualitates distinctae et superadditae ad
istas, ut infra q. 3. probabitur. Quare alteratio et expulsio et
attractio et si quae sunt similes actiones, non fiunt a viventi eo
modo, quo ab inanimatis, quia fiunt movendo se et mediantibus partibus
organicis, quod non fit ab inanimatis; sed si ignis calefacit, omnes
partes calefaciunt, et si magnes trahit ferrum, secundum omnes partes
trahit.
Similiter dicendum est de augmentatione. Neque enim acquisitio
maioris quantitatis quomodocumque pertinet ad vivens, sed acquisitio
illius per talem modum, scilicet acquisitio illius movendo se et per
intussusceptionem, non per iuxtapositionem, sicut ignis et alia
inanimata augentur, quod non fieri per veram nutritionem et
augmentationem ostendimus 1. de Generat. q. 8. Itaque eadem
quantitas ab extrinseco addita vel unita aut aggenerata non pertinet ad
operationem vitalem, eadem tamen modo vitali acquisita, id est per
intussusceptionem et per potentias determinatas, pertinet ad
operationem vitae, sicut etiam idem ubi, si acquiratur motu
progressivo, acquiritur per operationem vitalem, si vero acquiratur
motu gravitatis et levitatis aut alio simili, erit operatio inanimata.
Itaque pertinet ad speciem istarum operationum etiam modus ipse, quo
fiunt.
Ad ultimam instantiam respondetur vegetativam etiam participare vitam
Dei, non eo modo, quo est in Deo, sed secundum aliquam rationem
inadaequatam. Participant enim quemdam modum vitae, scilicet hoc,
quod est se movere et non pure moveri ab alio, quod formaliter
invenitur in Deo, licet non participent ipsam speciem seu gradum vitae
divinae, quod est cognoscere et amare.
Ad secundum respondetur esse disparem rationem de gradibus viventium et
de generibus animarum. Genera enim animarum sumuntur ex diverso genere
operandi in movendo se; modi vero seu gradus viventium sumuntur ex
maiori vel minori perfectione intra idem genus se movendi. Et ideo
quando gradus viventium dicitur sensitivum et locomotivum, ibi ly
sensitivum non sumitur pro ipso genere sentiendi, sed pro modo seu
gradu, quatenus dicit imperfectum et infimum gradum in genere sensus,
sicut sunt illa sensitiva, quae licet habeant tactum et motum
dilatationis vel constrictionis, non tamen habent motum progressivum,
quia non habent perfecte omnes sensus, ut statim dicemus. At vero
locomotivum est idem quod sensitivum perfectum, id est quae habent
sensus percipientes res distantes. Hoc enim ipso debent habere
facultatem et instrumenta, quibus possint ad res distantes moveri, et
ad hoc ordinatur motus progressivus seu locomotivum. Unde oportuit
distinguere istos duos gradus quasi imperfectum et perfectum intra genus
sensitivi. Ceterum, cum animae dividantur penes ipsa genera vitae
et se movendi, sub isto genere animae sensitivae comprehensus est
uterque ille gradus sensitivi imperfecti et locomotivi, nec potuit ibi
poni tamquam diversum genus animae.
Nec potest instari, quod etiam sensitivum continetur sub vegetativo
tamquam species sub genere, atque adeo sufficiebat etiam numerari
vegetativum in divisione animarum, et non numerari sensitivum.
Respondetur enim, quod sensitivum non condividitur a vegetativo in
communi sumpto, cum illud includat, sed est species condivisa contra
alteram speciem vegetativi, quale invenitur in planta, et istae
species sunt subalternae et pertinent ad diversa genera vitae, eo quod
important diversum modum se movendi secundum diversum ordinem, et non
solum secundum magis vel minus perfectum intra eundem, sicut dictum est
de sensitivo magis perfecto et minus perfecto in eodem ordine seu genere
se movendi. Et ideo dicuntur diversa genera viventium vegetativum et
sensitivum, sumpto vegetativo non in communi, sed pro vegetativo
infimo, condiviso contra sensitivum, sicut est in plantis.
Secundum dubium oritur ex hoc, quod ultimo dictum est in praecedenti,
scilicet quomodo intelligatur divisio quatuor graduum viventium et
quinque generum potentiarum.
Ratio dubitandi est, quia non apparet, cur inter gradus viventium
numeretur locomotivum, et non appetitivum. Si enim hoc est, quia
appetitivum non est per se et directe gradus vitae, sed aliquid
consecutum per modum inclinationis ad vitam sensitivam vel rationalem,
ut S. Thomas docet 2. de Anima lect. 5. et 1. p. q. 78.
art. 1., idem potiori ratione dicitur de locomotivo, quia multo
magis est aliquid consecutum, cum sit executivum ipsius appetitivi;
movetur enim potentia motiva ab appetitu ut executiva illius, ergo a
fortiori non erit gradus. Secundo non apparet, quomodo vegetativum et
sensitivum dividunt animam et gradum vivendi et potentiam operandi.
Quodsi diverso modo applicatur et sumitur in illis, hoc ipsum oportet
explicari. Tertio quia gradus vivendi vel distinguuntur a priori et ex
sua radice, scilicet ex ipsa anima, quae dat vitam substantialem, vel
a posteriori, scilicet ex operatione potentiae, per quam habetur vita
accidentalis. Si primo modo, erunt tres gradus vivendi sicut et tres
animae. Si secundo modo, erunt quinque, sicut et sunt quinque
potentiae et operationes. Quomodo ergo adaequatur ista divisio quatuor
graduum? Denique restat explicare, quomodo sumantur diversi gradus
vivendi in vita intellectuali, sicut est intelligere humanum,
angelicum et divinum, et in angelico tot species vitae intellectivae.
RESPONDETUR aliquos sentire, quod si attendamus ad vitam
substantialem, tot erunt gradus viventium, quot sunt animae, eo quod
non possunt multiplicari composita seu concreta plus quam formae. Si
autem attendamus ad vitam accidentalem seu operationes vitales, additur
ille quartus gradus locomotivi propter potentiam gradiendi, quae
invenitur in animalibus perfectis. Ita Conimbric. 2. de Anima
cap. 3. q. 2. art. 2. At vero P. Suarez tract. de Anima
libro 1. cap. 7. n. 13. absolute docet non esse magis
multiplicandum numerum animarum quam graduum viventium; censet enim,
quod locomotivum est commune omni animae.
NIHILOMINUS praedicta divisio, quae ex Aristotele docetur a
D. Thoma 1. p. q. 78. citata, deserenda non est. Et ita
dicendum, quod non solum invenitur distinctio animarum penes illum
triplicem ordinem seu genus vegetativi, sensitivi et intellectivi, sed
etiam in unoquoque genere distinguendi sunt gradus secundum latitudinem
participandi magis vel minus perfecte tale genus vita. Et quidem in
vita vegetativa non datur aliqua latitudo gradualis, eo quod propter
imperfectionem illius vitae tota constringitur ad actionem nutriendi et
generandi, et istae inveniri possunt in omni vegetabili, etiam in
plantis, iuxta illud Gen. 1.: "Germinet terra herbam virentem
et facientem semen". Et si pertinet ad vegetativum, plantae
non solum nutriri, sed etiam generare. Unde non datur locus
ad diversos gradus huius vitae penes participationem plurium
vel paucioribus operationum vegetativarum, cum omnibus
non repugnet utraque operatio vegetativa, in qua
tota perfectio et graduatio illius vitae resumitur,
licet dentur diversae species talium vegetabilium iuxta
diversam perfectionem, quam habent in eadem graduatione participandi
utramque operationem.
In vita autem intellectiva sunt etiam diversi gradus non penes diversas
operationes intelligendi et volendi, omnia enim intellectiva habent
intellectum et voluntatem, sed penes diversum modum communicandi cum
materia et corpore vel recedendi ab illo et accedendi ad
immaterialitatem divinam. Sed tamen non pertinet ad philosophum
naturalem de illis agere, sed sistit in anima intellectiva coniuncta
corpori, de substantiis autem separatis agit metaphysicus et
theologus.
Restat ergo, quod in vita sensitiva inveniatur diversa graduatio penes
latitudinem, quae datur in participanda maiori vel minori perfectione
sensus. Nam quidem sensus solum percipiunt res sibi coniunctas, ut
tactus et gustus. Alii etiam percipiunt distantia et propterea fundant
et exigunt potentiam locomotivam, id est tendentem ad res distantes,
quas apprehendunt; frustra enim apprehenderent res distantes, si
naturaliter carerent instrumentis acquirendi illas, quod fit per motum
progressivum et per potentiam locomotivam. Et quia non omnia animalia
habent sensus perfectos, sed quaedam imperfectos, ut ostrea et
conchylia, alia vero habent sensus perfectos, et ideo moventur ad res
distantes, ideo ponitur in vita sensitiva duplex gradus, alter
sensitivi communiter dicti, alter sensitivi perfecti, quod dicitur
locomotivum, quia progressive loco se movent, sive volando sive
ambulando sive natando.
NEC OBSTAT, si dices pro sententia P. Suarez, quod etiam
ostrea et animalia imperfecta loco se movent saltem motu dilatationis et
constrictionis; ergo omnibus convenit potentia locomotiva.
Respondetur enim, quod locomotivum non sumitur in praesenti ita
communiter pro quocumque modo movendi se in loco, sed pro motivo
perfecto et per modum progressivi, quod solum convenit animalibus
habentibus sensus cognoscentes distantia, eo quod iste motus est primo
et per se ad locum distantem. Motus autem dilatationis aut
constrictionis non est primo et per se ad mutandum locum, sed
consequitur motum aliquem alterationis in animali, et ita diversus
modus se movendi est in motu progressivo.
AD RATIONES DUBITANDI respondetur: Ad primam, quod
locomotivum sumitur dupliciter: Uno modo accidentaliter pro ipsa
potentia movendi, alio modo substantialiter et pro radice, quae
supponitur ad istam potentiam. Primo modo non dicit gradum, sed
potentiam subordinatam appetitui, et ideo in divisione potentiarum
ponitur appetitivum et locomotivum. Secundo vero modo pertinet ad
rationem gradus.
Quodsi instes: Cur non dicatur idem de appetitivo, quod radicaliter
sumptum etiam sumatur pro gradu, respondetur ideo esse, quia
appetitivum invenitur in omni animali, etiam imperfecto, et etiamsi
progressive non moveatur. Cuius signum est, quia etiam animalia
imperfecta sentiunt dolorem; si enim punguntur, constringunt se,
dolor autem est actus appetitus fugientis. Unde per ly appetitivum non
designatur specialis gradus in animalibus, cum in omnibus inveniatur.
At vero locomotivum sumptum pro progressivo solum competit habenti
sensum et appetitum perfectum, et sic designare potest gradum et
perfectionem in animalibus.
Ad secundam respondetur, quod, quia viventia ordinantur ad
operationes vitales tamquam ad propriam perfectionem, ideo aliquando
significatur per ipsam vitam radix et principium vivendi, quod est
anima, aliquando gradus seu participatio ipsius vitae, aliquando
potentia seu operatio vitalis. Et ita potest ly vegetativum et
sensitivum accommodari divisioni animae et graduum et potentiarum.
Ad ultimam respondetur istos quatuor modos seu gradus vivendi desumi a
priori ex. ipsis animabus seu principiis vitae, non quomodocumque,
sed ut fundant latitudinem participandi diverso modo vitam. Et ita
licet solum sint tres animae, tamen secundum latitudinem magis vel
minus perfecte participandi vitam, fundantur plures gradus, non quidem
in anima vegetativa propter suam coarctationem, sed in sensitiva et
intellectiva. Sed tamen de speciebus intellectivae vitae in his,
quae sunt separata a materia, non pertinet considerare ad philosophum
naturalem, sed solum de intellectivo coniuncto corpori, ut diximus.
Tertia difficultas est, an omnes istae divisiones sint univocae vel
analoguae.
RESPONDETUR sine dubio univocas esse eo modo, quo univocatio
potest reperiri in formis, qua sunt entia incompleta, scilicet
reductive ad sua composita. Quae est sententia D. Thomas 2.
Contra Gent. cap. 60. et 61., et sumitur ex Aristotele hoc
2. libro cap. 1. et 2. tradente eandem definitionem pro omni
anima.
Ratio est, quia anima rationalis, de qua sola potest esse difficultas
vel esset analogice anima, quia simpliciter et proprie non est anima
informans corpus, vel quia ita excelenter est anima, quod sola ipsa
simpliciter et absolute anima est, quia constituit movens seipsum omni
modo, reliquae vero anima diminute et imperfecte. Primum stare non
potest, quia anima rationalis est vera forma hominis, ut supra diximus
esse definitum ab Ecclesia, et ratione constat, quia vere constituit
hominem, ut homo et ut rationalis est, et non constituit ut materia,
ergo ut vera forma. Secundum etiam est falsum, tum quia ea, quae
constituuntur per istas animas, univoce conveniunt et in eodem
praedicamento constituuntur, v. g. planta, equus et homo; ergo.
etiam ipsae formae et gradus eadem univocatione gaudent, siquidem solum
habent univocationem reductive, sicut sua composita. Tum etiam quia
nulla ratio analogiae intercedit inter istas animas. Omnes enim
essentialiter et intrinsece sunt principia se movendi, et essentialiter
competit illis definitio animae, neque enim minus essentialiter est
actus corporis organici anima plantae quam anima equi vel hominis,
licet diversa perfectione et gradu.
QUODSI DICAS unam animam dependere ab alia in ratione
animandi, sicut sensitiva dependet a vegetativa et rationalis a
sensitiva, respondeo, quod hoc non sufficit ad analogiam, quia non
est dependentia in ipsa participatione rationis superioris; haec enim
aequaliter participatur. Sed est dependentia in ipsa compositione et
in exercitio informandi, quia gradus unius animae non potest exercere
suas operationes et informationem nisi supponendo priorem gradum
alterius, sicut etiam superficies supponit lineam et corpus
superficiem, ut componatur corpus, et tamen sunt species quantitatis
univoce participantes ipsam rationem extensionis. Itaque dependentia
et inaequalitas in ipsa participatione praedicati communis constituit
analogiam, quatenus unum per habitudinem ad aliud, et non simpliciter
dicitur tale, sicut accidens et substantia respectu entis. Ceterae
vero dependentiae ipsarum specierum inter se quoad exercitium et
informationem aut aliquid simile non faciunt analogiam, ut notat D.
Thomas 1. Periherm. lect. 8.
Nec obstat, quod anima intellectiva dicatur simpliciter anima, quia
constituit se movens omnibus modis. Hoc enim solum probat, quod sit
perfectissima inter animas et simpliciter, id est omnibus modis, non
tamen, quod aliae animae non sint etiam simpliciter tales, id est
absolute et univoce, siquidem simpliciter dans esse substantiale
vitale, alias homo et equus non univoce convenirent, quia homo est
perfectior species, neque corpus et superficies in ratione
quantitatis, quia corpus habet omnes tres dimensiones, superficies
vero duas.
|
|