ARTICULUS PRIMUS. UTRUM ALIQUAE ANIMAE SINT DIVISIBILES, ALIAE INDIVISIBILES.

Non est difficultas in praesenti de anima rationali. Ex eodem enim principio, quo constat esse spiritualem, colligitur, quod sit indivisibilis, siquidem illud dicitur spiritus, quod est immateriale et carens partibus ideoque incapax extensionis. Quod vero anima humana spiritualis sit, salva fide negari non potest, ut probabitur infra q. 9., cum anima sit immaterialis et incorruptibilis, et ita dicitur homo compositus ex corpore et spiritu, ut habetur in cap. "Firmiter" de Summa Trinitate.

Secundo est certum non posse aliquas animas perfectorum animalium ita esse divisibiles, ut etiam facta divisione conserventur in utraque parte divisa; perit enim vita a membris abscissis, sicut si abscindatur pars aliqua equi vel bovis.

SED DIFFICULTAS EST, an dum manent unitae corpori, ad eius extensionem extendantur, sicut aliae formae accidentales extenduntur, ut albedo vel calor, et extenso modo informant subiectum; an vero ita sint indivisibiles et inextensae in se, quod ad extensionem materiae, quam informant, non reddantur extensae etiam per accidens. Expresse enim de quantitate per accidens respectu animarum loquitur S. Thomas 1. p. q. 76. art. 8., nec de alia poterat loqui.

Circa hanc ergo difflcultatem versantur duae SENTENTIAE extremae et duae mediae. Prima extrema aliquorum antiquorum asserebat omnem animam, etiam rationalem esse divisibilem, quae tamen in hoc ultimo admittenda non est, facit enim animam rationalem corpoream. Secunda sententia extrema omnem animam facit indivisibilem, etiam plantarum et animalium imperfectorum, quae attribui solet Simplicio, Marsilio Ficino et aliis apud Mag. Baņez 1. p. q. 76. art. 8. dub. 2.

Inter sententias medias prima facit omnes animas divisibiles praeter rationalem, quia incorporea est, reliquae vero corporeae sunt et consequenter divisibiles. Ita Scotus, Durandus, Aegidius et alii plures, qui ibidem citantur a Mag. Baņez. Et ex recentioribus sequitur P. Suarez disp.15. Metaph. sect. 10. n. 31., Rubio hic et alii. Secunda sententia media excipit non solum animam rationalem, sed etiam animas animalium perfectorum, quae indivisibiles sunt. Haec est S. Thomae 1. p. loco cit. et quaest. de Spirit. Creat. art. 4., de Anima art. 10. et 2. de Anima lect. 4. Et sequuntur communiter thomistae, Caietanus, Ferrariensis, Baņez ubi supra, et Suarez tract. de Anima libro 1. cap. 13., Carmel. hic disp. 5. et plures alii.

Dico PRIMO: Certum est, quod non solum anima intellectiva, sed etiam quaecumque alia secundum gradum animae formaliter loquendo non est principium quo divisibilitatis et extensionis.

Patet hoc, quia quantitas est proprietas consequens gradum corporeitatis et ita est communis omnibus corporibus animatis et inanimatis, ergo non est propria animae secundum gradum anima, et sic formaliter ut anima non est principium quo divisibilitatis, quia illud est principium quo formaliter, quod est ratio ipsa, sub cuius formalitate talis proprietas egreditur et convenit.

Dico SECUNDO: Anima secundum gradum corporeitatis, quem includit, est principium quo indivisibilitatis, et hoc etiam competit animae intellectivae, licet eminentiori modo.

Ratio est manifesta, quia divisibilitas seu quantitas est propria corporis; ergo illa forma, quae est principium constituendi corpus, est etiam principium quo quantitatis, siquidem per illam constituitur corpus. Sed anima est forma constitutiva corporis secundum gradum corporeitatis, quia in ipso composito, quod est corpus, non datur alia forma substantialis, a qua constituatur in esse corporis. Ergo omnis anima secundum gradum corporis est divisibilis ut quo.

Dico TERTIO: Quantitas, quae oritur ab anima secundum gradum corporeum, non reddit ipsam entitatem animae divisibilem etiam per accidens ad eum modum, quo formae inanimatae vel qualitates corporeae redduntur extensae ratione quantitatis sui subiecti, nisi quando anima ita est imperfecta, quod etiam in ipso munere et officio animandi divisibilitatem petit, sicut invenitur in animabus imperfectis.

Hanc existimo esse mentem S. Thomae, ut manifeste colligitur a quaest. de Spirit. Creat. art. 4., ubi inquit, "quod totalitas non potest attribui formis nisi per accidens, in quantum scilicet per accidens dividuntur divisione quantitatis sicut albedo divisione superficiei. Sed hoc est illarum tantum formarum, quae coextenduntur quantitate, quod ex hoc competit aliquibus formis, quia habent materiam similem et in toto et in parte. Unde formae, quae requirunt magnam dissimilitudinem in partibus, non habent huiusmodi extensionem et totalitatem sicut animas praecipue animalium perfectorum". Et 1. p. q. 76. art. 8: "Forma", inquit, "quae requirit diversitatem in partibus, sicut est anima, et praecipue animalium perfectorum, non aequaliter se habet ad totum et ad partes; unde non dividitur per accidens, scilicet per divisionem quantitatis. Sic ergo totalitas quantitativa non potest attribui animae, nec per se nec per accidens". Quae loca D. Thomae omnino expressa sunt. Et cum dicit, quod animas, praecipue animalium perfectorum etc., significat hoc convenire ipsi animae secundum se, licet magis hoc reluceat in animalibus perfectis. Sed tamen quod in animalibus imperfectis et in plantis anima sit divisibilis, docet in 2. de Anima lect. 4. circa textum 20., et quaest. de Anima art. 10. ad 15., quod quomodo intelligatur statim explicabimus.

NEC OBSTAT, quod ipse D. Thomas in 4. diet. 10. q. 1. art. 3. quaestiunc. 3. dicit, quod "forma substantialis ligni est in qualibet parts eius, quia totalitas formae substantialis non recipit quantitatis totalitatem, sicut est de totalitate formarum accidentalium". Ponit ergo D. Thomas differentiam inter formas accidentales et substantiales; sed accidentales, quae cadunt super quantitatem, solum per accidens sunt divisibiles, ergo omnes substantiales nec per accidens. Respondetur loqui S. Thomam de totalitate formae substantialis quoad naturam et essentiam, ut patet in illis ultimis verbis: "Ubicumque erat tota natura panis, est tota natura corporis Christi". Non tamen negat, quin per accidens possit extendi quoad partes integrales, quae quantitate discernuntur et ordinantur. At vero formae accidentales, quae quantitatem praesupponunt, licet etiam per accidens, id est per quantitatem extendantur, tamen quia ex sua natura quantitatem praesupponunt et in ea fundantur, ideo ipsis ut fundatis in quantitate magis intrinsecum est extendi modo quantitatis quam formae substantiali ex natura sua.

Fundamentum ex D. Thoma potest sumi a priori et posteriori. A priori fundatur in eo, quod forma aliqua non quantificatur a quantitate totius, nisi quando partes et totum sunt eiusdem rationis. Quando autem per se et essentialiter forma petit corpus organicum, ut informet, ita quod ipsa organizatio est dispositio necessario requisita, ut absolute forma sit in materia, talis forma dicitur indivisibilis in informando, quia unio eius ad materiam non potest dari, nisi supponatur organizatio tamquam integra vel ultima dispositio, ita quod sine illa nullo modo informat. Quandocumque autem ad informationem alicuius formae plures partes requiruntur, ita quod sine illis nullo modo potest dari informatio, comparatur ad omnia illa indivisibiliter forma, quia comparatur essentialiter et necessario. Sicut quia ad ignem requiritur calor ut octo, tota illa dispositio per modum unius comparatur ad informationem formae ignis, licet calor ut octo plures gradus includat; sic similiter licet organizatio plures partes includat, tamen in ordine ad informationem animae per modum unius indivisibilis dispositionis requiritur, quia anima essentialiter est actus corporis organici. Quare ex ipsa vi et ratione informationis non comparatur ad corpus organicum divisibili modo, sed indivisibili, quia comparatur ad pluralitatem partium in organizatione inclusam tamquam ad dispositionem necessario requisitam. Si autem ipsa informatio animi respectu organizationis seu corporis organici indivisibilis est, non restat ei locus, unde divisibilitatem quantitativam accipiat, quia per se non potest quantificari, cum anima non sit corpus, sed principium seu forma corporis. Solum autem corpus est subiectum per se quantitatis, quia est totum seu compositum, vel secundum alios materia est subiectum quantitatis, quia habet partes materiales, non autem forma. Per accidens autem nulla forma habet quantitatem, nisi eius informatio divisibilis sit, ut contingit in qualitatibus corporeis et formis inanimatis. Nam quod ab aliqua forma dimanat quantitas, non sufficit, ut ipsa quantificetur, ut patet in anima rationali, a qua dimanat quantitas, et tamen non quantificatur. Requiritur ergo, quod ipsa forma modo divisibili informet, et non indivisibili modo respiciat plura, ut ab illis dicatur per accidens quantificari.

DICES: Hac ratione etiam probaretur ammalia imperfecta et plantas habere animas indivisibiles, quia petunt organizationem, imo quaelibet forma inanimata, quia quaelibet habet minimum in quantitate tamquam debitam dispositionem, ut diximus in q. 8. Phys. Ergo si ex eo, quod anima exigit corpus organicum tamquam per se informabile, est forma indivisibilis, similiter quaecumque forma exigit determinata quantitatem, ut informet materiam, ita quod infra illud minimum non possit esse, dicetur illa forma indivisibilis respectu illius minimi, quod tamen etiam habet partes sicut in corpore organico.

Respondetur rationem factam probare absolute de omni anima respectu corporis organici, quod connaturaliter requirit, sed diversimode applicari ad animalia perfecta et imperfecta, eo quod diverso modo requirunt organizationem ad vitam. Sunt enim quaedam animalia, quae habent vitam nimis imperfectam et paucarum operationum, et sic requirunt organa minus perfecta. Et ita contingit, quod diviso corpore maneant in qualibet parte organa sufficientia ad illam vitam ita imperfectam et materialem saltem pro aliquo tempore, et consequenter in illis potest dividi anima perinde ac si multiplicaretur per generationem. Et hac ratione dicuntur animae illae divisibiles, ut advertit S. Thomas quaest. de Anima art. 10. ad 15., quamquam nec omni modo et ex omni parte divisibihtas ista reperiatur. Nam si lacerta v. g. vel alii vermes dividantur in longum a summo usque deorsum, partes dissectae non vivunt, sed si dividantur penes latitudinem. Et similiter arbores non omni modo decisae vivunt, quod est signum haec viventia non esse divisibilium formarum, nisi quatenus multiplicatur dispositio organizationis sufficiens ad motum illius vitae imperfectae, quia si alio modo dividantur, perit vita. Quod vero dicitur de formis inanimatis, quod habent minimum ex parte parvitatis, respondetur esse disparem rationem, quia illud minimum solum requirunt ratione limitationis formae, non ratione virtutis et perfectionis propriae talis formae, quasi pro dispositione propria requirat illam determinatam quantitatem sicut viventia organizationem. Unde ex hoc non tollitur, quin talis forma respiciat divisibili modo partes materiae, quas informat, quia omnes homogeneae sunt, licet intra quamcumque minimam quantitatem non possit talis forma salvari propter generalem rationem limitationis, qua non solum quantitas, sed omnia accidentia determinata esse debent in parvum et in magnum. Et ita cum reliquas partes materiae informat forma inanimata, non coarctatur ad determinatam partium dispositionem et figuram et quantitatem, iuxta quam informet, sicut forma viventis ad determinata organa.

NEC OBSTAT, quod etiam partes organizatae animalis crescunt et sub illa quantitate non requiruntur necessario ad informationem animae; ergo in illis extendetur sicut inanimata. Respondetur enim, quod licet in hoc sit aliqua latitudo et extensio materialis partium, tamen formalis extensio et coordinatio earum indivisibili modo, id est necessario et per se requiritur. Dicitur autem formalis extensio ipsa connexio partium et organorum, quae ita requiritur ad informationem animae, ut non possit una seorsum ab alia informari, licet partes possint crescere vel minui, sub eadem tamen connexione et ordine cum aliis.

SECUNDO sumitur ratio a posteriori ex aliquibus iudiciis, ut affert Aristoteles libro de Iuventute et Senectute cap. 1. Constat enim, quod partes animalium perfectorum decisae numquam vivant. Ergo signum est, quod illa forma vivens non informat divisibili modo. Si enim divisibilis esset in informando, non tam cito ac dividitur periret vita, praesertim quia si divisibili modo informaret, potius ex ipsa divisione perficeretur, quia id, quod est pars, fieret subsistens.

Quodsi dicas amittere vitam partem abscissam non propter indivisibilitatem animae, sed quia desunt dispositiones requisitae, contra est, quia si istae dispositiones sunt requisitae ad animam, quod sine tali organizatione partium non potest informare, ergo anima in informando respicit indivisibili modo illas partes, sicut respicit materiam dispositam omnibus dispositionibus usque ad ultimam modo indivisibili. Si autem informatio materiae organizatae indivisibiliter requisita est, sequitur, quod ipsa anima non est capax divisibilitatis etiam per accidens, quia quantificatio per accidens vel est ex receptione quantitatis aut receptione formae in subiecto quanto, vel ex informatione facta modo divisibili. Primum non convenit formae substantiali nisi ut quo, non enim quantitatem recipit nisi compositum vel materia ut subiectum quod. Secundum non sufficit sine tertio, quia si informatio non fiat modo divisibili, forma non communicat in quantitate cum subiecto, ita ut subiciatur illi, sed potius quantitatem subiecti respicit unico modo, ut dispositionem.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur: Quia omnes animae praeter rationalem sunt corporeae, ergo sunt capaces divisibilitatis saltem mediate et per accidens.

Ad hoc enim sufficit, quod forma existat in subiecto habente quantitatem, et quod ipsa forma in se corporea sit, sicut videmus in accidentibus corporeis et formis inanimatis; siquidem tales formae corporeae correspondent diversis partibus subiecti modo etiam partiali, ita quod non tota forma cuilibet parti respondeat; ergo quaecumque formae corporeae divisibiles sunt. Imo ex eo formae aliquae spirituales sunt, quia incapaces extensionis. Ergo si animae brutorum sunt incapaces illius, non est, cur negemus esse spirituales.

Confirmatur, quia omnis operatio et potentiae animarum irrationalium sunt divisibiles et divisibili modo fiunt, ergo etiam ipsa anima divisibilis est. Antecedens constat. Nam potentia videndi v. g. est extensa in pupilla, et ibi exercetur sensatio divisibili modo, ita ut remota extensione non possit exerceri et sine divisibilitate operari, sicut anima rationalis operatur per intellectum. Ergo sicut potentine sunt extensae, ita etiam ipsa entitas animae.

RESPONDETUR, quod licet omnes illae animae sint corporeae, non tamen est necesse, quod in se passive sint capaces extensionis etiam per accidens, nisi quando eadem informatio divisibili modo fit, ut explicatum est. Unde negamus, quod sufficiat ad hoc, ut aliqua forma sit divisibilis per accidens, quod existat in subiecto habente quantitatem et sit corporea seu eiusdem ordinis cum subiecto, sed requiritur etiam, quod actuatio ipsa et informatio divisibili modo fiat, siquidem forma non potest reddi divisibilis per susceptionem passivam quantitatis, quia quantitas, ut saepe dictum est, non inhaeret in forma, sed in composito vel in materia. Solum ergo potest reddi divisibilis ex modo ipso informandi rem divisibilem, quod scilicet divisibili modo informet, non autem ex eo, quod praecise informet rem divisibilem quomodocumque, sed ex eo, quod informet communicando cum ipsa in modo extensionis et quantitatis, non autem accipiendo ipsam extensionem plurium partium ut dispositionem unico modo requisitam ad informandum etiam in prima et indivisibili incoeptione, qua primo informat. Non ergo sufficit informatio subiecti divisibilis, sed requiritur etiam, quod modus informandi divisibilis sit. Et ita formae, quae habent eandem divisibilitatem in informando quam materia, quantificantur etiam per accidens ab illa, quia non magis respiciunt totum quam partem ad informandum. Formae autem, quae ex sua propria ratione respiciunt ipsum totum seu dispositionem aut compositionem plurium partium, qualis est organizatio, tamquam ultimam vel essentialem dispositionem, licet habeant actuare omnes illas partes, non tamen habent in se partes recipere, quia modo indivisibili et sub ratione totius ac dispositionis indivisibilis illas respiciunt. Quomodo autem tota forma actuet quamlibet partem et totum, et quomodo augmentato animali non superaddatur nova pars formae, dicemus sequenti argumento. Quod vero dicitur de formis spiritualibus, respondetur illas non solum dici spirituales, quia non sunt capaces extensionis in se passive recipiendae, sed etiam quia sunt independentes in suo esse spirituali a materia sicque excedunt totum ordinem materialem, quod non convenit animabus brutorum.

Ad confirmationem respondetur esse disparem rationem inter potentias et operationes, quae sunt accidentia, et ipsam animam, quia accidentia corporalia extenduntur ad extensionem sui subiecti, nec excedunt limites organi illius seu partis, cui inhaerent. Unde non sunt formae respicientes corpus organicum pro subiecto, sed unum tantum organum seu pars est subiectum illius potentiae seu operationis, v. g. potentia visiva in organo oculi, auditiva in aure, et sic de aliis. Et tactus, qui per totum corpus diffusus est, habet totum corpus quasi pro uno organo et aeque exercetur in una parte atque in toto. Quare ista accidentia, sive potentiae sint sine operationes, divisibili modo sunt in subiecto, et praesertim quia exercentur mediis qualitatibus elementalibus, calore et frigore etc., a quibus dependet dispositio organorum. At vero anima est forma eminentior respicitque pro materia informabili corpus organicum, ita quod si organizatum non sit, non informatur ab anima, ideoque et divisibiles partes debet habere in corpore informando a se, et omnes illae partes divisibiles et organizatae per modum unius respiciuntur, quia per modum unius ultimae dispositionis, sicut calor ut octo divisibilis est in se, et modo indivisibili respicitur a forma ignis.

Secundo arguitur: Quia formae perfectorum animalium educuntur de potentia materiae divisibilis et modo divisibili, ut patet tum quando primo generatur animal, tum quando postea augetur. Quando enim primo generatur, educitur forma ex certa ac determinata materia dispositive organizata, et non educitur tota a toto et tota a parte, hoc enim videtur inintelligibile et vix concipitur in re spirituali, quanto minus in re corporea. Ergo forma, quae educitur, debet esse extensa sicut ipsa materia. Educitur etiam modo divisibili, quia per actionem extensam et divisibilem, scilicet per generationem corpoream et cum dependentia non solum a materia, sed ab eius partibus. Ergo anima divisibilis esse debet. Similiter quando anima augetur ex nova parte materiae, educitur nova pars formae, siquidem actio augmentativa est educitiva formae, non unitiva tantum, et non educit tota formam, ut de se patet, ergo partem; et sic anima constat partibus.

Confirmatur, quia non est intelligibile, quod forma corporea, dum est in materia, tota sit in toto et tota in qualibet parte modo naturali; sic enim res corporea esset modo sacramentali, sicut corpus Christi est in Sacramento. Ergo dicendum est, quod est tota in toto et pars in parte, et sic est divisibilis.

Confirmatur secundo, quia si forma illa est una et indivisibilis, ergo necessario debet esse in eadem numero materia tota illa forma. Succedente autem nova materia, sicut per nutritionem succedit, vel illa forma manet eadem indivisibilis, quae primo fuit generata et producta, vel non. Si non, ergo per nutritionem perit anima, et cum non habeat partes, ita ut pars una pereat, alla maneat, totaliter peribit, quod est animal mori, dum nutritur. Si autem est eadem indivisibilis, ergo transit de una materia ad aliam et individuatur a diversis materiis. Et sic quando advenit nova materia per nutritionem, ita ut prima illa materia, sub qua animal fuit generata, totaliter sit consumpta, verum erit dicere, quod illa forma non est educta ab illa materia, quam actuat, siquidem solum fuit educta ab illa materia, in qua primo fuit generata, postmodum vero per nutritionem unitur materiae, a qua non educitur, et sic erit forma independens ab illa materia, cui per nutritionem unitur, quod est proprium formae spiritualis.

RESPONDETUR animas animalium perfectorum educi de potentia materiae et a partibus eius et cum dependentia ab illis quantum ad suum esse materiale, quod habent, non tamen sub modo informationis divisibilis ex parte ipsius formae, neque ut recipiens in se passive ipsam quantitatem. Et ideo forma illa sic educta non habet quantitatem nisi ut principium quo, sicut etiam non est corpus nisi ut quo. Et ita non oportet, quod proportionetur partibus materiae secundum aequalitatem partis ad partem, ita ut forma habeat partes, sicut habet materia, sed secundum aequalitatem proportionis, quia se habet illa forma ut principium, quo compositum habet partes et quantitatem. Et hoc sufflcit, ut dicatur educi a partibus materiae, et non tota a toto et tota a parte, quia ipsa forma habet in se totum et partes ut quo. Passive autem habere illas et ut quod etiam per accidens non convenit formae, licet dependeat in suo esse a partibus materiaa. Denominative autem habere partes per accidens non convenit formae, nisi quando informatio sua divisibilis est, quod non competit animae, ut ostendimus. Quod vero actio generativa sit extensa, non obstat et instatur manifeste in generatione hominis, quae est actio extensa et quantitativo modo facta, et tamen forma inextensa est. Et hoc ideo, quia actio generativa est in ipso composito subiective, ut diximus q. 1. de Generat., vel secundum alios in materia et divisibilis per accidens, sicut reliqua accidentia divisibili modo se accommodantia subiecto. Anima autem non est in materia tamquam accidens, sed tamquam forma eminentior respiciens indivisibili modo corpus organicum, ut dictum est. Quomodo autem dicatur esse tota in toto et tota in parte, statim dicemus.

Ad instantiam vero de divisibilitate animae, quando augetur animal, quod maiorem habet difficultatem, respondetur, quod talis forma revera non educitur ex materia, quae successu temporis advenit, sed solum a principio fuit educta a materia illa, in qua primo generata est. Sed tamen ita fuit educta ab illa et dependens in ipso fieri, quod in conservari fit dependens tam ab ipsa quam a qualibet alia materia succedente intra limites suae informationis. Itaque redditur dependens a materia, in qua primo generatur et educitur ab illa quantum ad suum fieri. Et quia illa materia successive continuatur eadem formaliter, licet non eadem materialiter, continuatur etiam per nutritionem illa dependentia animae a materia non per novum fieri et educi, sed per prioris conservationem et continuationem. Est simile in ipsa materia prima, quae quando prima creata est a Deo, fuit creata ut dependens ab illa forma, sub qua creata est. Quando vero postea successive generantur formae, redditur dependens a forma generata, non quia de novo fiat et creatur, sed quia fit dependens in conservari de novo ab illis formis, quae intra suam potentiam continentur et de novo educuntur. Anima autem rationalis sicut prima eductione non educitur, sed creatur et unitur materiae, ita per nutritionem extenditur ad aliam materiam, quae ei de novo unitur sine dependentia ab illa in esse. Forma vero bruti non solum unitur materiae nutritionis de novo advenienti, sed redditur dependens ab illa in conservari, sicut a priori materia fuit educta in fieri et in primo sui esse, quando generatum est animal. Et ita non solum unitur materiae de novo advenienti sicut anima rationalis, sed redditur dependens in suo esse quantum ad conservari ab illa, non autem pars formae educitur ab illa.

Ad primam confirmationem respondetur, quod forma non comparatur ad materiam sicut corpus ad locum, ut sit totum in toto et pars in parte vel tota in parte, quia forma corporea non comparatur ad materiam media quantitate, que sola distinguit partes et totum, neque ut subiectum quantitatis, quia, ut saepe diximus, quantitas solum inhaeret composito vel materiae. Et ita cum forma non sit in materia modo locali, sed modo substantiali antecedenter ad quantitatem, neque ipsa sit corpus, licet sit corporea tamquam principium corporis, ita educitur ex toto et ex partibus materiae, a quibus dependet, quod tamen in se non habet distinctionem totius et partis nisi ut quo, non denominative ut quod etiam per accidens. Solum ergo potest convenire formae extensio et divisibilitas per accidens ratione informationis divisibili modo factae, ut dictum est, quae non invenitur in anima. Argumentum autem factum si aliquid probat, non solum divisibilitatem per accidens, sed partes et divisibilitatem per se probat in anima. Ceterum substantiae spirituales, ut angelus, et anima rationalis, sunt indivisibili modo positive, etiam in ordine ad locum, quem tangunt ratione suae indivisibilis virtutis, et sic sunt totum in toto loco et totum in parte loci, quod est proprium spiritualis entitatis. Et iste est miraculosos modos corporis Christi in Eucharistia, quia cum sit corpus habens quantitatem, comparatur tamen ad locum modo indivisibili. Anima autem non est corpus neque habet quantitatem in se neque comparatur ad materiam ut ad locum, sed ut ad substantiam partialem, cum qua componit. Sicque non est miraculum, quod organizationem eius respiciat unico et indivisibili modo ut dispositionem ultimam.

Quodsi instes: Nam anima est in loco saltem per accidens mediante eo corpore, in quo est, et tunc in designata parte animalis, v. g. pede, vel ibi est tota anima vel pars. Si hoc secundum, iam est divisibilis. Si primum, ergo erit tota in toto et tota in parte loci saltem per accidens, quia similiter in alia parte animalis erit tota anima. Respondetur animam esse totam in qualibet parte materiae, licet non totaliter, quia potest etiam aliam partem informare. Quando autem comparatur ad locum mediante ipso composito et eius quantitate, potest dici, quod per accidens extrinsece est divisibiliter in loco, scilicet ratione corporis divisibilis, cui est una, sicut corpus Christi dicitur ratione specierum esse in loco divisibili. Sed hoc dicitur per accidens extrinsece, quia non resultat in ipso corpore Christi aliqua intrinseca correspondentia ad locum specierum, sicut neque in angelo aut anima rationali, quando sunt in aliquo corpore et mediante illo correspondent loco corporis divisibili. Alio modo potest aliquid esse per accidens in loco, id est per aliud, ita tamen quod etiam intrinsece detur in eo correspondentia divisibilis ad locum, sicut qualitates corporeae et formae inanimatae, quae sunt extenso modo in corpore. Primo modo habet anima perfectorum animalium esse in loco per accidens, non ut quod, sic enim esset spiritualls, sed ut quo, non secundo modo.

Ad secundam confirmationem respondetur idem argumentum debere solvi in anima rationali, quae etiam individuatur per respectum ad corpus, cuius est forma, et tamen constat, quod corpus includit materiam fluentem et non eodem modo semper perseverantem. Dicimus ergo, quod sufficit ad individuationem istarum animarum, quod respiciant corpus idem numero identitate formali, licet non materiali, quia licet partes fluant continuo, manent tamen sub eadem ratione formali, quia manent sub eadem successione, dispositione et figura et ordine ad eandem formam, ut abunde explicatum est q. 8. de Generat. et q. 6. Phys. Quod vero dicitur formam equi v. g. non esse eductam ab illa materia, quae per nutritionem accedit, respondetur non esse eductam ab illa materialiter sumpta, sed ab illa formaliter, quatenus haec continuatur et subrogatur illi, a qua educta fuit, et manet eadem cum illa sub eadem formalitate et dispositione; et ulterius, quia licet non educatur ab illa materia succedente per nutritionem, unitur tamen forma dependenter ab fila in conservari, et ita animae istae perfectorum animalium non remanent independentes in esse suo a materia, cui per nutritionem uniuntur, ut dictum est.

Ultimo arguitur: Nam animae perfectorum animalium modo divisibili informant, ergo sunt divisibiles per accidens.

Consequentia patet, quia ex eo negamos esse divisibiles, quia modo divisibili non informant. Antecedens probatur, quia non informant omnes partes eodem modo, cum sint heterogeneae et dissimilares et quaelibet earum divisibilis et extensa et divisibili modo suscipiens informationem in seipsa. Ergo ab illarum extensione et divisibilitate denominatur anima per accidens divisibilis. Deinde, quia animae imperfectorum animalium non minus habent corpus organicum, licet imperfectum, quam animae perfectorum animalium. Nisi dicatur, quod animalia imperfecta habent multiplicata organa et duplicem appetitum et potentiam motivam, ut facta divisione quaelibet pars moveri possit progressive (motus enim progressivus ab appetitu et phantasia procedere debet); et ita nisi in qualibet parte decisa maneat distinctus appetitus et phantasia, non poterit distinctus motus poni. Hoc autem satis absurdum videtur et sine fundamento; ergo idem dicendum est de perfectis et imperfectis animalibus. Unde Aristoteles libro de Iuventute et Senectute cap. 2. dicit, quod "quaedam animalia imperfecta sunt insecta, quae divisa vivunt, ut apes, et vespae".

Confirmatur, quia multoties membra perfectorum animalium decisa vivunt saltem parvo tempore, sicut caput abscissum saltat et movetur, et corpus etiam truncatum aliquando movetur, ut videtur admittere Aristoteles 3. de Partibus Animalium cap. 7. aliique id referunt. Certe abscisso capite adhuc videmus animalia palpitare, nec videtur cessare vita quousque cor totaliter perdat motum. Non potest autem cessare motus cordis in illo instanti, quo caput est abscissum, sed indiget tempore, ut deficiente sanguine et respiratione suffocetur. Denique, experientia constat partem aliquam abscissam, ut nasus vel auricula, si cito iungatur, posse medicamentis restaurari ad vitam; ergo signum est animam mansisse ibi divisam. Si enim amisisset animam, non posset iterum vivificari, quia a privatione ad habitum non est regressus.

RESPONDETUR negando antecedens. Ad primam probationem dicitur, quod licet anima respiciat diversas partes organicas et diverso modo informabiles et ex parte sui divisibiles, tamen ex parte formae modo indivisibili, quia eminenti modo respicit omnia illa organa ut unicam dispositionem unico et indivisibili modo requisitam, sicut forma ignis respicit calorem ut octo, in se quidem divisibilem per plures gradus, unico tamen modo et indivisibili respicitur a forma, videlicet tamquam dispositio ultima et praecise requisita. Et argumentum si aliquid probaret, etiam procederet contra animam rationalem, quae non minus respicit plures partes organicas ut diversas et divisibili modo informabiles ex parte sui, non ex parte formae. Et licet quaelibet pars organica sit extensa, non tamen reddit informationem animae divisibilem, quia ita illam informat, quod non quaelibet pars constituitur animal, sed omnes simul ut informatae per modum unius sunt unicum animal.

Ad secundam probationem respondetur, quod etiam animas animalium imperfectorum respiciunt diversa organa per modum unicae et indivisibilis dispositionis. Sed differentia est, quod in animalibus imperfectis propter imperfectionem vitae et paucitatem actionum, quas habent, cum paucioribus organis salvatur sufficiens dispositio in eis, quae non salvatur in animalibus perfectis, et ideo facta divisione manent ea, quae ad talem vitam sufficiunt. Quae est solutio S. Thomae quaest. de Anima art. 10. ad 15. Nec nos dicimus, quod in istis animalibus habentur organa duplicata vel potentiae, v. g. duplex appetitus vel phantasia, sed habent tantum unam animam et appetitum in actu, sed plures in potentia et facta divisione plurificantur in actu, sicut res inanimatae facta divisione fiunt plura in actu, cum ante essent unum. Et sic facta divisione in animalibus imperfectis resultant in partibus divisis diversae animas, habentes in singulis diversum sensum et appetitum et organa, et sic ratione huius dicantur animae illae divisibiles. Quae est solutio D. Thomas quaest. de Spirit. Creat. art. 4. ad 19. et in 2. Contra Gent. cap. 58., ubi expresse dicit, quod animalia, quae divisa vivant, habent in eadem parte motum et sensum et appetitum. Unde si taliter dividantur ista animalia, quod non resultent in illis diversa organa sufficientia ad motum, non amplius vivunt divisa, ut si lacerta dividatur a summo usque deorsum. Aristoteles autem in illo loco dicit, quod inter ipsa animalia imperfecta aliqua sunt insecta, ut vespae et apes, alia annulosa, ut lumbricae, et haec secunda divisa vivunt et distinguuntur ab illis insectis, non vero negat omnia animalia imperfecta vivere decisa. Et de his dicit, quod habent unum principium vitae, antequam dividantur, sed cum dividuntur, fiunt actu plura.

Ad confirmationem respondetur, quod non est existimandum animalia vivere abscisso capite, et oppositum est fabulosum aut arte daemonis procuratum, vel si vere aliquando accidit, Dei virtute factum est in martyribus ad gloriam fidei. Ceterum caput abscissum videtur aliquando saltare et corpus palpitare non propter vitalem motum animae, sed propter agitationem spirituum, qui in ipsa receptione ictus conglobantur circa cor aut caput, et si sint fortes et multiplicati, in illa ultima evaporatione efficiunt saltum et movent partem illam. Cor autem in corpore truncato si aliquantulum vivit, donec suffocetur et spiritus vitales exhalentur, non fit ex eo, quod anima sit divisa in capite et in trunco, praesertim cum hoc videamus fieri in homine, cuius anima non dividitur, sed quia nondum est separata a trunco, donec deficiat cor. Quod an ita sit, quod decapitato homine adhuc vivat paululum, licet sine sensu, quia ablata est phantasia et spiritus animales diviso capite cessant, non ita magni momenti est, nec ad praesens pertinet id disquirere.

Ad experientiam de parte abscissa, quae iterum unitur reliquis et vivit, respondetur, quod si ita est, licet illa pars divisa vere sit mortua, tamen quia adhuc omnes dispositiones non sunt plene resolutae, sed aliquae similes manent, non repugnat iterum conglutinari calore naturali et ab ipso corpore animato iterum disponi, ut vivificetur, sicut etiam vulnus a natura curatur et partes conglutinantur, et sicut pars ipsa abscissa si comedatur, calore naturali potest iterum disponi, ut informetur forma animae. Unde licet a privatione ad habitum non sit regressus, quando forma totaliter est ablata ab aliquo corpore, ita quod omnino est amissa, tamen si forma adhuc manet, non repugnat, quod partem aliquam a se separatam possit per dispositiones iterum ad sui informationem trahere, sicut quamcumque aliam materiam, ex qua potest nutriri.