|
Generaliter loquendo constat potentias, habitus et actus esse quoddam
genus entis nec pure absolutum nec pure relativum, sed habere rationem
absoluti cum aliquo respectu transcendentali ad alterum, eo quod
tribuuntur a natura in ordine ad alterum, ad quod deserviunt, et ideo
non sunt pure absoluta. Et quia deserviunt non ad pure recipiendum,
sed ad operandum, ideo non se habent ut pure relativa. Sed tamen quia
essentialiter et intrinsece, id est ex proprietate suae naturae
ordinantur ad alterum, ideo dicuntur specificari ab illo.
Et inquirimus tria: Primum, in quo genere causae dependeant et
accipiant specificationem ab altero; secundum, quomodo sumatur unitas
et distinctio potentiarum ab unitate vel distinctione obiecti, an a
formali vel a reali unitate, et quid sit in obiecto formalis et propria
ratio obiectiva; tertium, an sit eadem ratio specificandi in potentiis
et in actibus.
Circa primam difficultatem, ut Caietanus recte observat 1. p. q.
77. art. 3., potentias distingui per actus et obiecta quatuor
modis intelligi potest.
Primo, quod ly per dicat causam intrinsecam, id est differentiam
ipsam specificam potentiarum. Et hoc nullus potest dicere, cum
constet obiectum esse extra ipsum actum et potentiam, et sic non posse
esse intrinsecam eius differentiam.
Secundo potest intelligi, quod distinguantur per actus et obiecta non
tamquam per causas, sed tamquam per effectus secutos, ut per aliquid
posterius. Sed hoc non est distinguere potentias vere et proprie per
actus et obiecta, sed distinctas supponere et solum earum distinctionem
tamquam per effectum vel signum manifestare, siquidem actus ut effectus
est aliquid posterius ipsa unitate vel distinctione potentiae, et sic
iam supponit illam, non causat, atque adeo solum potest esse signum et
manifestativum eius. Nos autem in praesenti non inquirimus, an
potentiae manifestentur distinctae per aetas et obiecta, sed an
distinguantur.
Tertio intelligi potest, quod potentiae dependeant ab actu et obiecto
non ut a causa specificante secundum specialem modum causandi, sed ea
ratione communi, qua omnes res pendent a causis extrinsecis, scilicet
a finali et efficienti; respectus enim ad istas causas
transcendentaliter et intime imbibitur in omni re creata.
Quarto denique potest intelligi distingui potentias per actus et
obiecta tamquam per causas quidem extrinsecas, sed non illa solum
ratione communi, qua res omnes transcendentalem ordinem dicunt ad
causam efficientem et finalem, sed speciali ratione, quatenus licet
extrinseca principia sint, pertinent tamen ad definitivum principium
potentiarum, quod est induere rationem causae formalis extrinsecae.
Haec est communis sententia, quam his verbis expressit S. Thomas
1. p. q. 77. art. 3. ad 1.: "Actus licet sit posterior
potentia in esse, tamen est prior in intentione secundum rationem sicut
finis in agente. Obiectum autem licet sit extrinsecum, est tamen
principium vel finis actionis. Principio autem et fini proportionantur
ea, quae sunt extrinseca rei". Ubi in prioribus verbis exclusit
opinionem, quae specificat potentias ab effectibus et tamquam a
posteriori, dum distinguit in actu rationem effectus, secundum quam
est posterior in esse, eo quod efficiens proprie respicit in effectu
dare illi esse et existentiam seu ponere extra causas. Et sic actus
in quantum est quidam effectus, id est ut habet existentiam a causa,
sic non specificat illam; specificatio enim abstrahit ab esse. Alio
modo sumimus actum, ut est prior in intentione secundum rationem. Ubi
non sumitur actus, prout est quaedam entitas seu effectus productus in
sua existentia, sed secundum rationem suam, id est secundum formalem
rationem, qua respicitur a potentia. Quod in ultimis verbis
declarat, dum dicit, quod "principio et fini proportionantur ea,
quae sunt extrinseca rei". Ubi per ly extrinseca excludit sensum
illum, quod obiecta sint intrinsecae differentiae potentiarum. Et per
ly proportionantur excludit sententiam illam de specificatione ab
obiecto secundum communem rationem causae agentis vel finalis, eo quod
proportio et coaptatio ad alterum respicit illud secundum id, quod
essentiale est tali proportioni, non secundum rationem existentiae.
Coaptatio enim unius rei ad alteram, cui proportionatur, non est
dependentia in existendo, sed ab existentia abstrahit et ad
definitionem pertinet ipsius proportionis.
Et ex hoc sumitur FUNDAMENTUM PRAEDICTAE
SENTENTIAE, quia omnis dependentia, quam imaginari
possumus, vel est in ipsa ratione existentiae vel, ut abstrahit ab
existentia, in ipsa constitutione essentiae. Quae dependent ab alio
in existentia, prout sic non specificantur ab illo. Specificatio enim
et definitio abstrahunt ab existentia, quia existentia nulli rei
creatae essentialis est neque ad definitionem pertinet. Constat
autem, quod omnis dependentia ab efficiente est solum dependentia quoad
existentiam, quia efficiens ut tale solum respicit rem sub existentia
seu ut ponendam extra causas. Et eodem modo finis solum habet movere
efficiens ad agendum, et consequenter in eadem linea respicit
effectum, scilicet in ordine ad existendum. Unde respectus ad
efficiens et ad finem prout sic non specificat, quia non respicit
definitionem rei secundum se, sed sub existentia. Constat autem dari
aliqua, quae non solum quoad existentiam, sed in sui definitione et
specie secundum se sumpta dicunt ordinem ad alterum, ad quod
definiuntur, et sine quo non constituitur eorum species, sicut patet
in his, quorum essentia consistit in proportione et coaptatione cum
altero, sicut se habet potentia et actus ad obiecta. Ergo
specificantur per illa non secundum ordinem efficientis et finis, quae
licet sint causae extrinsecae, tamen non respiciunt rem nisi secundum
ordinem existentiae, non sine illa. Ergo respiciunt illa secundum
rationem causae formalis, materialis enim hic locum non habet (materia
enim non est obiectum, sed subiectum rei), et non secundum rationem
causae formalis intrinsecae, quia obiectum est extra potentiam et
separatum ab ipsa, ergo secundum rationem causae formalis extrinsecae.
QUODSI DICAS: Nam potentia passiva non minus specificatur
ab obiecto et actu quam activa, et tamen passiva solum potest
specificari a movente, a quo patitur, movens autem et efficiens idem
sunt. Ergo ruit doctrina tradita, quia vel debemus ponere aliquid
specificari per ordinem ad efficiens, vel negare, quod potentia
passiva specificetur a suo principio extrinseco, quod est movens.
Respondetur doctrinam traditam in utraque potentia procedere, tam
passiva quam activa, ut expressit S. Thomas 2. de Anima lect.
6. dicens, quod quia "potentia est quoddam principium agendi vel
patiendi, oportet, quod actus ponantur in definitionibus
potentiarum". Constat autem, quod non minus essentialiter et per se
ordinatur potentia activa ad actum, quem facit, quam passiva ad
actum, quem recipit. Activa autem specificatur ab actu, quem
facit, non quatenus facit, sic enim ponit illum in esse, sed quatenus
proportionatur illi, ut faciat; ex proportione enim ad actum et
obiectum constat specificatio per proportionem ad actum, quem recipit,
et ad obiectum, a quo movetur. Unde obiectum movens potentiam
passivam dicitur determinare ad actum et movere per modum principii
formalis, et non movet quoad exercitium tantum, sed quoad
specificationem, ut docet D. Thomas 1. 2. q. 9. art. 1.
Datur ergo motio potentiae passivae non effectiva, sed formalis et
specificativa. Imo finis licet specificet actum humanum, non tamen id
facit finalizando et sub causalitate finis, sed ut induit rationem
obiecti, ut bene advertit Caietanus 1. 2. q. 1. art. 3. Et
ita alia est causalitas seu motio finis et efficientis, alia obiecti ut
formalizantis et specificantis. Quare potentia passiva non
specificatur a movente, ut movens est quoad exercitium, sed a movente
quoad specificationem et per modum principii formalis, quod est ipsa
forma ut ratio agendi formalizans, non a motione efficientis, ut
efficiens est.
QUODSI DICAS: Nam D. Thomas in locis cit., quando
explicat quomodo potentia et actus specificantur ab obiecto, ponit
exemplum in causis efficientibus: Sicut calefactio, inquit, est a
calore et infrigidatio a frigore. Ergo sentit, quod principium
specificans est effectivum; calefactio enim effective est a calore.
Respondetur, quod D. Thomas non sumit specificationem a principio
effectivo quomodocumque, sed ut fundante seu habente proportionem
formalem, quatenus scilicet est causa efficiens per se perseitate
quarti modi, ut calidum calefacit. Sic enim calefactio specificatur a
calido ut a ratione formali. Per se enim petit talem proportionem,
nec potest intelligi calefactio per se in quarto modo nisi a calido, et
sic intrat in conceptu essentiali calefactionis non quatenus efficiens
illius precise, sed quatenus proportionem perseitatis quarti modi
fundans. Quod si sit causa aequivoca calefactionis, erit virtualiter
et eminenter in quarto modo, sicut eminenter est calidum. Omne autem
calidum in quarto modo per se calefacit, sicut aedificator aedificat et
medicus curat, sive sit formaliter talis sive eminenter.
Circa secundam difficultatem PRAESUPPONENDA sunt duo:
Primum, quod in obiecto aliud est ipsa entitas, quae materialiter in
eo consideratur, aliud ipsa formalitas obiecti, secundum quam pertinet
ad talem potentiam et actum illumque specificat aut distinguit. Quae
formalitas nihil aliud est, quam proportio ipsa seu coaptatio cum tali
actu vel potentia; proportio autem respectus est. Et hinc contingit
posse plura obiecta entitative et materialiter diversa convenire in una
formalitate obiectiva, et a contra posse in una entitate materiali
obiecti fundari diversas formalitates obiectivas, sicut manifeste patet
exemplis. Videmus enim corpora substantialiter diversa, ut lapis,
lignum, homo, convenire in una ratione colorati et proportione movendi
visum, et a contra eandem entitatem, v. g. lapidem, fundare
formalitatem visibilis ut coloratum, et tangibilis ut frigidum, et
intelligibilis ut substantiam, et generabilis ut e materia
producibilis, et creabilis ut ex nihilo factibilis. Unde bene dixit
Caietanus 1. p. q. 1. art. 3. aliam esse divisionem rei ut
res, aliam obiecti ut obiectum. Et scientiae dicuntur secari sicut et
res, non quidem in esse rei, sed in esse et formalitate obiecti.
Ex quo colligitur, quid sit obiectum formale, quid materiale, quid
adaequatum. Dicitur enim obiectum adaequatum illa ratio, quae
terminat et complectitur, quidquid potest cadere sub attingentia
alicuius potentiae, sive primario sive secundario, tam quoad rationem
formalem, sub qua attingitur, quam quoad materiale, quod attingitur.
Obiectum formale dicitur illa formalitas seu respectus, secundum quem
fit proportio et coaptatio inter obiectum et potentiam. Materiale
dicitur illud, quod tali habitudini seu formalitati substernitur et
subiectum eius est.
Sunt autem diversi termini, quibus explicantur rationes istae
obiectivae, sicut dicitur ratio formalis sub qua, ratio formalis
quae, obiectum quod. Ratio formalis sub qua sumitur dupliciter: Uno
modo, ut tenet se ex parte potentiae seu habitus, et sic est ipsa
ultima ratio virtutis, qua determinatur et proportionatur erga tale
obiectum. Alio modo sumitur ex parte ipsius obiecti, et sic est
ultima formalitas proportionans et coaptans obiectum potentiae vel
actui, sicut in obiecto visibili color non est ultimum, quod
proportionat obiectum visui, sed lux, et ideo lux potest dici ratio
sub qua ex parte potentiae. Ratio quae dicitur solum ex parte
obiecti, non ex parte potentiae, et est illa formalitas, quae
constituit obiectum attingibile a potentia vel actu, etiamsi non sit
ultima formalitas, sicut color est ratio, quae attingitur in corpore,
et non solum lucidum. Non tamen repugnat, quod etiam aliquid, quod
est ratio sub qua ex parte obiecti, sit etiam ratio, quae attingitur
tamquam ultimum, sicut lux attingitur in re visibili. Denique
obiectum quod est ipsum totum, quod constat ex obiecto materiali et
formali; in hoc enim fertur potentia, non tamquam in rationem seu
formam attingendi, sed tamquam in rem attactam.
Secundo supponimus non attendi formaliter in obiecto potentiae
realitatem seu entitatem, prout habet esse in se, sed proportionem et
coaptationem ad potentiam. Quae quidem proportio, ut subiective
existat in re, debet esse realis, sed secundum comparationem ad
potentiam non consideratur formaliter, quod sit subiective in ipsa re,
sed quod se habet obiective ad talem potentiam, licet aliunde, si
potentia ipsa solum respiciat ens reale, etiam in ratione obiecti,
realitatem petat non prout existentem, sed prout comparatam ad
potentiam. Existentia enim semper est in ordine ad se et subiective,
ad potentiam autem semper se habet obiective. Unde ens rationis,
licet in se subiective non habeat realitatem, potest tamen esse
obiectum actus intellectus et specificare illum ratione proportionis
obiectivae, quam induit in ordine ad intellectum, quando habet
fundamentum reale et ad instar realitatis concipitur. Tunc enim
perficere et specificare potest intellectum perfectione reali, non
innata sibi aut existente in se, sed emendicata et appropriata ab
entitate reali, ad cuius instar obiective concipitur, ut diximus in
Logica q. 1. art. 3. ad 1. Et ita, licet realitas et entitas
subiective considerata conveniat enti reali et rationis analogice, et
non eodem modo simpliciter, obiective tamen simpliciter et univoce
inveniri potest in ente rationis, quia supposita emendicatione ab ente
reali et fundamento ipsius, proportio ipsa et coaptatio ad potentiam,
quae sola pertinet ad rationem obiectivam, per se invenitur, quia vere
et proprie coaptatur, ita ut verum et proprium actum intelligendi
terminet sicut alia obiecta.
Nec obstat, quod ens rationis habet esse per ipsum actum intellectus;
ergo non perficit nec specificat illum, sed perficitur ab illo.
Respondetur enim, quod ens rationis habet esse ab intellectu per modum
existentiae non realiter, sed denominative, scilicet quantum ad
denominationem cogniti, quae consequitur actum intellectus. Et ideo
talis denominatio consecuta non est ratio perficiens intellectum, sed
ut effecta et consecuta, perficit autem ens rationis intellectum, in
quantum antecedenter ad istam denominationem, ratione sui fundamenti
induit coaptationem et proportionem obiectivam, qua vere et proprie
terminat ut obiectum intellectus, eo quod licet sit ens fictum, non
tamen ficte obicitur et intelligitur, sed verum actum terminat vera
terminatione, etsi ficta entitate.
His positis DIFFICULTAS EST, quomodo distinctio realis
potentiarum et actuum sumi possit ab obiectis non realiter distinctis,
sed solum formaliter vel secundum rationem. Multi enim difficile
intelligunt, quomodo sola distinctio rationis in obiectis possit
distinctionem realem causare in potentiis, sicut verum et bonum, quae
in obiectis solum ratione distinguuntur, causant distinctionem realem
in intellectu et voluntate. Ceterum in hoc non invenio specialem
difficultatem, quia obiectum non distinguit potentias vel actus ratione
distinctionis, quam in se habeat, sed ratione specificationis, quam
praebet, hoc ipso quod specificat obiective. Et specificatio ipsa
realis est, utpote actibus et potentiis realibus conveniens; sic enim
distinctio realis esse debet, quia realitas specificans realem
distinctionem involvit. Non est autem difficile intelligere, quod
causa seu virtus, quae entitative est una, causet effectus realiter
distinctos, quia non causat illos per distinctionem, quam in se
habet, sed per virtutem, quae potius quanto magis est unita seu una,
plures effectus facit, sicut patet in virtute solis et in virtute
divina respectu omnium creaturarum. Sic similiter in obiectis bene
stat, quod entitative obiectum sit unum, et tamen causare possit
diversas specificationes reales, quia virtualiter est multiplex, et in
illo fundantur diversae rationes formales. De quo videri potest
Caietanus 1. p. q. 77. art. 3. circa solutionem ad 3. Ubi
etiam S. Thomas docet, quod id, quod est idem secundum rem et
diversum secundum rationem, potest ad diversas animae potentias
pertinere. Et videri etiam potest ibidem q. 59. art. 2. ad
2., ubi ostendit intellectum et voluntatem differre realiter, et
iamsi verum et bonum, quae sunt eius obiecta, differant ratione, eo
quod diversitas potentiarum non sumitur ex distinctione materiali
obiectorum, sed ex formali.
Circa tertiam difficultatem, an sit eadem ratio specificandi in
potentiis et in actibus, respondetur iuxta D. Thomam q. 77.
cit., potentias specificari ab actibus immediate, et idem est de
habitibus, quia habent rationem actus primi, immediatus autem ordo
actus primi est ad actum secundum, licet potentia sit principium
operativum magis universale et indiferens quam actus, habitus vero
magis determinatum et magis se habet ut principium dispositivum ad
operandum quam per se primo operativum, ut diximus in Logica q.18.
At vero actus secundus, cum sit ipsa operatio, non ordinatur ad
ulteriorem actum, sed solum ordinatur immediate ad obiectum, circa
quod versatur, et ita specificatur ab illo, observando tamen id, quod
dictum est, quod specificatio ista et distinctio sumatur ex diverso
obiecto formali, non materiali.
Et hoc quidem non solum habet verum in actibus immanentibus, sed etiam
transeuntibus, qui sumunt suam diversam specificationem ex obiectis
formaliter consideratis, et non solum materialiter, licet oppositum
probabilius iudicet Suarez tract. de Anima libro 2. cap. 2. n.
15-20. Et videri etiam potest disp. 47. Metaph. sect. 2.
et 5. Sed tamen oppositum diximus in 5. Phys. q. 19. art.
1. Et constat in multis actionibus, quae versantur circa eundem
terminum materialem et tamen specie distinguuntur, sicut idem homo
potest fieri per generationem, creationem et transubstantiationem,
quae sunt actiones specie diversae. Et circa eundem locum potest
terminari ascensus et descensus et motus obliquus, et idem vivens
produci ab alio vivente generatione vitali vel a sole generatione non
vitali, et multa alia exempla multiplicari possunt in actionibus
transeuntibus, in quibus attingitur terminus idem materialis, sub
diversa tamen formalitate. Imo circa eundem terminum numero datur
diversus modus agendi causae superioris et inferioris. Verum quidem
est, quod, ut ibidem notavimus, quando actiones specie distinctae
circa eundem terminum versantur, non solum differunt ex parte modi
tendendi, sed ex parte alicuius formalitatis attactae et relucentis in
termino ad quem, ita quod aliquid producatur ab una actione, quod non
ab alia per se loquendo, ut ibidem inductione ostendimus.
In actionibus autem immanentibus non est necesse, quod ex parte
obiecti attacti aliquid attingatur per unum actum, quod non per alium,
sed sufficit, quod ex parte medii et modi attingendi sit diversitas,
sicut eadem conclusio, quae scitur per medium physicum et per medium
mathematicum, non differt ex parte rei scitae, sed ex parte medii seu
principiorum, quibus probatur vel manifestatur una vel altera, quod
est differre ex parte diversae scibilitatis.
QUODSI DICAS: Quia in obiecto nihil reale est sic attingi
ab actu immanente, sed denominatio quaedam extrinseca est.
Respondetur obiectum non dici formare nec specificare actum ratione
denominationis extrinsecae, desumptae ab actu tendente ad se, sic enim
daretur circulus in specificatione actuum, quia actus desumitur ab
obiecto formali, et obiectum formale ex eo, quod attingitur a tali
actu, sicque praesupponereretur actus, ut obiectum haberet
formalitatem specificantem, si formalitas illa esset extrinseca
denominatio ab actu desumpta. Formalitas ergo specificativa obiecti
fundatur in ipso obiecto antecedenter ad actum et ad ipsam
denominationem ex illo derivatam, et est ipsa proportio, qua obiectum
est attingibile et terminabile tali modo ab actu, non denominatio
illa, qua attactum est ab actu. Haec autem proportio et coaptatio
obiecti vel realiter et intrinsice est in ipso obiecto, quia ex se
fundat talem cognoscibilitatem in propria entitate, vel est realitas
connotata ab ipso, si ex propriis et intrinsecis non cognoscatur, sed
ad instar alterius et connotative ad alterum.
Quomodo vero distinguantur obiectum motivum et terminativum, late
diximus in Logica q. 21. art. 4.
De subiecto vero potentiarum, an sit compositum vel ipsa anima, non
est specialis difficultas, praeter eam, quae a nobis discussa est de
subiecto omnium accidentium libro 1. de Generat. q. 9. art. 1.
Quod autem sint genera potentiarum in viventibus, iam supra quaest.
praec. ostendimus esse quinque, quod ibi explicatum est.
Primo arguitur: Quia unica potentia potest respicere plura obiecta
etiam realiter diversa, et e contra unum obiectum potest respici a
potentiis realiter diversis; ergo non adaequatur inter se multitudo
obiectorum et unica potentia indivisibilis, vel e contra.
Nec sufficit dicere, quod licet obiecta sint plura specie diversa,
actus tamen, qui est immediatum specificativum potentiae, est unius
speciei. Nam contra est, quia etiam in eadem potentia inveniuntur
actus specie diversi, ut actus fidei, scientiae, opinionis etc., et
similiter in voluntate. Ergo eadem manet difficultas.
Confirmatur, quia potentia est una, ergo specificativum unum, ergo
vel actus solum vel obiectum solum, non autem actus et obiectum.
RESPONDETUR ex dictis potentiam non specificari ab obiectis
materialiter sumptis, sed formaliter et secundum illam proportionem,
qua coaptantur potentiae. Unde si sint plura obiecta formaliter,
semper erunt plures potentiae, licet sint unum entitative et
materialiter, et similiter e contra, etiamsi sint plura materialiter,
si in formalitate una conveniunt, eandem potentiam specificabunt.
Quod vero dicitur de actibus specie distinctis, respondetur dari
quidem in aliqua potentia plures actus specie diversos secundum suas
peculiares rationes et obiecta, quae attingunt, convenire tamen in
aliqua ratione universaliori, secundum quam procedunt a potentia. Et
ista ratio, quae superior est et universalior respectu actuum, est
adaequata et specificativa respectu potentiae, quae est principium
magis universale quam quilibet actus, et ita universalius
specificativum respicit. Qua ratione dixit S. Thomas 1. 2. q.
55. art. 1. ad 1., quod potentiae differunt secundum rationem
genericam obiectorum, habitus vero secundum specificam.
Ad confirmationem respondetur, quod non repugnat esse unum
specificativum potentiae immediatum, aliud mediatum. Et sic
specificatur potentia immediate ab actibus, ut conveniunt in uno modo
procedendi vel immutandi illam, mediate vero ab obiectis, quatenus
illo modo sint attingibilia ab omni actu talis potentiae; sicut enim
potentiae respiciunt et ordinantur ad actus, ita actus ad obiecta.
Nec obstat, quod actio specificatur a principio, ut saepe dicit D.
Thomas, et sic non potest specificari a termino, qui est obiectum.
Respondetur enim, quod in potentiis cognoscitivis etiam obiectum habet
rationem principii, quatenus per modum speciei concurrit foecundando
potentiam. In aliis autem specificatur actio a principio non ut pure
effectivo, sed ut formaliter proportionato ipsi termino ad quem et
ordinato ad illum in quarto modo per se, ut diximus; et sic non
exludit terminum obiectivum in ipsamet proportione, quae ad illum est.
Secundo arguitur: Quia actus et obiecta sunt posteriora potentiis.
Actus enim procedunt a potentiis, obiecta autem attinguntur ab actibus
et ut attacta sunt posteriora illis, ergo non possunt specificare
potentias per modum causae specificantis a priori, sed per modum
effectus et a posteriori.
Nec potest dici, quod licet actus in uno genere sint posteriores ut
effectus, in alio sunt priores ut finis. Nam contra est, tum quia
actus non est perfectior potentia, cum potentia sit causa eius, ergo
neque finis, quia finis perfectior est iis, quae sunt ad finem. Et
similiter obiecta aliquando sunt imperfectiora actibus et potentiis;
tum etiam quia potentia et actus sunt quaedam qualitates absolutae, ergo
in se intrinsece constitui debent, et non per aliquid extrinsecum,
quia in se non sunt res respectivae. Quodsi respicit finem tamquam
causam sicut etiam efficientem, hoc etiam convenit ipsi substantiae,
quae causam efficientem respicit et finalem, et tamen non specificatur
ab illis, quia res absoluta est. Ergo similiter potentia et actus,
quia res absolutae sunt, non dicentur specificari a fine sicut nec ab
efficiente.
Confirmatur, quia si potentia specificatur ab obiectis, etiam habitus
specificabuntur. Hoc autem est inconveniens, quia res tam diversae
sicut habitus et potentia non possunt habere idem specificativum,
scilicet actum et obiectum.
RESPONDETUR solutione data, quod actus sunt posteriores
potentia in existendo seu in exercitio, priores autem in intentione et
per modum finis. Quae est solutio S. Thomae 1. p. q. 77.
art. 3. ad 1. Et similiter obiecta sunt posteriora actibus in
exercitio attingentiae passivae, sunt tamen priora in ratione
specificationis et proportionis, quam exigunt respectu actuum et
potentiarum.
Ad replicam respondetur ex supra dictis, quod operatio potest
dupliciter considerari. Primo ut entitas quaedam est per modum
effectus vel causalitatis derivatae ab ipsa causa, et sic non est finis
operantis seu finis cuius gratia, sed est finis effectus, qui non est
perfectior suo efficiente, sed potius ab ipso perficitur, imo sic
operatio potius est medium seu causalitas ad effectum quam finis. Alio
modo sumitur actus seu operatio, prout praecise constituit in actu
secundo ipsam potentialitatem causae operantis, quae est in actu
primo, et sic est finis non tam ipsius causae quam potentialitatis
eius, et potest specificare ipsam potentiam, eo quod potentia ut
constituta in actu secundo est finis sui ipsius ut solum constituta in
actu primo. Itaque potentia respicit operationem ut finem, id est
seipsam ut operantem in actu secundo, quod est operationem in
concreto, et non secundum se seorsum habere rationem finis.
Ad secundam replicam dicitur, quod potentia et actus sunt aliquid
absolutum, ut distinguitur a relativo praedicamentali et secundum
esse, non ut distinguitur a transcendentali et secundum dici. Itaque
non dependent ab aliquo extrinseco ut a pure terminante sicut relativa
secundum esse, bene tamen ab aliquo extrinseco ut specificante, a quo
scilicet dependent non solum quoad existentiam sicut a causa efficiente
et finali extrinseca, sed quoad constitutionem in ipsa propria specie,
ut supra diximus. At vero substantia non dependet ab aliquo fine vel
efficiente vel a quocumque alio extrinseco tamquam a specificante, sed
solum dependent a fine et efficiente ut a causante existentiam et esse.
Unde nihil est omnino absolutum tam in specie quam in existentia nisi
solus Deus.
Ad confirmationem respondetur specificari habitus et actus et potentias
ab obiectis, sed non eodem modo nec cum eadem universalitate et
indifferentia et immediata tendentia. Actus enim secundus immediate
tendit ad obiectum, habitus autem in actu primo determinando et
disponendo potentiam ad operandum bene vel male, potentia autem in actu
primo indifferenti et universaliori et ut simpliciter principium
operandi. Et sic diverso modo respiciunt obiectum, et unum ut
subordinatum alteri.
Ultimo arguitur: Nam si potentiae specificantur ab actibus et
obiectis, ubi sunt eadem obiecta et actus, erunt potentiae eiusdem
rationis. Sed potentia visiva equi et hominis habent idem obiectum,
scilicet colorem visibilem, et tamen non sunt eiusdem speciei, quia
sunt proprietates emanantes a formis specie diversis, et consequenter
etiam debent esse diversae speciei. Eadem enim proprietas specifica
non potest emanare a principiis specie diversis; sic enim esset
proprium utriusque, quod repugnat.
RESPONDETUR aliquos sentire, quod istae potentiae possunt
considerari dupliciter: Uno modo respectu subiecti, cuius sunt
proprietates naturales, et sic differunt specie, quando consequuntur
ad diversas naturas. Alio modo respectu obiecti, circa quod
versantur, et hoc modo non differunt specie nisi obiecta diversa sint
formaliter. Sic visus equi et hominis in ratione potentiarum sunt
eiusdem speciei, licet in ratione proprietatum differant specie. Ita
Caietanus 2. de Anima in cap. 10. Et explicatur exemplo mallei
ferrei et aurei, qui differunt specie in ratione metalli, non in
ratione artificialis, et membra hominis et leonis differunt specie
propter diversam dispositionem, licet eandem operationem exerceant.
Sed huic solutioni restat explicare, quaenam ex istis duabus
rationibus simpliciter sit essentialis potentiae, et consequenter an
simpliciter differant essentialiter vel non. Nam in duplici specie
essentiali poni non possunt, sicut in exemplis allatis, licet illa
sint unum in genere naturali et plura in artificiali vel e contra,
tamen genus artificiale accidentaliter se habet ad naturale, et non
essentialiter. Ergo restat explicare in potentia visiva equi et
hominis, quae ex parts obiecti sunt eiusdem speciei et ex parts
subiecti differunt, quaenam dicatur illis essentialis species, et ita
an simpliciter sint eiusdem vel diversae speciei.
Quare alii tenent, quod illae potentiae sunt eiusdem speciei, tam in
ratione potentiae quam proprietatis, eo quod visus et aliae similes
potentiae non consequuntur in homine secundum gradum specificum, sed
genericum, quatenus sunt de genere animalium perfectorum. Quae autem
sequuntur gradum genericum non est inconveniens, quod sint in
subiectis specie diversis, quia non emanant ab eis, quatenus sunt
specie diversa, sed ut conveniunt in superiori ratione. Neque est
instantia in intellectu, qui sequitur gradum genericum intellectivi,
et tamen est diversae speciei in diversis. Etenim intellectus non
manet eiusdem speciei in diversis gradibus, sed iuxta diversam
immaterialitatem diversae speciei intellectus consequitur et diversum
respicit obiectum specificativum. Potentia autem visiva in equo et
homine idem habet specificativum. Hunc modum dicendi refert Mag.
Baņez 1. p. q. 77. art. 3. dub. 2. et ad 2.
Et iuxta illum addere possumus, quod in potentia visiva et similibus
vel possumus considerare speciem essentialem, et haec semper desumitur
ab obiecto, et sic simpliciter sunt eiusdem speciei in equo et in
homine, nec dimanant a principiis specie diversis, sed ab eo, quod
est genericum vel commune in animalibus perfectis participantibus istas
species, sicut in omnibus animalibus ex gradu communi dimanat potentia
tactus, et in omnibus viventibus potentia nutriendi et augmentandi.
Vel possumus considerare peculiares aliquas qualitates, quae
accidentaliter perficiunt vel afficiunt istas potentias aliter in uno
animali quam in alio sine variatione essentiali earum, ut quod aquila
perfectius videat homine et homo perfectiorem tactum habeat quam alia
animalia, et similiter quod cogitativa in homine discurrat circa
singularia, non in bruto, et similia. Et quoad istas accidentales
perfectiones illae potentiae sunt propriae diversorum animalium, quia
tales perfectiones conveniunt illis potentiis ratione diversorum
subiectorum, in quibus sunt et de quibus illas participant. Et ita in
ratione proprietatis differunt specifice specie accidentali, ita quod
id, quod est intrinsecum proprietati ut proprietas talis vel talis
naturae specie diversae, est accidentale potentiae visivae secundum se
et quidditative consideratae secundum ordinem ad obiectum, qui est
simpliciter specificativus.
|
|