|
Multi negant distingui et consequenter negant dimanare. Unde nos
utrumque coniungimus, quia unum ab alio dependet. Igitur circa
distinctionem potentiarum a substantia, cuius sunt potentiae, varie
dissident AUCTORES. Quidam universaliter omnes potentiae
dicunt non distingui a substantia, nec realiter nec formaliter. Ita
multi ex Nominalibus, Gabriel, Ocham, Gregorius, qui videri
possunt apud Conimbric. 2. de Anima cap. 3. q. 4. art. 1.
et apud Suarez in tract. de Anima libro 2. cap. 1. Et non
desunt aliqui, qui modo id defendant. Alii dicunt potentias distingui
ab anima non realiter, sed formaliter. Ita Scotus in 2. dist.
16. quaest. unica et eius schola. Alii distinguunt de potentiis
intellectivis et sensitivis a vegetativis et dicunt potentias
intellectivas et sensitivas distingui realiter a substantia animae,
quia earum effectus et operationes aliquid accidentales sunt; potentiae
vero vegetativae, quia producunt substantiam, sive generando sive
nutriendo, non distinguuntur a substantia animae, quia id, quod
producunt, substantia est. Ita Durandus in 1. dist. 3. in 2.
parts dist. q. 3. et D. Bonaventura ibidem. Alii denique
universaliter dicunt omnes potentiae realiter distingui a substantia;
quae est communior sententia auctorum.
DICO ERGO PRIMO: Potentiae animae, sive sensitivae sive
intellectivae sive vegetativae, realiter ab ipsa substantia animae
distinguuntur. Itaque ubicumque operatio distincta est ab ipsa
substantia, quia accidentalis est, licet effectus productus sit
subatantia, principium proximum elicitivum accidentale esse debet.
Hanc conclusionem tradidimus in q. 12. Phys. art. 2. Eam
tenet D. Thomas 1. p. q. 77. art. 1. et q. 54. art.
3. et quaest. de Anima art. 12. Sumiturque ex Aristotele in
Praedicamentis cap. de Qualitate, ubi inter species qualitatis ponit
potentiam et impotentiam; ergo sentit potentiam non esse substantiam.
FUNDAMENTUM sumitur tum a posteriori tum a priori.
POSTERIORI quidem, quia videmus dari plures virtutes
activas, quae sunt accidentia superaddita substantiae, sicut calor
positus in ferro active calefacit et frigus frigefacit manum, et tamen
constat esse accidentia, quia ferrum aliquando habet calorem,
aliquando non. Ergo in ferro calor est accidens; ergo similiter in
igne, cuius est propria passio, cum sit eiusdem speciei calor in ferro
et in igne. Et quod active agat, manifestum est, quia calor ferri
causat calorem in manu, et non formaliter, quia non informat manum,
cum sit in ferro, ergo active. Similiter ergo anima habebit activas
virtutes distinctas ab ipsa substantia animae, quibus operetur
operationes sensitivas et intellectivas, quae accidentales sunt, et
similiter actiones partes vegetativae, quae minus nobiles sunt et medio
calore et frigore ceterisque qualitatibus primis perficiuntur.
Nec potest dici, quod anima, quae est substantia nobilior, non
indiget potentiis superadditis sicut aliae substantiae. Nam contra
est, quia idem posset dici de mixtis respectu elementorum, quod quia
nobiliora sunt elementis, non indigebunt qualitatibus activis
superadditis, nec similiter coelum, cum tamen videamus mixta agere per
istas qualitates elementales, quae accidentia sunt, et coelum agit per
lucem, quae est accidens, quia aliquando adest, aliquando abest, ut
videmus in luna. Deinde, quia si anima est nobilior substantia quam
elementa, etiam habet nobiliores operationes, elementum autem
ignobiliores, quibus ita proportionatum est sicut anima suis
operationibus. Ergo non magis dicetur anima sufficiens principium ad
operandum per suam substantiam, quam elementum. Denique si anima
nobiliores operationes, ut intelligere et sentire, potest per suam
substantiam immediate elicere, etiam ignobiliores poterit, ut
calefacere aut exsiccare et similia. Constat autem, quod ad istas
actiones requirit accidentia superaddita, scilicet calorem, qui
allquando adest vel abest, et consequenter accidens est. Ergo omnes
operationes anima elicit medio accidenti.
ALIUD SIGNUM A POSTERIORI sumitur ex eo, quod
potentiae animae distinguuntur inter se, ergo etiam ab anima, quia si
in anima identificarentur, etiam inter se; nam quaecumque sunt eadem
uni tertio, sunt eadem inter se. Distingui autem inter se constat:
Tum, quia una movet aliam vel repugnat illi, sicut intellectus movet
voluntatem et e contra, et appetitus repugnat voluntati et rationi.
Tum etiam, quia una non suscipit denominationem alterius, sicut non
verificatur, quod intellectus velit aut voluntas intelligat. Tum,
quia recipiunt in se habitus, qui sunt accidentia, sive sint
acquisiti sive infusi, quae aliquando adsunt, aliquando non, et inter
se distinguuntur realiter, quia separantur inter se, sicut fides
potest esse sine caritate. Ergo sicut isti habitus sunt accidentia,
et tamen praebent virtutem operandi, ita, potentiae, quae per tales
habitus operantur, accidentia erunt. Tum denique, quia ipsae
potentiae separantur inter se, sicut homo caecus non habet potentiam
visivam, et tamen habet auditivam. Per caecitatem enim non amittit
solum ipsum actum videndi, nam etiam dormiens amittit illum, et tamen
non est caecus; nec solum amittit potentiam quantum ad modum operandi,
sed quoad substantiam, quia nullo modo potest videre. Quid enim
absurdius, quam quod caecus possit videre? Quod poterit, si
potentiam videndi retinet. Ergo potentia visiva est accidens
superadditum substantiae, quia adest et abest substantia ipsa animae
invariata.
Quodsi dicatur caecum non amittere potentiam videndi, sed poni
impedimentum in organo, quo posito anima non potest videre ex
impedimento posito, non ex potentia ablata. Contra est, quia si
destructo organo adhuc manet potentia in anima, quia ipsa substantia
animae est potentia, ergo anima separata habet istas potentias visus et
auditus etc., siquidem non distinguuntur ab illa. Hoc autem est
impossibile, quia anima separata est entitas spiritualis, potentiae
autem visiva et auditiva sunt corporeae, quia modo corporeo operantur
et circa obiectum corporeum, et ratio formalis distinguens unam ab alia
et constituens corporea est, v. g. lucidum, coloratum aut sonorum
etc. Ergo non sunt ipsa substantia animae. Si autem istae potentiae
sunt in organo corporali et cum ipso identificantur, ergo sicut ipsa
organa realiter inter se distinguuntur, quia sunt diversae partes
animalis, ita et ipsae potentiae, ergo non identificantur in aliquo
tertio.
Scio non deesse recentiores aliquos, qui admittunt in anima separata
manere omnes istas potentias, quia omnes illae sunt ipsa entitas animae
ut potens exercere per organa corporalia suas sensationes. Et addunt,
quod ipsa potentia visiva entitative est spiritualis et actio videndi
spiritualis, et solum connotative et extrinsece dicitur corporea,
quatenus organo corporeo utitur ad attingenda obiecta externa. Ita
probabile reputat P. Lessius de Summo Bono libro 2. cap. 8. et
alii recentiores.
Ceterum assertio haec evertit multa Philosophiae principia, quae
tangunt potentiarum distinctionem et constitutionem, praesertim quia
actio et obiectum, circa quod versatur, necessario proportionari
debent inter se et adaequari, cum omnino essentialis ratio actus erga
aliquod obiectum sit. Si ergo actio visiva entitative spiritualis est
et a spirituali vi animae exit, oportet quod proportionetur et
specificetur ab obiecto spirituali, quod illius spiritualis actionis
proprium et per se obiectum sit eiusque entitatem spiritualem
specificet. Quodsi ita est, ergo quando anima videt vel audit,
exercet actum respicientem obiectum spirituals, ergo indiget lumine et
speciebus spiritualibus, ergo immateriali et spirituali modo tendit ad
tale obiectum spirituale, ergo ille actus intellectio est, quia
spiritualis et immaterialis et speciebus ac lumine spiritualibus
elicitus. Quid ergo illi deest, ut sit intellectio? Et sic
confundetur intellectio cum sensatione. Deinde quodnam est illud
obiectum spirituale, circa quod versatur auditio vel visio aut gustus
entitative, quando nihil de obiecto spirituali recordantibus actus
horum sensuum exercentur. Item species sensibiles aut tollendae sunt
ut superfluae aut ab illis emanabit actus in entitate spiritualis,
scilicet visio et auditio. Denique similiter dicetur, quod actiones
animae vegetativae, nutritio et generatio, entitative spirituales
sunt et connotative seu ratione organorum solum dicentur corporeae. Si
enim potentiae animae sunt eius entitas spiritualis, etiam istae
potentiae spirituales earumque actiones spirituales erunt entitative.
Constat autem nullum dari obiectum spirituale, unde possint desumere
istae actiones spiritualitatem, neque modo aliquo spirituali fieri.
Ergo haec absurda sunt.
RATIO AUTEM A PRIORI conclusionis positae est
GENERALIS pro omni substantia creata, et non solum pro anima,
et a nobis explicata est in q. 12. Phys. cit. Et breviter
reducitur ad duo principia: Primum, quod operatio in creaturis est
accidens; secundum, quia potentiae specificantur ab operatione seu
actu; substantiae autem non convenit specificari ab aliquo extra se.
Hoc secundum principium art. seq. explicabitur, ubi ostendemus,
quomodo potentiae specificentur ab actu et obiecto.
Primum vero per se notum est. Constat enim, quod operatio est
aliquid procedens a substantia et aliquando illi adest, aliquando
abest, nec semper operans est in actu secundo. Ex hoc vero
deducitur, quod si operatio est accidens, potentia, quae est
principium proximum elicitivum illius et specificatur ab illa, debet
esse accidens distinctum a substantia.
Haec consequentia aliquibus difficilis videtur et urgetur aliquibus
instantiis, quas adduximus et solvimus dicta q. 12. Est tamen ea
consequentia expressa D. Thomae quaest. illa 77., ubi inquit,
quod "si actus non est in genere substantiae, potentia, quae dicitur
ad illum actum, non potest esse in genere substantiae". Ubi pondero
illud verbum "potentia, quae dicitur ad illum actum". Aliud est
enim potentia capax actus, sive ordinata aut condivisa actui, aliud
potentia, quae dicitur ad actum. Potentia enim, quae dicitur ad
actum, importat potentiam specificabilem ab actu et ad illum
essentialiter se habentem. Substantia autem non potest specificari ab
operatione, quia in se et in sua specie et quidditate non pendet ab
actu secundo, qui est operatio, eo quod actus secundus est accidens,
accidens autem supponit totam substantiam constitutam, siquidem ab
illa sustentatur in esse. Ergo substantia non specificatur ab actu,
quia si specificaretur, non esset constituta in specie ante actum. Si
ergo datur potentia specificabilis ab actu, impossibile est, quod si
operatio est accidens, potentia specificabilis sit substantia, et sic
bene valet illa consequentia, quod si specificativum est accidens,
specificabile non est substantia. Quod vero debeat poni actus et
potentia in eodem genere, id est in eodem praedicamento, nec somniavit
D. Thomas nec ad propositum conducebat, quin potius oppositum docet
in 1. dint. 7. q. 1. art. 2. ad 2., nisi genus latissime
sumamus pro genere substantiae ut sic et accidentis ut sic. In his
enim duobus bene sequitur, quod si potentia essentialiter est ordinata
et specificabilis ab aliquo, et hoc, a quo specificatur, est
accidens, talis potentia non est in genere substantiae, non quia actus
et potentia debeant esse in eodem praedicamento, cum ipsa potentia,
quae est qualitas, dicatur specificari ab actione, quae est aliud
praedicamentum, sed quia potentia, quae est specificabilis, non
potest esse in genere substantiae, si specificatur ab accidenti, quia
substantia ab accidenti specificari non potest, cum sit ad se, et non
ad aliud extra se, cum non sit entis ens.
Unde sequitur, quod etiam potentiae vegetativae debent distingui ab
ipsa substantia animae, quia licet habeant pro effectu producto
substantiam, operatio tamen ipsa, qua producunt, accidens est, quia
adest et abest operanti, et ad illam ordinatur per se et specificatur
potentia, ergo debet potentia ipsa esse distincta a substantia, quae
specificabilis non est ab accidenti. Quod autem debeat aliquis actus
specificari ab obiecto et aliqua virtus ab actu, ostendemus seq. art.
DENIQUE ALIA RATIO D. THOMAE explicata a nobis
est cit. loco Phys., quia si substantia esset immediatum principium
operandi, semper esset actu operans, sicut quia est forma immediate
informans, quando est in materia, semper actu informat, et quia
immediate ab ea emanant passiones, semper actu emanant. Ergo
similiter si per se et immediate operaretur, semper actu esset
operans, quia ratione suae actualitatis operaretur, sicut ratione
actualitatis informat, ergo eodem modo esset actu operans sicut actu
informans et actu emanans.
Quodsi hoc instetur in ipsa forma accidentali, v. g. in calore, qui
per seipsum est forma informans subiectum, et tamen per seipsum est
potentia immediata respectu calefactionis. Respondetur, quod calor
non est principium primum operandi, sed tamquam instrumentum
substantiae, quam supponit ut radicem. Et ideo non operatur per
seipsum, sed beneficio substantiae, non autem informat beneficio
substantiae, sed per se, et ita est capax, ut sit operans in
potentia, et non semper in actu sicut ipsa substantia, cuius est
instrumentum. Et similiter substantia, quia solum est radix
operandi, et non immediatum principium, non est semper in actu
operans, quia de se non habet omnia requisita extrinseca ad operandum
actu, sed indiget potentia superaddita et applicatione et aliis
multis, ut sit in actu secundo operans.
Dico SECUNDO: Potentiae dimanant ab anima non per veram
productionem ab anima elicitam, sed ad eius productionem consecutam.
De ista dimanatione videantur, quae diximus q. 12. Phys. art.
ult. et q. 23. art. 1. In communi constat substantiam habere
aliquam causalitatem erga proprias passiones, cum sit sufficiens
principium in substantia, ut ei conveniant et cum ea connectantur
passiones, sicut quod igni conveniat calor et soli lux. Et rursus
proprietates dependent ab ipsa substantia, quia sunt accidentia eius,
et experientia ipsa videmus ab aqua remoto igne emanare frigus, a gravi
emanare motum. Ergo est aliqua dependentia istarum passionum ab ipsa
substantia, ergo est aliqua causalitas; principium enim, a quo
aliquid dependet in esse, causa est.
Difficultas est, an sit causalitas effectiva. Nam quod sit causalitas
materialis inter substantiam et proprias passiones, non est dubium,
quia est subiectum illarum. Sed talis causalitas etiam convenit
substantiae respectu accidentium communium, quae recipit, unde ex hoc
non discernitur propria ratio emanationis. Quod vero habeat rationem
causae finalis, non est etiam difficultas, quia substantia est
principale operans, et propria passio est tamquam instrumentum illi
deserviens, ergo habet ipsam pro fine. Imo et aliquid habet de causa
formali, quatenus ipsa essentia est ratio formalis, propter quam
connectuntur et conveniunt ipsi tales passiones; ratio autem formalis
ad causalitatem formalem pertinet.
Sed tota difficultas est in efficientia. Et consistit in hoc, quia
vel illa dimanatio est vera et propria ratio seu causalitas effectiva
vel non. Si non, ergo proprietates non dimanant a natura in genere
causae efficientis, quia causa efficiens sine efficientia et actione
intelligi non potest, et sic restabit inquirendum, quomodo passiones
causentur ab essentia. Neque enim valet dicere, quod resultant vel
emanant; hoc enim est verbis ludere. Inquirimus enim, quid est illa
resultantia et illa emanatio, si non est efficientia, et quomodo
natura dicatur producere passiones suas et causare, si efficienter non
attingit. Si vero dimanatio est propria actio et efficientia,
sequuntur duo magna absurda: Primum, quod substantia per se immediate
sit operativa: secundum, quod aliquid producat effectum in seipso, et
sic erit simul movens et motum, agens et patiens, quod saepe negavimus
in q. 22. et 23. Phys. et 1. de Generat. q. 5. Nec
potest dici, quod causantur ab essentia non per actionem ipsius, sed
generantis, quia sic non producentur proprie et per se ab essentia, a
qua dimanant, et redit argumentum, quod essentia non erit causa
productiva passionum.
Propter hoc P. Suarez tract. de Anima libro 2. cap. 3. n.
10. et disp. 18. Metaph. sect. 3. n. 4-9. existimat,
quod dimanatio est vera et propria actio naturae, distincta ab actione
generantis, qua producitur substantia. Absolute tamen docet dicendum
esse, quod generans non solum generat formam seu substantiam, sed
etiam passiones, saltem mediate, quia pertinet ad agens producere
substantiam instructam suis principiis et accidentibus, quibus
indiget ad operandum.
NIHILOMINUS non minus urgetur haec sententia argumentis
factis. Nam generans vel omnino sistit et terminat actionem suam in
productione substantiae et ulterius non transit ad attingendum ipsas
proprietates, vel actione sua vere attingit illas. Si primum, ergo
nullo influxu pendent propriae passiones ab agente principali, quia non
potest alia causalitate attingere quam efficienti, et haec tota sistit
et consumitur in ipsa substantia producta, neque ulterius transit seu
influit. Ergo propriae passiones nulla causalitate intrinseca et
propria attinguntur a principali agente. Quod enim mediet ipsa
substantia, nihil refert, si physice et realiter ipsum generans non
influit actione sua in ipsa accidentia. Unde sequitur non posse
generans perfecte ponere extra causas suum genitum in eo statu, quo
possit se conservare et operari (dependet enim a dispositionibus et
multo magis a propriis passionibus, quae saepe dispositiones esse
solent), si non potest illas producere et attingere. Si vero dicatur
secundum, ergo frustra ponitur similis actio ex parte ipsius essentiae
seu substantiae. Ad quid enim serviunt istae dum actiones, altera
generantis, altera essentiae, a qua dimanat passio? Siquidem prima,
quae est generantis, sufficit; vere enim generans sufficiens est ad
producendum substantiam et passiones, sicut est sufficiens dare esse
ipsi substantiae, quod dependeat a passionibus et dispositionibus. Ac
denique, vel utraque actio ex aequo se habet ad productionem talis
proprietatis vel non. Si ex aequo, ergo altera actio ex illis
superfluit, idem enim facit una, quod altera, et sic utraque etiam
poterit dici dimanatio, cum tamen a generante nullo modo dicantur
dimanare passiones. Si non ex aequo, restat explicare, in quo
differant istae duae efficientiae, scilicet illa, quae est ab
essentia, et quae est a generante.
QUARE DICENDUM EST cum Divo Thoma 1. p. q. 77.
art. 6. ad 3., "quod emanatio propriorum accidentium non est per
transmutationem, sed per naturalem resultantiam, sicut ex uno
naturaliter aliud resultat". Et in solutione ad secundum dixerat,
quod subiectum est causa quodammodo activa respectu proprii accidentis.
Quod in cit. locis Phys. sic explicavimus, quod emanatio respectu
essentiae non est actio, sed naturalis connexio, respectu autem
generantis actio est, quae quidem immediate attingit substantiam, et
quia substantia tali proprietati connexa est, ideo mediante tali
connexione attingit ipsam proprietatem.
Itaque emanatio entitative est ipsa actio generantis, quae substantiam
et proprietates attingit, denominative vero induit formalitatem
dimanationis respectu essentiae, quia est medium seu ratio ipsa
essentia, ut actio agentis non in substantia sistat, sed ulterius ad
proprietatem transeat. Et dicitur ab ea dimanare propria passio, quia
se habet ut ratio et medium, a quo generatio habet attingere ipsam
propriam passionem, et non sistere in substantia. Et vocatur
naturalis resultantia id est transitus actionis ad ulteriorem terminum
in vi naturalis connexionis. Sed tamen ipsa essentia non est primum
principium, unde incipit illa actio, incipit enim a generante,
ideoque non dicitur proprie efficiens, sed est medium, ut actio
attingat ulteriorem terminum propter connexionem cum illo, et ideo
dicitur quodammodo activa. Iste modus probabilior est, quia salvat
veram et propriam efficientiam respectu propriarum passionum, sed non
distinctam ab actione generantis, ne cogamur ponere duplicem actionem
respectu propriae passionis, alteram ab essentia, alteram a
generante, vel negare, quod generans influat et attingat ipsas
passiones.
Unde non obstat difficultas supra allata; respondetur enim, quod
dimanatio entitative est actio proprie dicta. Sed quia habet duo
principia, alterum, a quo primo egreditur, scilicet generans,
alterum, medio quo attingit propriam passionem, quia connectitur cum
illa, ideo respectu primi dicitur actio seu operatio, respectu secundi
emanatio seu resultantia. Nec sequuntur illa inconvenientia ibi
insinuata, quia substantia immediate non agit actione proprie dicta,
siquidem illa emanatio, ut actio est, procedit a generante mediante
eius virtute activa. Ab ipsa autem re genita, cuius est propria
passio illa, quae dimanat, non procedit primo et per se illa actio,
sed est ab illa ut a medio connexo per se cum passione, ut explicatum
est, quod non repugnat ipsi substantive. Nec sequitur, quod idem
moveat seipsum, quia cum illa actio primo et per se procedat a
generante, iam invenitur distinctio inter movens et motum, sicut est
inter generans et genitum. Et ad ultimam replicam respondetur, quod
propria passio producitur ab essentia, a qua dimanat in virtute ipsius
generationis ut primo terminatae ad se et mediante se ad passionem, non
per aliam actionem distinctam a generatione entitative.
Dico TERTIO: Etiam una potentia seu propria passio potest
emanare ab altera, et non immediate ab essentia, quando inter ipsas
potentias invenitur aliquis ordo seu subordinatio.
Est D. Thomae 1. p. q. 77. art. 7. ad 1. Et videri
etiam potest in 1. dist. 3. q. 4. art. 3. et in 2. dist.
24. q. 1. art. 2. Est tamen contra P. Suarez loco cit. de
Anima 3 n. 16. et 17. DEDUCITUR tamen manifeste ex
dictis, siquidem ibi ponitur emanatio unius ab alio, ubi ponitur
necessaria connexio unius cum alio ordinate se habens, ita quod unum
est ratio alterius. Sed etiam inter ipsas potentias invenitur
huiusmodi connexio et ordo, ita quod una non convenit nisi mediante
alia sicut voluntas non nisi mediante intellectu, et sensus exteriores
sunt propter interiores. Ergo istae potentiae ita attinguntur a
generante, quod una est ratio seu medium attingendi aliam, nec potest
illa generatio aeque immediate omnes attingere, sed ideo attingit
unam, quia est connexa cum alia, sicut ideo attingit primam
passionem, quia est connexa cum essentia.
SED INSTAT P. SUAREZ: Quia neque inter potentias
diversorum graduum neque inter potentias eiusdem gradus invenitur talis
activa emanatio, ergo. Non inter potentias diversorum graduum, quia
non apparet, quomodo ab intellectu dimanet potentia sentiendi vel
nutriendi, ita quod habeat efficientiam in illas, praesertim quia ad
efficiendum requiritur existentia, intellectus autem non prius existit
quam sensus, sed e contra, eo quod gradus sensitivus ordine
executionis praecedit rationalem. Additur etiam exemplum in rebus
inanimatis, sicut humiditas in aere non oritur effective a calore neque
e contra, ergo idem erit in potentiis animae. Neque etiam inter
potentias eiusdem gradus, v. g. inter potentias sensitivas,
apparet, quomodo effective emanet visus ab auditu vel e contra. Et
ratio est, quia ab illo dimanat aliquid effective, a quo dependet
effective. Constat autem, quod in operatione vitali visus non pendet
ab auditu neque e contra, sed omnes potentiae dependent immediate ab
anima in suis actibus, ergo et in sui emanatione. Ac denique sicut
anima confert immediate esse vegetativum et sensitivum, cur non poterit
immediate conferre omnes potentias, sicut et immediate influit in
illas?
REPONDETUR ad primam instantiam, quod ab intellectu immediate
et secundum se non dimanat potentia vegetativa et nutritiva, sed
mediate, quatenus intellectus est coniunctus corpori, et ab intellectu
ut coniuncto dimanat sensus internus ut ei ministrans, et a sensu
interno externus, qui ei ministrat, et a sensibus externis praesertim
a tactu nutritiva et generativa, quae eorum temperamento deserviunt.
In plantis autem potentiae nutritiva et generativa, cum non sint
conunctae superiori gradui, non dimanabunt ab aliqua potentia priori,
sed una ab alia vel ab ipsa anima.
Nec obstat, quod haec causalis est falsa: Quia aliquid est
rationale, est sensibile, ergo rationale est causa potentiarum
sensibilium et emanationis earum. Respondetur enim, quod illa non est
bona causalis, quasi sit adaequata vel in genere causae formalis, est
tamen recta in genere causae finalis, quatenus sensus deservit
intellectui ut principaliori et est quaedam participatio illius.
Emanatio autem unius potentiae ab alia non fundatur nisi in
subordinatione potentiae imperfectioris ad perfectiorem. Semper enim
dimanat imperfectius ab eo, quod perfectius est, non e contra, ut
docet D. Thomas quaest. illa 77. art. 7., ubi inquit, "quod
potentiae animae, quae sunt priores secundum ordinem perfectionis et
naturae, sunt principia aliorum per modum finis et activi principii".
Emanatio autem fundatur in connexione unius cum alio, quatenus est
id, a quo aliud participatur, sive per modum principii activi sive per
modum finis.
Ad id, quod dicitur requiri existentiam ad efficientiam emanationis,
respondetur requiri existentiam in ipso effciente, a quo primo et per
se oritur ista productio, et hoc est generans vel eius virtus. Non
tamen requiritur, quod praecedat existentia in facto esse in ipsa
essentia, a qua dimanat propria passio, quia non est principium ipsius
actionis, sed connexionis primi termini producti, qui est substantia,
cum secundo termino, qui est propria passio. Et ita D. Thomas
locis supra cit. excludit prioritatem durationis inter essentiam et
passiones; sufficit enim, quod complete in facto esse simul existant,
non quod prius.
Quod vero additur de proprietatibus rei inanimate, respondetur, quod
si in eis fuerit connexio et subordinatio, non est inconveniens, quod
una oriatur ex alia, v. g. quod ex summo calore in igne oriatur
siccitas, et ab humiditate in aere calor, eo quod unum deservit
alteri. Si vero nullam connexionem habent, ita quod unum non
deserviat alteri, non emanabit una mediante altera, quia deest
subordinatio.
Ad secundam instantiam respondetur, quod visus non emanat ab auditu
vel e contra, quia inter istas potentias non est ordo vel subordinatio
inter se, sed ab aliquo tertio priori, v. g. ab aliquo sensu
interiori, cui ministrant. Non dimanat autem una potentia ab alia,
nisi inter eas sit ordinatio et connexio. Unde non est necessaria
dependentia effectiva et motio unius potentiae erga aliam in operatione
sua ad hoc, ut emanet altera, sed sufficit aliqua participatio ab
illa, et quod ministret seu deserviat illi, sicut dicit D. Thomas
q. 77. art. 7., "quod potentiae, quae sunt priores secundum
ordinem perfectionis et naturae, sunt principia aliorum per modum finis
et activi principii". Videmus enim, quod sensus est propter
intellectum, non e converso; sensus enim est quaedam deficiens
participatio intellectus. Quare non oportet attendere ad motionem,
qua una potentia movet aliam in ordine executionis, cum potius sensus
exterior moveat interiorem et interior intellectum, nec tamen ab illo
dimanat, sed potius attendenda est perfectio finis, ita quod aliqua
potentia sit superior, cui inferiores ministrent vel a qua participent
perfectionem, ab illa enim dimanant propter connexionem et
subordinationem ad illam.
Nec obstat, quod generatio, quae in ratione actionis est emanatio,
prius in executione attingit imperfectum quam perfectum, ut vegetativum
quam sensitivum, et sensitivum quam rationale. Respondetur enim,
quod generatio dispositive considerata et quando est in fieri, prius
attingit imperfectum quam perfectum, siquidem dispositive procedit.
Ceterum considerata perfecte et consummative, quando ultimo formam
introducit, tunc a converso se habet. Prius enim attingit
perfectiorem rationem quam imperfectam, sicut prius attingit formam
substantialem quam accidentalem, eo quod specificatur generatio sic
considerata ab eo, quod est ultimum et specificum in tali forma.
Distinguitur enim generatio hominis a generatione equi penes gradum
specificum et atomum utriusque, non penes genericos, et sic et iam
prius attingit potentias seu proprias passiones gradus specifici et
ultimi quam gradus imperfectioris et communioris, quae illi
deserviunt. Et in generatione hominis, licet intellectus secundum se
emanet ab anima ut creata a Deo, tamen intellectus ut unitus corpori
etiam attingitur a generante uniente animam, ab illo autem ut unito
dimanant sensus, non ab eo absolute, quia solum ministrant illi ut
unito.
Contra primam conclusionem adduximus et solvimus instantias q. 12.
Phys. cit. Solum in praesenti addimus tria urgeri praecipue ab
auctoribus oppositae sententiae.
Primum, quia distinctio potentiarum a substantia est multiplicatio
entitatum sine causa, et eadem difficultas remanet in explicando,
quomodo eadem forma substantialis possit esse principium radicaliter
operans, ac si sit formaliter et immediate operans. Et e converso in
ipsa forma accidentali eadem est difficultas, quomodo possit esse
principium immediatum operandi, et tamen etiam est actus immediate
terminans generationem accidentalem et formaliter informans.
Secundo fit instantia: Cur repugnabit dari aliquam substantiam, quae
eminenter contineat vim accidentalis potentiae? Si enim una forma
substantialis potest eminenter continere gradum, cur non poterit
eminenter continere gradum accidentis, et sic per seipsam immediate
operari?
Tertia instantia est: Quia si distinguerentur potentiae et propriae
passiones ab essentia, possent separate ab illa conservari saltem
divinitus, et sic potentia visiva separata posset videre et intellectus
intelligere sine principio vitali intelligente et vidente. Et tunc
maneret anima aeque viva et intellectiva sicut antea, alias esset
destructa; ergo et aliquam operationem haberet, quia sine operatione
nulla est vita.
RESPONDETUR ad primam instantiam necessitatem illius
multiplicationis satis supra explicatam esse. Quod vero substantia
radicaliter sit operativa per seipsam, non habet eandem difficultatem,
quia ista radicalis ratio non exigit amplius quam actualitatem ipsam
constitutivam naturae sine alio ordine dependente et specificabili ab
operatione accidentali, sed solum, quod sit talis, cui debeatur
potentia proxime operativa. At vero quod sit potentia proxime
operativa, est impossibile, supposito quod operatio est accidens, ut
necessario est in creaturis, quia est egressio ab operante, et
aliquando convenit illi, allquando non. Ergo etiam impossibile est,
quod potentia ordinata et specificabilis a tali operatione (specificari
autem potentias ab actu ostendemus art. seq.) non sit accidentalis,
eo quod de ratione potentiae est, quod sit reducibilis in actum et
consequenter minor illo, ergo est accidens sicut ille. Licet enim
potentia visiva videatur eminentior actu et operatione sua, quatenus
producit illam, tamen quia non est potentia per se reducta et
constituta in actu ultimo, sed reducibilis, ex hac parte minor est
actu, et ordinabilis et specificabilis ab ipso, ratione cuius actus
secundus est perfectior actu primo, ut dicitur 1. 2. q. 71.
art. 3. Neque est simile de emanatione, quae non est operatio primo
exiens a substantia, sed a generante media natura rei productae.
Neque etiam est simile de forma accidentali, quia hoc ipso, quod
accidentalis est, est entis ens et informat subiectum, non ut absolute
sit, sed ut ad aliquid deserviat; et talis forma non repugnat, quod
hoc modo informet et simul operetur ut immediatum principium
efficiendi. Forma autem substantialis non informat nec terminat
generationem ut forma ordinabilis et specificabilis ab altero, nec ut
entis ens, sed ut absolute constituens esse, et ideo non currit
similis ratio sicut in forma accidentali.
Ad secundam instantiam respondetur ex dictis repugnare, quod aliqua
substantia creata sit immediatum principium operandi, eo quod non
potest dari substantia creata, cuius operatio non sit accidens, sed
substantia ipsa; siquidem omnis operatio est causalitas et egressio
ipsa ab operante eique adesse et abesse sine destructione subiecti
potest. Et ita oportet, quod potentia immediate elicitiva talis
operationis et in actu primo se habens ad illam sit etiam accidens, eo
quod omnis potentia est minor actu secundo et ordinabilis et
specificabilis ab ipso. Et non repugnat, quod una substantia
eminenter contineat aliam, non tamen quod per seipsam sine accidentibus
exerceat suas operationes, eo quod indigentia accidentium fundatur in
limitatione substantiae, quae numquam potest tolli, hoc ipso quod
creata est. Diversitas vero gradus non fundatur in sola limitatione,
sed in ordine superioris et inferioris. Non repugnat autem, quod ordo
vel genus superius faciat eminentiori modo id, quod inferius, quia
continet illud; ideo enim superioris ordinis est. Neque hoc tollit
limitationem rei creatae, quae gradus istos admittit, sicut tolleretur
limitatio, si non indigeret substantia accidentibus.
Ad tertiam instantiam dicitur non apparere implicationem manifestam,
quod propriae passiones, quae sunt realiter distinctae a subiecto,
divinitus separentur ab illo, sicut quantitas, quae est propria passio
corporis, separatur in Eucharistia. De quo videatur Mag. Baņez
1. p. q. 77. art. 1. dub. 1. ad 4. Potentiae autem
vitales si separentur, existent quidem sine subiecto, sed non
operabuntur vitaliter sine illo propter essentialem dependentiam vitalis
motus a principio intrinseco, quod est anima, quae est primum
principium se movens. Et in illo casu anima sine potentiis dicetur
intellectiva et sensitiva radicaliter, non formaliter proxime, sicut
aqua calida est radicaliter frigida, et sic propositiones, in quibus
affirmantur propriae passiones, possunt falsificari quoad actualem
convenientiam, licet non quoad radicalem et quoad debitum.
Contra secundam conclusionem obicitur: Quia si propriae passiones
emanant a subiecto, non potest reddi ratio, cur quibusdam
proprietatibus ablatis seu impeditis aliae resultent, ut ablata
frigiditate aquae resultat alia frigiditas, et ablato motu gravis
resultat alius. Quibusdam vero passionibus ablatis aliae non
resultant, sicut ablato visu non resultat alius, et ablato motu cordis
non resultat alius, et ablata existentia vel subsistentia non
resultaret alia, quia non esset a quo resultaret.
Secundo fit argumentum ad probandum non posse eadem actione produci
animam et eius potentias, ex P. Suarez tract. de Anima libro 2.
cap. 3. n. 6. et 10. Nam anima non producit seipsam, et tamen
vere producit suas potentias; ergo non potest actio productiva illius
esse productiva potentiarum. Deinde quia istae actiones separantur,
siquidem potest Deus creare animam impediendo emanationem
intellectus et postea tollere impedimentum; tunc vere producetur
intellectus extra causas, et non per creationem, quae iam transacta
est, ergo alia actione. Et idem est in aqua, quae ablato frigore per
calorem iterum reducitur ad frigiditatem; id enim fit per novum motum,
quo paulatim et successive reducitur, ergo distincta actione ab illa,
qua primo producta est. Denique quia si actio generantis est, quae
terminatur mediate ad potentias et ideo dicitur emanatio, ergo nullo
modo potest attribui ipsi essentiae productio et emanatio talium
passionum, siquidem actio illa generantis non potest egredi ab ipsa
essentia, ergo neque constituere illam causantem seu efficientem
proprias passiones, quia non emittit ex se illam actionem, siquidem
egreditur a generante. Si autem est alia actio, quae egreditur ab
essentia, hoc est quod intenditur.
Ad primum RESPONDETUR proprias passiones esse in duplici
differentia: Quaedam, quae emanant ab essentia cum dependentia ab
aliquo extrinseco tamquam a conditions vel statu, sine quo non
conveniunt; quaedam vero emanant absolute ab essentia sine dependentia
ab aliquo extrinseco. Quae hoc secundo modo se habent, etiam si
impediantur, dimanare iterum possunt, dum ipsa natura vel essentia non
destruitur. Quae vero primo modo se habent, non poterunt dimanare ab
essentia, nisi talis conditio vel status requisitus ponatur, et quia
hoc non semper est in potestate ipsius naturae, ideo non semper emanat
propria passio semel impedita. Sic potentia visiva si semel
amittatur, non emanat ab anima, quia dependet ex dispositions organi,
in quo subiectatur, et hoc naturaliter reparari non potest, si semel
destruatur. Si tamen reparetur divinitus, statim resultabit ab
anima. Ut autem resultet frigus ab aqua vel motus a lapide extra
centrum non requirit istam reparationem organorum, sed solum ablationem
impedimenti. Motus autem cordis semel amissus reparari non potest,
quia eo ablato non manet anima, quae est principium emanationis eius,
et ideo non potest iterum emanare, nisi iterum anima uniatur, quod
solum potest fieri a Deo. Substantia autem et existentia poterunt
iterum resultare ex vi prioris actionis, si semel impediantur, dummodo
maneat ipsa natura, quae erat in alio; nam si non remanet, non
mirum, quod iterum non resultent.
Ad secundum argumentum ex P. Suarez respondetur, quod actio
generativa et productiva passionum est virtualiter multiplex et diversam
denominationem suscipit attingendo diversos terminos ordinate se
habentes. Et ita attacto primo termino non amplius dicitur illum
producens, sed in virtute illius transit ad secundum illumque producit
iam non producendo primum; nec tamen idcirco debet distingui duplex
actio, sed una virtualiter attingens diversos terminos.
Ad secundam partem argumenti respondetur non separari actiones, quae
adaequate et totaliter sint distinctae, sed solum novum complementum et
explicationem superaddi ad actionem priorem, quae fuerat impedita
respectu sui termini secundarii. Unde si creatur anima impedito
intellectu, postea sublato impedimento non fit nova creatio neque actio
totaliter et adaequate distincta a creatione, sed prima creatio, quae
virtualiter manet in anima, sublato impedimento accipit non actionem
novam, sed complementum et explicationem sui respectu termini, ad quem
fuit impedita. Et quoties impeditur illa actio, iterum si tollatur
impedimentum, compleri et explicari postulat in illum terminum
secundarium, qui sibi debetur. Et ita recte dicit Caietanus 1. p.
q. 18. art. 1, quod illa emanatio propriae passionis erat
complementum primae generationis, sicut si modo natura humana
dimitteretur a Verbo, propria subsistentia resultaret ex vi primae
generationis. Nec ponimus, quod illa prima actio, quae iam
formaliter et entitative cessaverat, reviviscat, quando fit nova
emanatio propriae passionis, sed dicimus, quod virtualiter manet in
ipsa substantia, quatenus manet primarius eius terminus productus, et
in vi illius primae productionis in illo termino manentis resultat non
actio nova, sed complementum novum prioris productionis, ut habet
connexionem essentia cum illa passione.
Et si instes: Quia hoc, quod nos vocamus complementum actionis
praeteritae, revera actio est, cum sit vera productio novae illius
proprietatis, et aliquando est cum novo motu, ut cum aqua successive
reducitur in frigiditatem, quae fuerat amissa; solum ergo verbis
ludimus vocando complementum actionis, quod vere est actio.
Respondetur vocari a nobis complementum, et non actionem novam, quia
solum respicit partem illius actionis, et non totum, quod ipsa
poterat. Actio enim generativa, si non impediretur, potens erat
producere substantiam et proprias passiones. Posito autem
impedimento, quando de novo resultat passio, illa nova resultantia
solum est potens in propriam passionem, non in substantiam et
propriam passionem simul; et hoc quod est attingere propriam
passionem, habet in vi connexionis essentiae iam productae cum tali
passione. Et quia producta fuit, non solum ut esset in se, sed ut
propriam passionem haberet sibi connexam, impeditur vero illa actio,
non ut sit essentia, sed ut in illa sit passio, sublato impedimento
explicatur actio quoad partem sui, non fit actio nova. Recte ergo
vocatur complementum actionis, et non integra et adaequata actio.
Quod vero aliquando fiat cum novo motu, hoc ipsum virtualiter
continetur in vi prioris productionis, cui non solum debetur, ut
propria passio fiat in subiecto, quod producitur, sed etiam quod
expellatur suum contrarium, si ibi sit, et cum remotione illius fiat,
illa autem actio seu emanatio, prout est a contrario in contrarium,
dicitur motus.
Ad ultimam partem argumenti respondetur, quod actio egrediens a
generante non egreditur ab essentia primordialiter et per se et eo
modo, quo a generante; hoc enim repugnat, cum iam sit egressa illa
actio, sed est ab essentia ut a medio, ratione cuius illa actio
transit ad ulteriorem terminum propter connexionem, quam habet cum
essentia. Non est autem inconveniens, quod eadem actio pendeat a
duplici principio, non ut aeque immediate egrediens ab utroque, sed ab
uno ut a primo principio processionis, ab altero ut a medio quasi
connectente et dante rationem, ut transeat ad ulteriorem terminum. Et
ita essentia non causat passiones per causalitatem totaliter alienam,
sed etiam propriam sui, non ut a primo egrediente, sed ut ab
applicante et mediante, sicut actio, quae est a principali agente,
est etiam ab instrumento, non ut a primo principio, sed ut a deferente
et applicante virtutem agentis ad talem effectum, et similiter a causa
prima et secunda dependet eadem actio secundum diversam
subordinationem. Et haec actio per se una habet unum terminum
adaequatum per se, plures autem inadaequatos et ordinate se habentes,
unum scilicet primarium et specificativum, alterum secundarium et
consequentem, sicut ignis plura corpora calefacit et sol plura subiecta
illuminat.
|
|