QUAESTIO II

DE PROPRIETATIBUS ANIMAE IN COMMUNI


PROEMIUM

DUO GENERA proprietatum possumus in anima considerare: Quaedam in ordine ad se, ut quod sit divisibilis vel indivisibilis, quaedam in ordine ad operationes et obiecta, scilicet ipsas potentias. De his ergo in communi tractabimus in ista quaestione.

In ordine autem ad materiam convenit animae informatio, de qua nihil occurrit scribendum in praesenti praeter ea, quae diximus in 1. Phys. q. 6. de Unione et 2. Phys. q. 11. de Informatione formarum.