|
Haec tria pertinent ad cognoscendam vim nutritivam, et ex ea manebit
explicata vis augmentativa, quae illi deservit. Plura autem de
nutritione et alimento egimus q. 8. de Generat., et ideo hic
breviter de ipsa potentia nutritiva agendum est.
Circa primum ergo, scilicet circa ipsam potentiam nutritivam dubium
est, an sit qualitas aliqua de secunda specie, scilicet aliqua
potentia, an vero sit calor aliquis vitalis vel saltem temperamentum
vel mixtura aliqua primarum qualitatum sine potentia aliqua
superaddita.
In quo P. Suarez tract. de Anima libro 2. cap. 9. existimat
temperamentum primarum qualitatum se habere ut dispositionem seu
virtutem dispositivam ad introducendum animam in materiam alimenti,
virtutem autem inductivam ipsius animae in alimentum, sive educendo
sive uniendo formam, esse ipsam animam immediate, et ab ea procedere istam actionem, non ab aliquo
accidente superaddito. Praeter istas autem
actiones, scilicet inducere formam substantialem et disponere ad illam
non datur alia operatio, quae correspondeat virtuti seu potentiae
superadditae illis primis qualitatibus. Alii autem ex iunioribus
constituunt hanc potentiam nutritivam in ipso calore naturali,
fortassis quia est principium activum in nutritione et augmentatione.
NIHILOMINUS S. Thomas perpetuo assignat calorem et
qualitates primas pro instrumentis vitae vegetativae et operationum
eius, quae utique sunt nutritio ac generatio; requirit autem tamquam
principalem virtutem aliquam qualitatem superiorem ad primas. Ut
videri potest 2. Contra Gent. cap. 68. et 1. p. q. 78.
art. 2. ad 2. et q. 118. art. 1. ad 3. Non potest autem
talis virtus uti calore et aliis qualitatibus ut instrumento, quod
movet et sibi deservit, nisi distinguatur ab illis.
FUNDAMENTUM EST, quia generatio et nutritio habent
effectus excedentes calorem et temperamentum quatuor primarum
qualitatum, tum in ipsa substantia rei operatae, tum in modo
operandi. Ergo requirunt aliquam virtutem altiorem ab illis
qualitatibus distinctam.
Consequentia patet, quia non habemus aliud principium distinguendi
virtutes et potentias, nisi per diversos effectus et modos operandi.
Antecedens probatur: Nam quantum ad substantiam rei operatae videmus
in generatione fieri aliquos effectus excedentes primas qualitates, ut
est formatio membrorum, eductio animae vel introductio et alia
similia, quae constat distingui ab actionibus primarum qualitatum.
Non enim est idem calefactio, etiam facta ab animali, et formatio
membrorum et introductio animae. Similiter in nutritione formantur
membra saltem partialiter et aggenerative, siquidem membra ipsa
succedente alimento de novo instaurantur vel augescunt; ergo eadem
ratio est de ipsa atque de generatione. Ex parte autem modi operandi
constat manifeste distingui, quia animal operatur istas actiones
vitaliter, sive generando sive nutriendo, qualitates autem
elementales, quantum est ex sua specie, non operantur vitaliter.
Constat enim, quod calor in ferro vel in ligno est eiusdem speciei cum
calore animalis, et tamen ibi non operatur vitaliter. Ergo modus
vitaliter operandi aliquam virtutem specie distinctam postulat ab ipso
calore secundum se.
NEC VALET DICERE, quod ipse calor ut coniunctus animae
est medium, quo anima operatur vitaliter, nec indiget alia virtute vel
potentia superaddita ad dirigendum talem calorem. Contra enim est,
quia istae actiones nutritivae essentialiter et specifice sunt vitales
et in ratione vitalis distinguuntur specie a non vitalibus. Ergo calor
secundum totam speciem, quam habet, non potest esse sufficiens
potentia et virtus istarum actionum. Consequentia patet, tum quia
calor, qui est in animali, non est distinctus specie a calore ignis,
ergo non potest sine alia virtute superaddita effectus specie distinctos
habere; tum quia calor non est potentia vitalis etiam in animali, ergo
non potest esse immediatum principium operationis vitalis. Anima autem
per suam substantiam sine potentia vitali superaddita non est operativa
vitaliter, et multo minus mediante instrumento non vitali, qualis est
calor ex sua specie. Nec obstat, quod ad nutritionem non datur
speciale organum, sed fit in toto corpore, et sic non videtur dari
specialis potentia. Hoc enim est respectu ultimae nutritionis, quando
ex sanguine partes solidae nutriuntur, ut caro et ossa. Ad primam
autem digestionem internam et commutationem alimenti in sanguinem dantur
specialia organa, scilicet ventriculus et hepar.
Circa secundum punctum, scilicet quodnam sit obiectum potentiae
nutritivae, constat ex Philosopho in hoc 2. libro textu 42. et
D. Thoma ibi lect. 9., quod obiectum seu materia nutritivae est
alimentum. Circa illud enim versatur nutritiva tamquam circa
materiam, quam transmutat in substantiam aliti, et quo res alita
nutritur. Unde dicit Philosophus ibidem textu 48., quod in
nutritione sunt tria, scilicet quod alitur, quo alitur et alens
primum. Quod alitur, est corpus vivens, quia est subiectum, cui per
alimentum transmutatum novae partes adveniunt et succedunt. Id, quo
alitur, est nutrimentum, sumendo ly quo pro principio materiali, non
effectivo, et ita non solum dicitur id, quod nutritur, sed ex quo
transmutatur, sicut semen est id, quo generatur animal, non solum
ut principio effectivo ratione virtutis formativae, sed etiam ut
principio materiali, quatenus de ipso sumitur etiam materia foetus.
Alens primum est ipsa anima, quae est primum principium nutriendi.
SED INQUIRES, quomodo dicatur alimentum esse obiectum non
solum potentiae nutritivae, sed etiam generativae, ut affirmat
Aristoteles textu 47., cum tamen diversum sit obiectum nutritivae
et generativae; obiectum enim generativae est foetus ipse, qui
generator, obiectum autem nutritivae est vivens ipsum, quod nutritur.
De alimento etiam verificatur, quod illo vel ex illo nutritur animal,
ex alimento autem non generatur proles; ergo non habet utraque potentia
alimentum pro obiecto etiam materiali.
Respondetur nihilominus verissimum esse dictum Aristotelis et
explicari a D. Thoma ibi lect. 9., quod etiam alimentum est
factivum generationis, eo quod semen est superfluum alimenti. Quod
intelligitur esse superfluum alimenti, non quia sit excrementium, cum
potius fiat ex sanguine defoecatissimo, sed quia est residuum ipsi
nutritioni, necessarium autem generationi. Itaque omnes potentiae
vegetativae utuntur alimento tamquam materia ad suas operationes, sed
diversimode. Nam nutritiva utitur substantia alimenti pro reparatione
ipsius viventis, augmentativa utitur quantitate seu magnitudine
alimenti pro ipsius augmentatione, generativa autem utitur residuo
alimenti pro ipsius propagatione. Et ita supponitur operatio
nutritivae ad generativam eique residuum sui alimenti tamquam materiam
subministrat, ideoque non ita absolute dicitur animam generare ex
alimento sicut nutrire, sed generare ex residuo alimenti, quod per
varias transmutationes nutritivae segregatur ad vasa seminalia, ibique
disponitur semen, ut illo utatur generativa, sicut etiam ad
nutritionem prolis segregatur ex alimento iam transmutato et converso in
sanguinem lac in feminis. Et in huius signum, qui sunt profusiores in
venerem, cum indigeant multa materia seminali, attrahunt de materia
nutritivae, ita quod aliquando emittunt sanguinem et debilitant
naturam. E contra vero animalia pinguiora sunt pauci seminis, ut docet
D. Thomas 1. p. q. 119. art. 2., quia indigent plus
convertere in proprium corpus quam segregare de residuo pro semine.
QUOTUPLEX autem sit alimentum, scilicet extrinsecum et
remotum, quod ab animali assumitur, et intrinsecum seu propinquum,
quod ab eo disponitur et transmutatur, ut convertatur in partes
solidas, et quas transmutationes ad hoc subeat, et in qua parte
animalis resideat facultas nutritiva, diximus in q. 8. de Generat.
art. 3.
Circa tertium punctum, scilicet quae facultates ministrent
nutritivae, imprimis inveniuntur duae potentiae principales, scilicet
nutritiva, quae respicit substantiam reparandam, et augmentativa,
quae respicit augendam. Secundo loco occurrunt quatuor potentiae
ministrantes istis duabus principalibus, scilicet attractiva,
retentiva, expulsiva et decoctiva, et si quae sunt aliae, ad istas
reducuntur. Tertio loco inveniuntur accidentia seu qualitates primae
ministrantes omnibus istis potentiis, quae sunt qualitates non
vitales, sed communes etiam non viventibus, scilicet calor et frigus
et similia, quae se habent ut dispositiones, et ideo ista accidentia
distingui a potentiis vitalibus certum est, cum ipsa vitalia non
sint. Quod etiam respectu potentiae attractivae et retentivae fatetur
ipse Suarez loco cit., l. 2. de Anima cap. 9. n. 14.,
licet id neget de facultate nutritiva, quod statim expendemus.
Igitur circa ipsas potentias vitales illa est DIFFICULTAS,
an realiter distinguantur inter se, quod etiam seq. art. tractandum
erit circa potentiam generativam, an distinguatur a nutritiva. Plures
enim auctores omnes illas potentias faciunt unam, quae omnes istas
operationes exercet et ab illis denominatur modo nutritiva, modo
generativa, modo augmentativa. Sed tamen inter augmentativam et
nutritivam minus videtur ponenda distinctio eamque negant Conimbric.
2. de Anima cap. 4. quaest. unica art. 2., Suarez tract. de
Anima libro 2. cap. 9., qui nec formaliter eas distinguit, ut
patet in fine capitis, Rubio 2. de Anima, tract. de potentiis
animae vegetativae q. 2. n. 33., et alii plures, qui ab his
auctoribus citantur. Et idem tenent aliqui thomistae, quos suppresso
nomine citat Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 2. dub. 1.
conclus. 2.
Non caret probabilitate ista sententia. Quoties enim non est evidens
requiri distinctionem potentiarum ad diversas operationes, magis
inclinare debemus in partem, quae non distinguit, eo quod natura
semper studet compendio. Est etiam conveniens ratio, quia ad virtutem
augmentativam non requiritur, nisi quod virtus nutritiva sit ita
fortis, quod possit plus convertere de alimento, quam deperdat de
humido proprio, ut docet S. Thomas 1. p. q. 119. art. 1.
ad 4. Ad hoc autem non requiritur nova virtus, sed eadem fortior et
perfectior. Utraque etiam potentia respicit eundem effectum
specifice, scilicet substantiam vivam, sive absolute sive ut maiorem
et augmentatam, et utraque vitali modo. Cur ergo non provenient ab
eadem potentia tamquam duae operationes subordinatae vel ad eundem finem
ordinatae, sicut etiam calefactio et illuminatio ab eadem virtute solis
proveniunt, quia sunt actiones inter se subordinatae? Quare
Aristoteles 2. de Generat. Animalium cap. 4. docet, quod eadem
materia est, ex qua augetur, et ex qua constituitur primum; et
facultas quoque augens eadem, quae in principio est, sed maior. Non
ergo est necesse ponere duas facultates.
NIHILOMINUS opposita sententia probabilior est et inter
thomistas magis recepta, ut tradit Mag. Baņez cit. loco concl.
3., et eam tenet Caietanus 1. p. q. 78. art. 2, in fine
commentarii aliique plures thomistae, quos citant et sequuntur
Carmelitani hic disp. 7. q. 3. § 2. Et sine dubio inclinat in
illam D. Thomas, tum quia tit. q. 78. dicit esse tres
potentiae, augmentativam, nutritivam et generativam; tum quia
unicuique assignat distinctam operationem et obiectum, quae sunt
principia distinctionis potentiarum. Nutritivae enim assignat
conservationem et reparationem substantiae, augmentativae acquisitionem
quantitatis debitae, generativae productionem alterius viventis. Tum
denique, quia in fine corporis ponit, quod una potentia deservit
alteri. Ergo non est eadem potentia, sed distincta, quia eadem non
servit sibi ipsi, licet actus unius potentiae possit servire et
subordinari alteri actui eiusdem. Sed D. Thomas non dicit, quod
unus actus subordinatur alteri, sed quod una potentia servit alteri.
Ergo sicut quando dicitur, quod unus actus deservit alteri,
colligitur distinctio ipsorum actuum, ita quando dicitur, quod una
potentia deservit alteri, debet colligi distinctio potentiarum.
Et ex hoc sumitur FUNDAMENTUM istius sententiae, quia
invenitur sufficiens distinctio in istis obiectis et in modo operandi ad
distribuendum istas potentias. Alio enim modo et circa distinctum
terminum operatur nutritiva quam generativa, cum una operetur
propagando et producendo simile distinctum a se, alia vero reparando
partes eiusdem viventis, scilicet nutritiva. Augmentativa autem
respicit terminum genere distinctum, scilicet quantitatem, non prout
consequitur naturaliter ad primam productionem substantiae, sed prout
acquiritur per veram mutationem et motum, procedendo de contrario in
contrarium, ut ostendimus q. 19. Phys. et q. 8. de Generat.
Ergo non minus petit motum seu operationem et potentiam distinctam quam
alteratio et motus localis, quae sunt ad diversa praedicamenta. Ex
alia autem parte istae potentiae propter suam materialitatem et
imperfectionem non possunt ita elevari, ut eminenter in se uniant tam
diversos actus et obiecta in aliqua ratione superiori, cum etiam anima
sensitiva, quae perfectior est quam vegetativa, non possit in una
potentia unire eminenter omnes actus et obiecta sensuum exteriorum vel
interiorum. Ergo probabilius est distingui debere istas potentias.
Unde non valet dicere, quod solum datur una potentia respiciens plures
actus inadaequatos, qui omnes versantur circa unum obiectum totale et
adaequatum, scilicet alimentum, in quo diversas illas operationes
operetur unica et eadem potentia. Nam contra hoc est, quia si illa
ratio aliquid probaret, etiam concluderet sensus internos et externos
esse unam potentiam, licet habeat inadaequatos actus, sicut etiam
omnibus sensibus servit una anima, eo quod sicut animae vegetativae
sufficit ad unitatem potentiae, quod versetur circa alimentum, licet
diverso modo secundum diversos actus inadaequatos, ita poterit dici,
quod animae sensitivae sufficit una potentia, quae versatur circa
sensibile. Diversi autem modi immutandi sensus dicentur esse diversi
actus inadaequati eiusdem potentiae, et praesertim cum hic etiam
inveniatur subordinatio unius ad aliud, sicut sensus externi serviunt
internis, et in internis sensus communis deservit phantasiae.
Unde potius ista subordinatio unius ad aliud est principium colligendi
distinctas potentias per se loquendo et ab intrinseco, quia
subordinatio limitationem dicit et distinctionem postulat; idem enim
sibi ipsi non subordinatur. Sed tamen possunt aliquando plures actus
inter se coordinati pertinere ad eandem potentiam et virtutem, quando
invenitur aliqua ratio superior et universalior, sub qua uniantur
rationes illae, quae in inferioribus et limitato modo consideratae
distinctionem postulabant, sicut v. g. intellectus, quia respicit
res sub quadam universali ratione, scilicet sub abstractione ab omni
conditione materiali, quidquid in materialibus distinguitur, ibi
unitur. Et similiter sol, qui respicit omne alterabile et
corruptibile sub ratione quadam universali, quae omne corruptibile
comprehendit, scilicet quatenus dependet et continuatur cum primo
alterante, quod est incorruptibile, ideo respicit omnia illa sub unica
ratione. Et quanto ratio alicuius virtutis universalizatur, tanto
magis unita est et ad diversos actus inadaequatos et obiecta se
extendit. E contra vero quanto magis particularizatur, tanto magis
distinguuntur potentiae et adaequantur actibus et obiectis diversis.
Non est autem aliqua ratio cur in anima vegetativa ponamus rationem et
modum operandi tam universalem, quod sub unica ratione plures illos
actus inadaequatos comprehendat, tum quia est infimi gradus in genere
animae, tum quia non supponit alias potentias magis inferiores,
respectu quarum sit superior et illas uniat. Quare si semel in
potentiis non habentibus universalitatem et superiorem modum procedendi
ponimus unitatem potentiarum ratione subordinationis ad eundem finem,
fere omnes potentias sensitivas et artes inferiores dicemus esse unam
virtutem, quia subordinantur inter se ad unum finem. Tunc autem eadem
potentia attingit finem et ea, quae ordinantur ad illum, eadem
virtute, licet inadaequatis actibus, quando vel medium et terminus
sunt eiusdem rationis et specificationis, vel modo universaliori
respicitur formalitas aliqua superior, sub qua omnia illa materialiter
contineantur.
Quod autem aliqui disputant, an distinguantur specie calor vitalis,
elementalis et coelestis, difficultas est parvi momenti. Neque enim
calor dicitur vitalis aut coelestis ratione alicuius intrinseci, quo in
esse talis constituatur, sed ex ordine ad causam illam extrinsecam, a
qua derivatur et attemperatur et modificatur, scilicet ad ipsum vivens
et ad ipsum coelum, ut bene notat Caietanus 1. p. q. 118.
art. 1. circa solutionem ad 3., sicut etiam calor arte distributus
et dispositus, ut in concoctione cibi, non est specie distinctus a
naturali. Et hoc ideo, quia omnes isti calores retinent eundem
effectum essentialem et primarium, scilicet calefacere aut reddere
calidum. Reliqui omnes effectus sunt consecuti, secundum quod a
diverso agente sic attemperante aut modificante resultant.
Ad fundamenta supra posita patet ex dictis debere distingui istas
potentias, quia non sunt ita universales et sub ratione altiori
procedentes, ut possint ista obiecta et actus inadaequatos sub una
ratione superiori universali unire. Nec augmentativa solum differt a
nutritiva, quia fortior est, cum auget, quam cum solum nutrit, et
non auget. Non enim est fortior intra eandem lineam, v. g. in
generanda carne molliori aut duriori seu aliis modis inter lineam
carnis; ad hoc enim non requiritur alia potentia distincta, sed eadem
perfectior facta. Requiritur autem alia et perfectior potentia, si
producit perfectiorem effectum in linea distincta, scilicet quatenus
est acquisitiva maioris quantitatis et debitae perfectionis et roboris.
Hoc autem requirit distinctam potentiam, quia licet versentur circa
alimentum, diverso tamen modo et ratione, nec respiciendo formaliter
eundem effectum, licet respiciat corpus vivum, quia in eodem corpore
vivo diversi effectus inveniuntur et diversae operationes petentes
distinctas potentias, sicut diversam operationem et formalitatem
postulat effectus faciendi aliquid maius aut robustius quam reparare
solum partes deperditas, sicut fit in nutritione.
Nec est idem de calefactione et illuminatione, quia haec uniuntur in
ratione aliqua superiori, scilicet in luce coelesti, quae ad utrumque
habet eminentiam. In igne enim a diversis qualitatibus provenit
illuminatio et calefactio, scilicet a calore et luce.
Cum autem dicitur, quod cessante augmentatione cessabit potentia illa
augmentativa tamquam superflua, respondetur, quod non est superflua
per se et ab intrinseco, sed per accidens et ratione status, sicut
etiam generativa potentia non tollitur in senibus, nec deest in
pueris, licet actum exercere non possit. Et in resurrectione omnia
ista membra et potentiae dabuntur propter integritatem hominis, non
propter exercitium actus. Similiter ergo propter eandem integritatem
manet augmentativa, etiam quando non exercet actum suum.
Ad Aristotelem denique respondemus, quod dicit eandem esse facultatem
augentem nunc et quae erat a principio, sed non dicit, quod illa,
quae est a principio et post, sit eadem cum nutritiva. Et cum dicit
esse eandem nutritivam et generativam, intelligitur quod sit eadem
genere, non specie.
Sed adhuc obicies: Nam ad producendam quantitatem non requiritur alia
virtus, quam ad producendam substantiam materialem, ad quam immediate
sequitur quantitas. Ad producendam autem maiorem quantitatem sufficit
addere novas partes substantiae, ita ut non plus deperdatur de
substantia, quam acquiratur, siquidem quantitas non producitur seorsum
a substantia, et ita augmentativa non habet distinctum actum a
nutritiva, scilicet conversionem alimenti in rem alitam quoad plures
partes, ergo neque diversum terminum ad quem distinctum ab ipsa
nutritiva, nisi penes plures vel pauciores partes, quod non variat
formaliter et specifice illum terminum, sed accidentaliter.
Confirmatur, quia virtus producens quantitatem non est alia
quantitas, cum quantitas non sit activa et productiva, ergo erit
virtus directe productiva substantiae et ex consequenti quantitatis.
Patet consequentia, quia si non est virtus productiva substantiae,
neque ipsa virtus est quantitas, ergo erit qualitas, quae posterior
est quantitate et supponit illam, ergo non datur virtus per se primo
productiva quantitatis. Et exemplo patet in igne, qui augetur ex
combustibilibus eadem virtute, qua generatur.
RESPONDETUR, quod ad producendam quantitatem sive totalem
sive partialem, absolute et ut passio quaedam est substantiae, non
requiritur actio distincta a productione substantiae, sicut ad
producendas alias proprias passiones sufficit ipsa substantiae
productio, ut attingit secundario passiones. Ad producendam autem
quantitatem sub tali statu et modo, sicut requiritur ad
augmentationem, scilicet quantitas ut maior et ut crescens, sic non
est proprie passio, sed accidens, cum non habeat necessariam
connexionem cum substantia vivente, ut de se manifestum est, et ideo
non mirum, quod distinctam actionem et motum terminare possit. Addo,
quod quantitas non est propria passio viventis, sed corporis sub gradu
corporeitatis. Unde quantitas, etiam ut maior et crescens, non est
absolute terminus augmentationis, sed ut constituens debitum statum
viventis et in perfecto robore. Et ad hoc non sufficit virtus
nutritiva communiter, nec quomodocumque attingens quantitatem, sed
virtus roborativa ipsius viventis et constitutiva eius in maioritate et
incremento vitali, quod sine quantitate non fit. Sed tamen ut fiat,
non sufficit virtus attingens substantiam et ex consequenti quantitatem
etiam partialem, sed sic attingens quantitatem, ut maius robur et
incrementum vitale faciat. Quod non semper facit nutritiva, ut
patet, cum animal nutritur, et non crescit nec roboratur, sed
infirmatur, et tamen acquirit partes, de quo plura diximus q. 8. de
Generat.
Ad confirmationem respondetur, quod virtus sic augmentativa
quantitatis secundum statum perfectiorem viventis et roborativum eius,
non est virtus solius substantiae productiva nec est quantitas, quae
activa non est, sed qualitas, quae quidem supponit quantitatem non
augmentatam in subiecto, producit vero quantitatem ut augmentatam. Et
sic tale augmentum quantitatis non supponit, sed est prior illo, nec
tamen est quantitas, sed qualitas, quia bene potest qualitas esse
virtus ad producendum quantitatem sicut ad producendum substantiam,
quae tamen ex genere suo est prior qualitate. Sed quia qualitas
operatur in virtute substantiae, cui inhaeret, sic potest aliam, cui
non inhaeret, attingere, et similiter quantitatem. In igne vero et
aliis inanimatis est dispar ratio, quia illa non habent augeri per se
et ab intrinseco nec proprie nutriri, sed solum generare aliud ex
materia sibi propinqua, quod cum sibi continuatur seu coniungitur,
dicitur aggenerari et augeri augmento extrinsecus apposito et
consequenter per accidens faciente maius, quatenus generat ignem de
novo, et ille continuatur praecedenti, non quia intendit perfectiorem
statum et robur, quod cum maiori quantitate detur illi.
Denique obicies ad probandum, quod potentia nutritiva vel augmentativa
non sit distincta a calore seu primis qualitatibus temperatis, quia si
datur talis potentia, vel agit in alimentum aliquid praeter calorem vel
nihil. Si nihil, superfluit. Dicere autem, quod illa potentia
dirigit calorem, explicare non potest, quid sit illa directio et
quomodo erga calorem fiat. Si aliquid agit praeter calorem, restat
explicare, quid sit. Nam aliam potentiam non producit, ut de se
patet. Si autem aliquam primam qualitatem, ad illius productionem
alia prima qualitas sufficit, imo ad producendam substantiam sufficit
ipsa qualitas prima vel plurium qualitatum temperamentum in virtute
substantiae; istae enim sunt dispositiones, quae virtute substantiae
producunt substantiam. Ergo alia potentia superfluit.
Confirmatur, quia in diversis partibus animalis vis nutritiva diversos
effectus producit, v. g. nervum, ossa, carnem, sanguinem etc.,
et hoc non ratione diversarum potentiarum, alias multiplicaremus tot
potentias nutritivas, quot partes heterogeneas, ergo ratione diversi
temperamenti et dispositionis primarum qualitatum. Et sic istae
sufficiunt ad producendum. Per eandem enim qualitatem vel qualitates,
quibus pars aliqua disponitur, per easdem alimentum immutatur ad
suscipiendam formam talis partis.
RESPONDETUR potentiam illam requiri ut distinctam a calore,
quia effectus, qui producitur, non potest fieri modo vitali nisi per
potentiam vitalem. Calor autem vitalis potentia non est ex sua
natura, cum inveniatur in rebus inanimatis, licet deservire possit
instrumentaliter potentiis vitalibus, ut S. Thomas dicit 1. p.
q. 118. art. 1. ad 3. Sic ergo dicimus, quod illa potentia
aliquid facit praeter calorem, tum quoad modum, quia vitali modo
operatur effectum, quod calor non potest etiam immediate coniunctus
animae, quia non est potentia vitalis; tum quoad substantiam, quia
formatio illa membrorum et organizatio, quae fit totaliter a generativa
et in partibus advenientibus a nutritiva, non est effectus solum
caloris aut aliarum qualitatum, quia non est solum reddere calidum aut
temperatum, sed talis substantiae et organizationis partem producere,
quod requirit altiorem virtutem, sicut calor ignis sine virtute artis
superadditae non potest disponere cibos neque facere lebetem ex ferro;
nec enim calor ut calor delineat et componit artificium illius vasis.
Et hoc vocamus dirigere et uti calore ut instrumento, non directione
cognoscitiva, sed impressiva virtutis vitalis aut artificiosae ad
effectum ultra speciem calidi et aliarum primarum qualitatum.
Ad confirmationem dicitur virtutem nutritivam esse unam, quae ob sui
eminentiam habet in diversis partibus heterogeneis diversos effectus et
formationes facere. Et sicut generativa in corpore extraneo,
scilicet ex foetu, format diversa membra, nec pro quolibet membro
diversa potentia generativa ponitur, ita nutritiva in proprio corpore
ipsius viventis pro diversis partibus diversas formationes et effectus
et temperamenta facit, non ratione diversarum dispositionum tantum,
sed ratione virtutis eminentis iuxta diversas dispositiones illas
diversas partes vitaliter producentis. Et licet per illas qualitates
disponatur alimentum seu materia, illae tamen nihil producunt in
virtute propria, sed virtute potentiae nutritivae vitalis, a qua
moventur, ut diximus.
|
|