ARTICULUS V. QUOMODO POSSINT OMNES GRADUS VITAE IN UNA FORMA CONTINERI.

DIFFICULTAS est de ipso modo continendi, an formaliter urea anima contineat plures gradus, sicut numerus maior continet minorem, an solum virtualiter, sicut sol v. g. continet calorem vel herbam.

TRIPLEX EST SENTENTIA: Quidam attribuunt animae rationali solum continentiam virtualem aliorum graduum, sensitivi et vegetativi. Alii dicunt formaliter illos continere, non tamen unum perfici a coniunctione et contractione per alterum, sed totam perfectionem, quam habet gradus vegetativus v. g. in animali, esse ipsam differentiam sensitivi. Ita P. Suarez tract. de Anima libro 1. cap. 6. n. 7. Alii denique dicunt formaliter inveniri gradus superiores in anima perfectiore et gradus sic contractos etiam perfici in seipsis, ita quod vegetativum plantae differt specie a vegetativo, quod est in equo vel homine. Ita, Mag. Baņez 1. p. q. 76. art. 4. dub. 2. et alii, qui citantur a Carmelitanis hic disp. 6. q. 3. § 4.

RESPONDETUR ERGO, quod secundum sententiam D. Thomae gradus in forma superiori continentur eminenter formaliter, et non virtualiter tantum, ita quod ex parte modi continendi eminenter, ex parte vero rei contentae formaliter continet vegetativum et sensitivum, et non aliquid loco ipsius, sed ipsam veram et formalem rationem vegetativi et sensitivi, quae etiam ex coniunctione ad perfectiorem gradum intrinsece in sua propria ratione perficiuntur.

Pro huius intelligentia supponendum est, quod unum continere alterum potest esse tribus modis: Primo formaliter tantum, quando scilicet continetur aliquid in ea proprietate, qua in se est, tum quoad perfectionem quam quoad imperfectionem, sicut calidum continet calorem, album albedinem. Secundo virtualiter tantum, quando scilicet continet virtutem, a qua potest praestari vel procedere illa forma seu effectus, sicut vinum et piper continent virtualiter calorem, et lux solis virtualiter est calor, et angelus virtualiter discurrit, quia sine formali discursu cognoscit ea, quae nos per discursum, et lux et piper sine igne vel calore formali calefaciunt, et denique omnia semina virtualiter continent fructum. Tertio continet unum formaliter et eminenter allud quoad perfectionem formalem illius sine limitatione et restrictione imperfectionis propriae, sed in altiori perfectione et modo. Et hoc contingit, quando res aliqua in sua formali et propria constitutione non includit imperfectionem repugnantem formae altiori et eminentiori. Et hac ratione inveniuntur in Deo perfectiones formaliter et eminenter, quae in creaturis cum restrictione et limitatione inveniuntur, sicut invenitur in Deo sapientia, potentia, bonitas et similia eminentiori modo quam in creaturis, sed tamen formaliter, imo quidquid perfectionis in creaturas est, semota imperfectione et consequenter modo eminentiori reperitur in Deo. Et in rebus creatis videmus, quod maior numerus continet minorem formaliter, ut senarius binarium, non cum restrictione et limitatione ternarii, sed perfectiori et ampliori modo.

Dicimus ergo, quod anima nobilior continet inferiores gradus formaliter et eminenter, sicut figura perfectior imperfectiorem et numerus maior minorem. Unde D. Thomas Quodlib. 1. art. 6. inquit, "quod formae substantiales se habent sicut numeri vel sicut figurae; semper enim maior numerus vel figura continet in se minorem, sicut quinarius quaternarium et pentagonum trigonum". Quodsi aliquando dicit, quod anima humana in virtute habet corporeitatem ad alios gradus, ut Quodlib. 11. art. 5. et quaest. de Spirit. Creat. art. 3. ad 16., idem est quod eminenter, non autem virtualiter tantum excludendo continentiam formalem. Aperte enim in quaest. de Anima art. 11. docet, quod substantia animae rationalis est vegetabilis et sensibilis.

Ratio autem huius est, quia anima essentialiter est forma et principium quo constitutivum sui compositi. Ergo si compositum formaliter constituitur passive in ratione sensitivi et vegetativi, etiam ipsa forma debet formaliter ut quo continere alios gradus, quia quidquid est in effectu formali formaliter passive et ut quod, debet esse in ipsa forma formaliter active et ut quo.

SED INSTABIS: Quia formae elementorum solum sunt virtualiter in mixto et tamen in ipso mixto sunt effectus formales elementorum, ut calidum et frigidum et alia similia. Secundo, quia anima potest praebere effectum formalem, quem non habet in se formaliter, sicut in se non est entitas corporea, et tamen constituit compositum corporeum.

Ad primum respondetur, quod formae elementorum substantiales non constituunt mixtum neque aliquem gradum eius, neque enim mixtum denominatur elementum, sicut animal denominatur vivens et corpus. Et ita forma constituens animal debet esse formaliter vegetativa et corporea, non autem elementalis, licet, quia habet qualitates elementorum, ut frigidum et calidum, virtualiter dicatur continere elementa, non formaliter.

Ad secundum respondetur, quod forma cum solum sit principium quo constitutivum compositi, sufficit, quod si constituit illud sensitivum et vegetativum et corporeum, in se sit corporea et sensitiva ut quo, licet entitative et ut quod neque corporea sit neque vegetativa, sed spiritualis. Et sic anima rationalis est corporea ut quo formaliter, quia modo corporeo informat et rem corpoream constituit, licet in se entitative sit res spiritualis. Qua ratione etiam concursus et motio divina potest esse principium quo liberi actus, licet in se entitative et ut quod non habeat indifferentiam, sed sit determinatum ens. Et ratio est, quia si anima rationalis solum praeberet gradum rationalem formaliter et reliquos virtualiter, non esset homini ratio conveniendi formaliter cum equo et planta, sed virtualiter tantum, et sic ex vi animae, qua informatur homo, non magis diceretur esse animal, quam sol dicitur calidus, quod est absurdum.

Ultima pars conclusionis, scilicet quod vegetativum vel sensitivum coniunctum et contractum per gradum inferiorem intrinsece perficiatur etiam in ipsa linea vegetativi et sensitivi, probatur, quia vegetativum in communi est aliquid potentiale et contrahibile per differentias inferiores, quibus perficitur et actuatur. Ergo illud vegetativum, quod ponitur in planta v. g. et in equo, specie differunt, non solum quia planta et equus differunt secundum proprias rationes, sed etiam quia ipsum vegetativum diversimode perficitur actuatione et perfectione intrinseca, siquidem vegetativum in communi erat in potentia intrinseca, ut perficeretur, ergo perfectio, quae illi advenit, etiam in ratione ipsa vegetandi, intrinseca est. Perfici autem diversimode in ipsa ratione vegetandi, manifestum est, quia redditur principium diversarum operationum, etiam in ratione vegetandi, sicut videmus, quod in animalibus nutritiva producit sanguinem et spiritus et carnem, quod in arboribus non facit. Ergo signum est, quod etiam in ipsis potentiis et ratione propria vegetativi intrinsece perficitur ex coniunctione et contractione ad plantam vel ad animal, et in quolibet animali iuxta modum illius perfectiori vel imperfectiori modo vegetativa ipsa fit principium diversarum operationum.

Nec obstat, quod idem calor secundum speciem est in animali et in igne, et in animali generat carnem sine intrinseca mutatione in sua specie, non vero in igne. Respondetur enim, quod calor habet duos effectus, unum principalem, scilicet calidum reddere et calefacere, et secundum hoc eiusdem speciei est in igne et in animali, et ita non indiget variare speciem. Alter effectus est, quem habet in animali tantum, scilicet generare carnem, et hic effectus est instrumentalis respectu caloris, et ita non oportet, quod in ipso calore, qui est instrumentum, varietur species, sed in principali agente, a quo movetur calor, scilicet in ipso principio vitae vegetativae, a qua vitaliter procedit nutritio. Unde in tali principio debet dari varietas specifica, eo quod per se et principaliter est principium diversae nutritionis specificae in planta et in animali. Ex quo etiam patet differentia inter phantasiam hominis et bruti ex una parte, et vegetativum plantae et animalis ex alia, quod phantasia in homine est probabile, quod sit eiusdem speciei cum phantasia equi, licet in homine sit elevatior quam in equo, quia illa maior elevatio non mutat obiectum specificum phantasiae, licet mutet modum operandi cum aliquo discursu circa tale obiectum, et ideo probabile est, non sufficere ad distinctionem specificam; de quo infra q. 8. At vero vegetativum in planta et in animali mutat obiectum specificum, quia, in uno generat carnem, in alio non, tamquam agens principale. Gradus etiam sensitivus perficitur in diversis animalibus ex eo, quod habet in animalibus perfectis omnes sensus, quos non habent in imperfectis, et praesertim in homine ex coniunctione ad gradum rationalem habet potentiam ridendi et flendi, quam non habet in aliis, ut infra solutione ad ultimum dicemus.

HINC COLLIGES quod illud vegetativium, quod est in planta ibique contrahitur et specificatur, non continetur formaliter in anima rationali vel in alia anima perfecta, quia illud vegetativum, quod est in planta, non tantum est gradus, sed species, quia illo specifice et ultimo constituitur. Una autem species non potest aliam continere formaliter eminenter, eo quod una species propter sui limitationem et oppositionem, quam habet respectu alterius speciei, non potest illam continere, ut optime tradit S. Thomas 1. p. q. 84. art. 2. ad 3. Solum ergo potest aliquid formaliter et eminenter continere alterum, vel quia est gradus aut pars constitutiva illius, sicut homo est sensibilis et corporeus, et quinarius habet in se binarium; vel quia est causa, a qua participatur esse, quod est in altero, sicut a Deo participatur omnis perfectio, quae est in creatura, et sic illa, quae sunt ordinis divini, possunt eminenter continere perfectiones inferiorum, sicut fides practicum et speculativum. Itaque anima formaliter eminenter continet vegetativum, quod est gradus, illud autem vegetativum specificum, quod est in planta, formaliter et eminenter non continet, sed tantum virtualiter, quatenus superiori modo exercet id, quod vegetativam plantae.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur: Quia una differentia, v. g. rationale, formaliter non continet superiorem, v. g. sensibile, ut diximus in Logica q. 10., quia non praedicatur de illa. Ergo neque anima rationalis continet sensibile formaliter, quia differentiae istae, sumuntur ab anima.

Confirmatur, quia vel anima rationalis continet sensitivum formaliter, quia sensitivum est eius ratio formalis, et hoc constat esse falsum, cum ratio formalis intellectivi addat ad sensitivum, vel continet formaliter, quia sensitivum et intellectivum identificantur in uno tertio, quod constituunt, et tunc illud tertium continebit formaliter istas animas, non vero anima intellectiva sensitivam.

RESPONDETUR esse disparem rationem de differentiis et de animabus, quia differentiae sunt actus metaphysici, quia contrahunt genus et constituunt speciem, quod cum fiat penes praecisiones et diversas explicationes conceptuum, stat bene, quod differentia ultima non contineat superiorem, quae est pars generis, sed ab illa praescindat. Ceterum anima dicit actum physicum, ad quem pertinet realiter substantialiter constituere totum compositum. Et ita cum sit unica forma physica et realis in quolibet composito, oportet, quod ipsa formaliter et ut quo contineat omne illud, quod formaliter ut quod invenitur in composito.

Ad confirmationem respondetur, quod anima est formaliter sensitiva et corporea ut quo ad eum modum, quo ratio superior et inferior invenitur formaliter in specie, quam constituunt. Sicut enim istae rationes inveniuntur formaliter in ipso composito, ita inveniuntur in ipsa forma constitutiva illius, sed tamquam in principio quo simplici modo et tamquam in forma. Et ita non oportet, quod ratio sensitivi sit ratio intellectivi metaphysice loquendo et secundum conceptus formales, sed quod forma physica entitative sumpta, quae formaliter constituit physice compositum in ratione intellectivi, constituat etiam in ratione sensitivi, et ita contineat utramque rationem, non ut constitutum ex illis tamquam compositum quod, sed tamquam forma et principium quo constituendi compositum secundum utramque rationem.

Secundo obicies ex P. Suarez, ubi supra, contra ultimam partem conclusionis, quia si vegetativum, quod est in equo v. g., habet rationem specificam vegetativi distinctam a vegetativo, quod est in homine, ergo constituitur in aliqua specie atoma intra genus et lineam vegetabilis, et sic quando advenit illi ratio specifica in linea sensitivi vel rationalis, non poterit iam constitui unum per se, quia iam supponitur species atoma constituta in genere vegetativi, et sic non est ulterius contrahibilis ab alia differentia specifica elevatiori.

Confirmatur, quia vel datur in equo vegetativum illud solum, in quo convenit planta, vel aliquod aliud, in quo non convenit cum illa. Si primum, solum datur vegetativum genericum, non autem specificum infra lineam vegetativi. Si secundum, illud vegetativum specificum non potest esse aliud quam sensitivum, quia in omni eo, quod sensitivum non est, convenit animal cum planta. Si autem a sensitivo provenit allqua specifica differentia in ipso vegetativo, praeterquam quod est impossibile, quod ab uno genere proveniat alterius generis differentia, est etiam impossibile, quod ab eadem simplici differentia, scilicet sensitiva, proveniat duplex atoma differentia, altera in ratione sensitivi, altera in ratione vegetativi.

Denique confirmatur, quia si vegetativum specifice contraheretur in linea vegetativi et sensitivum in linea sensitivi, quando coniungitur rationale, sequeretur, quod potentiae a talibus gradibus emanantes essent diversae speciei in homine, in equo et in planta, siquidem oriuntur a principiis specie distinctis etiam in linea vegetabilis et sensibilis. Consequens autem est falsum, quia potentiae sensitivae in brutis et homine sint eiusdem speciei, ut visus et auditus, quia habent idem obiectum, scilicet visibile et audibile; et similiter vegetativa in planta et in equo habent idem obiectum, scilicet alimentum.

RESPONDETUR vegetativum non constitui in specie sua et perfectione intrinseca per differentiam aliquam distinctam a sensitiva, sed per eandem, quatenus habet eminentiam ad perficiendum ipsum vegetativum etiam infra lineam vegetativi, quoniam stante simplici illa differentia sensitivi propter suam eminentiam respectu vegetativi, habet non solum constituere differentiam in ratione animalis et sensitivi, sed etiam perficere vegetativum infra rationem vegetativi, eo quod etiam ad ipsas operationes sensitivi necessario praerequiritur vegetativum et ad tale sensitivum tale vel tale vegetativum, sicut diverso modo nutriri debet homo quam alia animalia. Et sic de reliquis. Unde oportet ipsam nutritivam, quae est propria potentia gradus vegetativi, etiam in ratione nutritrivae aliter perfici in uno quam in alio, quatenus intrinsece et essentialiter deservit ipsi gradui sensitivo.

Ad primam confirmationem respondetur, quod vegetativum equi et plantae, et habent convenientiam genericam seu communem, et habent differentiam specificam etiam infra lineam vegetativi ortam ab ipso sensitivo, non solum ut formaliter constituit naturam et gradum sensitivum, sed etiam ut habet eminentiam ad perficiendum vegetativum, quod sibi deserviat, faciendo quod in ipso sit principium diversae operationis vegetativae deservientis tali sensitivo. Neque est inconveniens, quod ab eadem simplici differentia propter sui eminentiam super illum gradum communem ut sibi deservientem proveniat non solum propriae naturae constitutio, sed etiam illius communis gradus perfectio ut deserviens propriae naturae.

Ad secundam confirmationem respondetur, quod licet gradus imperfectior et communior intrinsece perficiatur ex coniunctione ad perfectiorem non tamen est necesse, quod in omnibus potentiis et perfectionibus intrinsece immutetur et specifice distinguatur. Nam in planta et in animali vis augmentativa v. g. non est necesse, quod specie differant, quia in utroque respicit idem obiectum, scilicet quantitatem ut augendam. Generativa autem differt in uno et in alio, quia respicit diversam naturam generandam pro obiecto. Et idem est de nutritiva, quae in uno facit carnem, in allo lignum, et hoc est obiectum, a quo specificatur, non solum alimentum, et tamen sunt potentiae partis vegetativae. Similiter in homine sensus externi sunt potentiae, eiusdem rationis et speciei atque in aliis animalibus, quia habent idem obiectum. Aliquae tamen potentiae sunt in parte sensitiva hominis, quae non sunt in sensitivo bruti, sicut est potentia ridendi et flendi, quae per ordinem ad sensitivam exercetur, nam modo sensibili fit risus et fletus, et tamen non est in brutis. Ergo sensitivum in homine etiam in ratione sensitivi est principium operationis specie distinctae atque in bruto, ergo etiam in seipso est sensitivum specie distinctum.