|
Primus gradus viventium est gradus vegetativus, cuius propriam
rationem et essentiam sicut et aliorum graduum ex propriis operationibus
venamur. Est autem proprium huius gradus operari circa ipsum corpus
vivens, ut docet S. Thomas 1. p. q. 78. art. 1. et 2.,
eo quod vegetativum est infimus gradus vitae, et ex ea parte, qua
vitae est, elevatur supra corpus inanimatum movendo se et operando erga
se. Sed quia infimum est et valde imperfectum, non extenditur ad
acquirendam aliam perfectionem, quam quae pertinet ad proprium corpus
vel conservandum in individuo vel multiplicandum in specie, ad
differentiam sensitivae, quae operatur ultra se, quatenus movetur ad
apprehendenda obiecta exteriora, et multo magis intellectivae, quae
movetur ad apprehendendum universaliter omnia entia.
Igitur animae vegetativae assignat D. Thomas ex Philosopho 2. de
Anima lect. 9. circa textum 49. et 1. p. q. 78. art. 2.
triplicem operationem, scilicet nutrire, augmentare et generare
vitaliter. Haec enim sufficiunt ad omnes operationes vitae
vegetativae, licet, ut bene advertit Caietanus cit. loco primae
partis in fine commentarii, dicantur esse tres potentiae animae
vegetativae solum in genere. Nam plures aliae sunt in specie
deservientes istis, sicut ad nutritivam deservit attractiva,
expulsiva, digestiva et similes, quae an distinguantur realiter, an
solum penes diversa officia, postea disquiretur.
Quod ergo sufficiant ista tria genera potentiarum constat, quia finis
partis vegetativae est conservatio ipsius viventis, tam in proprio
individuo quam in specie. In hoc enim resumitur, quidquid pertinere
potest ad ipsum corpus vivens, ut videlicet vivat in se et in specie
sua. In conservatione autem sui includitur duplex operatio, scilicet
nutritio et augmentatio. Nam ratione primi restauratur, quidquid
perditur per calorem naturalem, et ratione secundi ex statu
imperfecto, in quo generatur, perducitur ad statum perfectum,
scilicet debitam quantitatem et robur. In conservatione autem speciei
attenditur generatio, qua producit sibi simile propagando ipsam
speciem.
NEC OBSTAT, quod etiam non viventia generant sibi simile, ut
ignis, et mediante generatione speciem conservant; ergo generatio non
est propria actio viventium. Et ex alia parte multa sunt viventia,
quae generationem non habent, sicut quae fiunt solum ex putrefactione.
Respondetur, quod non viventia generant generatione communiter dicta,
quae est totaliter ex materia extrinseca, viventia autem speciali
generatione, quae est ex propria substantia viventis, ratione cuius
est generatio propagativa ex principio coniuncto ipsius viventis et
communicato ipsi genito. Et sic dicit D. Thomas 1. p. q. 78.
art. 2. ad 2., "quod generatio in rebus inanimatis est totaliter
ab extrinseco, sed generatio viventium est altiori modo per aliquid
ipsius viventis, quod est semen, in quo est aliquod principium
corporis formativum". Idemque tradit in 2. de Anima lect. 8.
Hoc autem principium corporis formativum non solum debet esse virtus
activa, quae est in partibus spirituosis et subtilioribus seminis, sed
etiam debet habere principium materiale, quatenus partes crassiores
praebent materiam, ex qua formatur foetus. Quomodo autem dicatur ex
semine fieri res generata tamquam ex principio vitae coniuncto,
explicavimus q. 1. de Generat. art. 1. Et similiter quomodo
semen habeat vitam fiatque ex superfiuo alimenti, explicavimus
ibidem q. 8.
Ad aliam partem argumenti dicitur, quod licet anima vegetativa habere
possit istas tres operationes, non tamen est necesse, quod in omni
participants vitam vegetativam inveniantur de facto. Nam operatio
generativa non invenitur in pueris ob statum imperfectum, in aliis
deest ipsa potentia ratione sterilitatis, in aliis ob imperfectionem
naturae, quia ex sola putrefactione generari possunt, inter quae
numerant aliqui anguillas, salamandras et alia similia. Quaedam vero
sunt, quae indifferenter ex semine et ex putredine generari possunt,
ut mures, vespae et alia similia. Ista ergo participant imperfecte
vitam vegetativam, sicut etiam inter animalia non omnia participant
omnes sensus et operationes, sicut talpae non habent visum et ostreae
non habent motum progressivum.
Ex dictis colligitur definitio animae vegetativae. Et explicatur ea,
quam tradidit Aristoteles 2. de Anima textu 49. Definivit enim
Aristoteles animam vegetativam ab actu perfectiori, quem habet et qui
ceteros praesupponit, scilicet a generatione, quae solum convenit
animalibus perfectis et in statu perfecto existentibus, dicens, quod
"anima prima" (id est vegetativa) "est principium generandi tale,
quale ipsa est". Quam definitionem explicans ibi S. Doctor lect.
9. inquit, quod quia "omnia definiuntur et dominantur a fine, finis
autem operum animae vegetabilis est generare alterum simile sibi,
sequitur, quod ipsa sit conveniens definitio animas vegetabilis, ut
sit generativa alterius similis secundum speciem". Idem tradit 1.
p. q. 78. art. 2. ostendens, quomodo nutritiva et augmentativa
sunt potentiae habentes effectum in ipsomet vivente, in quo sunt,
generativa autem habet effectum in alio distincto, licet ex ipsius
generantis corpore decidatur. Haec autem est perfectior operatio,
quia per eam anima vegetativa quodammodo appropinquat ad sensitivam,
quia haec, ut diximus, habet operationem suam circa res exteriores,
et deinde quia producere simile sibi est actio rei iam perfectae in
se. Quapropter in definitione Aristotelis, quando dicit, "quod
vegetativa est principium generandi", debet subintelligi, quod sit
principium vitale. Principium autem vitale ad generandum
praesupponitur, quod sit vivum respectu sui ad operandum circa se.
Non enim posset vitaliter circa aliud operari, nisi primo posset circa
se, et consequenter supponitur, quod sit nutritivum et augmentativum
sui. Unde si velimus exprimere in definitione omnia, quae pertinent
ad animam vegetativam, definiri potest, quod "est principium
nutriendi et augendi et generandi vitaliter". Sed tunc illae
particulae non debent intelligi collective, quasi debeant omni animae
vegetativae convenire, sed distributive vel secundum accommodam
distributionem, ita ut animae perfectae conveniant omnes illae
operationes, imperfectae vero saltem aliquae.
SED OBICIES: Nam imprimis Aristoteles dicit 2. de Anima
textu 34., "quod naturalissimum est viventibus perfectis et non
orbatis generare". Ergo generatio non potest esse propriissima
viventium. Patet consequentia, quia illa actio est magis naturalis,
quae est magis propria naturae ut natura est, non ut vita est.
Quodsi dicatur esse naturalissimum viventi non ratione naturae ut sic,
sed ratione naturae viventis, tunc dictum Philosophi non est verum,
sed instatur in multis. Primo quidem, quia non potest dici
naturalissimum, quia magis necessarium. Sic enim magis necessaria est
nutritio, quia requiritur ad conservandum propriam vitam in quocumque
statu, etiam in pueritia, in qua non convenit generare, imo propter
conservandam vitam animal abstinet a generatione. Secundo, quia si
est naturalissimum, quia perfectissimum, sequitur, quod in animalibus
naturalius sit sentire vel loco moveri, et in hominibus intelligere
quam generare, quia haec perfectiora sunt.
Secundo obicies, quia Aristoteles in hoc 2. libro textu 34.
solum numerat duas operationes vitae vegetativae, scilicet uti alimento
et generare. Non ergo debent poni tres, scilicet nutrire, augere et
generare, praesertim cum actio augmentativa non possit distingui a
nutritiva, quia quantitas consequitur substantiam sine novo motu,
nutritio autem ad substantiam acquirendam ordinatur.
Denique plures aliae operationes dantur in anima vegetative, quae
versantur circa materiam exteriorem, et non circa ipsum corpus vivens,
sicut attractio alimenti, digestio illius, expulsio superflui et aliae
similes, quae versantur circa corpus extraneum et nondum
informatum
forma vivente. Ergo plures operationes debent poni in anima
vegetativa, quam quae versantur circa ipsum corpus vivens.
Ad primum facile respondetur quoad primam partem, quod generatio
dicitur opus naturalissimum, quia est commune omni naturae, etiam
inanimatae, loquendo de generatione quoad substantiam et secundum
rationem communem generationis, est tamen propria viventium, loquendo
de generatione ex parte modi procedendi vitaliter et per propagationem
ex ipsa substantia generantis decisa.
Quod autem attinet ad expositionem Aristotelis, dissentiunt
expositores in explicando, qua ratione dixerit esse opus naturalissimum
generationem. Sed breviter dico non dici naturalissimum opus, quia
est perfectius, cum in multis animalibus aliae sint perfectiores
operationes, ut in argumento dictum est. Neque ex eo, quod sit magis
necessarium respectu ipsiusmet viventis absolute, cum magis propriae
vitae sit necessaria nutritio. Sed ob duplicem causam: Primo, quia
generatio est communis omni naturae, etiam non viventi, saltem quoad
substantiam generationis, ut dictum est. Secundo, quia magis in eam
propendet natura etiam viventium non propter bonum proprium, sed
propter bonum commune, scilicet propter perpetuitatem speciei, quae
generatione ipsa conservatur. Quam causam tradit D. Thomas 2. de
Anima lect. 7. ad illum textum Aristotelis et Caietanus ibi et
Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 2. dub. 4. Eam vero negat
Suarez 2. de Anima cap. 7. n. 6., licet primam causam
admittat n. 6., sed male eam negat, cum sit expresse approbata ab
Aristotele, qui causam reddidit, cur generatio sit naturalissimum
opus, scilicet quia maxime propendet natura in conditionem illam
perpetuitatis, quam consequitur generatione, et non sola nutritione et
conservatione propria. Itaque conservatio speciei, secundum quod
propagatione multorum perpetuatur, maiori pondere allicit naturam quam
nutritio seu conservatio in esse proprio, tum quia est bonum commune et
quaelibet pars naturaliter magis inclinatur in bonum commune quam in
proprium, ut patet in manu naturaliter se exponente ictui capitis, et
aqua ascendente sursum, ne detur vacuum; tum quia mediante generatione
efficacius consequitur perpetuitatem quam nutritione. Nam haec ex
natura rei certam habet periodum, illa per generationem in infinitum
durat, quantum est ex vi naturae, nisi obstaret decretum superius
divinum terminandi generationes completo numero beatorum.
Naturalissimum autem est unicuique intendere perpetuitatem, quae cum
in individuo sit impossibilis per conservationem, fit in specie per
generationem.
Nec obstat fundamentum P. Suarez, quia videlicet nutritio ordinatur
ad propriam conservationem in se, generatio autem in alieno individuo;
magis autem inclinatur unumquodque in bonum proprium quam in alienum,
quia amicabilia ad alterum oriuntur ex amicabilibus ad se.
Respondetur enim, quod inclinatur aliquid magis in bonum proprium, ut
distinguitur contra alienum, non contra bonum commune. Ad hoc enim
maior est ponderatio quam ad proprium, quia etiam proprium continetur
sub communi et ab eo dependet, et sic amicabilia ad alterum oriuntur ex
amicabilibus ad se, quando est alterum omnino alienum, non quando est
alterum quasi bonum commune et superius, respectu cuius haec maxima non
currit. Et ita omnis creatura naturaliter magis fertur in Deum quasi
in bonum commune, ut docet S. Thomas 1. p. q. 60. art. 5.
Neque est verum conservari etiam speciem in proprio individuo;
conservatur enim sine perpetuatione, quae est conservatio secundum
quid, in genito autem conservatur tamquam in propagato de sua
substantia et in parte sui.
Ex quo etiam patet ad instantias primi argumenti. Licet enim magis
necessaria sit nutritio ad se conservandum quam generatio, haec tamen
est magis necessaria ad perpetuitatem consequendam. Cum quo tamen
stat, quod magis tenetur homo ad conservandam propriam vitam quam ad
generandum, etiam in casu necessitatis propagandi genus humanum, eo
quod conservatio propriae vitae est fundamentum et medium necessarium
etiam ad ipsam propagationem. Et ita quia sublata vita propria
tollitur tam proprium individuum quam propagatio speciei, ideo magis
tenetur ad illam quam ad istam, sed ad illam ut ad medium, ad istam
vero ut ad finem. Et ideo naturalius se habet ad generationem, quia
gratia huius finis, scilicet perpetuitatis, omnia agunt, quae
secundum naturam agunt, ut dicit Aristoteles in eodem loco.
Ad secundum respondetur Aristotelem numerasse illas duas operationes
animae vegetativae, quia sub illa, quae alimento utitur, continetur
tam nutritio quam augmentatio. Utraque enim alimento utitur licet
diversimode, alia ad restaurandum et conservandum, alia ad
perficiendum et augendum. Postea tamen utramque operationem explicuit
textu 38. et seq. Quod vero dicitur non dari motum ad quantitatem
distinctum a nutritione, refutatum a nobis est q. 19. Phys. et q.
8. de Generat.
Ad ultimum respondetur omnes illas operationes contineri sub
nutritive, quia illi deserviunt eique ministrant, sicut sub generativo
continetur operatio praeparativa seminis, resolutio ipsius et formatio
foetus. Quod vero dicitur non versari illas actiones circa corpus
vivum, distinguo: proxime et formaliter, transeat; dispositive,
nego; disponitur enim materia alimenti, ut nutriatur et transeat in
corpus vivum.
|
|