|
Quod generativa non distinguatur a nutritiva, sentiunt
AUCTORES MULTI, qui, ut in praec. art. retulimus, non
distinguunt augmentativam et nutritivam, ut videri potest apud
Conimbric. libro 2. de Anima cap. 4. quaest. unica art. 2.,
Rubio 2. de Anima, tract. de potentiis animae vegetativae q. 2.
n. 33.; et inclinat Suarez libro 2. de Anima cap. 10.,
licet tandem resolvat, quod virtus formativa in generatione est longe
distincta a virtute alente. Et facere videtur Aristoteles in hoc 2.
de Anima text 42., ubi inquit: "Quoniam eadem est vis nutriendi
et generandi, primum de alimento determinare necesse est". Et in
libro 2. de Generat. Animalium cap. 4. dicit: "Quodsi
facultas augens vegetalis animae est, eadem quae generet quoque est".
Fundamentum vero fere consumitur in probando, quod actus generativae
et nutritivae sunt eiusdem rationis formalis et solum materialiter
differunt. Nam imprimis ex parte modi operandi utraque actio est
vitalis, et ex parte materiae utraque utitur alimento, non quidem
alimento extrinseco, sed intrinseco, quale est sanguis vel humor, et
ex parte termini ad quem utraque versatur circa substantiam vivam,
generativa quidem totalem de novo generando, nutritiva vero partialem.
Est autem eiusdem rationis formalis respicere totum et partem in
substantia, sicut ipsa substantia totalis et partialis eiusdem rationis
sunt.
Et confirmatur, quia in igne v. g. eadem est virtus generandi novum
ignem et aggenerandi partem, ergo etiam in viventibus. Patet
consequentia, quia viventia eminentiorem virtutem habent quam
inanimata. Ergo si ista possunt in unica virtute unire generativam et
aggenerativam, a fortiori viventia; aggenerativa autem in viventibus
nutritiva est.
Confirmatur secundo, quia etiam nutritiva habet virtutem organizandi
sicut generativa, ergo eiusdem rationis sunt. Antecedens constat,
quia per nutritivam restaurantur partes animalis, quae organizatione et
formatione constant; et similiter si fiat vulnus vel abscindatur pars,
restauratur a nutritiva et continuantur partes, quod non fit sine
formatione aliqua venarum, arteriarum, nervorum etc., quae omnia
organizationem important. Quodsi loquamur de ipsa virtute, qua semen
decoquitur et fit ex sanguine, multo magis id videtur pertinere ad
nutritivam partem, quia semen fit ex decoctione sanguinis, qui est
ultimum et residuum alimenti. Illa autem actio decoctiva est virtutis
nutritivae, sicut etiam decoquitur lac per virtutem nutritivam. Et
non caret probabilitate, quod vasa seminalia ipso semine nutriuntur
tamquam alimento; unaquaeque enim pars eo humore videtur enutriri,
quem elaborat, alias haberet duas actiones, alteram elaborandi semen,
alteram nutriendi ex sanguine; ergo tunc pertinebit ad nutritivam
partem seminis elaboratio.
In hac difficultate unum videtur certum et a nemine posse negari,
scilicet virtutem illam semini inclusam, quae in illis spiritibus valde
subtilibus residet, distinctam esse saltem numero ab ea nutritiva,
quae est in vivente, a quo deciditur, et similiter a nutritiva, quae
est in vivente, quod generatur. Constat hoc, quia semen decisum est
corpus separatum a generante et effectus eius. Similiter corpus
generatum est distinctum a semine et ab eo causatum et diversa forma
informatum. Ergo potentia seu virtus, quae est in semine, ab utroque
distinguitur; nec enim transit de subiecto in subiectum.
DIFFICULTAS est in duobus: Primum circa ipsam virtutem
seminis, an sit non solum numero, sed etiam specie distincta a
nutritiva, an vero in re idem ac nutritiva, licet ab actu, quem
exercet, generandi, denominetur generativa. Secundum, an illa
virtus, quae elaborat et decoquit ipsum semen, sit ipsamet nutritiva
virtus, an vero alia potentia, quae talem vim generativam imprimat
semini.
Dico ERGO PRIMO: Virtus illa, quae est in semine deciso,
non solum individualiter, sed etiam specifice differt a nutritiva.
Sumitur ex D. Thoma 1. p. q. 78. art. 2., ubi distinguit
istas tres potentias partis vegetativae, nutritivam, augmentativam et
generativam.
Specialiter autem de illa seminali virtute probatur, quia per
nutritivam solum fit aliquid simile ei, quod deperditur in eodem
subiecto, ut si nutritur caro, fit per nutritivam pars carnis, et si
nutriuntur ossa vel nervi, fiunt per nutritivam partes ossium et
nervorum et nihil amplius. At vero semen non convertit materiam,
circa quam operatur, in semen, sed in membra et partes corporis, et
organizando illud quoad omnes partes suas. Ergo illa virtus seminis
alia est a virtute nutritivae, quia haec magis limitata est, semen vero
organizat totum corpus, et sic est virtus nobilior quam nutritiva. Et
ad generativam ordinatur nutritiva et augmentativa, ut dicit D.
Thomas cit. loco 1. p.
Nec potest haec virtus constitui solum in aliquo calore quantumcumque
caelesti aut vitali, quia omnis calor neque est potentia vitalis neque
habet alium effectum per se nisi calefacere, virtus autem seminalis
plures alios effectus facit tamquam virtus viventis. Denique semen
decisum non vivit formaliter, quia non habet organa, neque est animal
in actu, sed virtus emissa ab animali, sicut cum sanguis vel alius
humor funditur, siquidem facta separatione non amplius informatur ab
anima illius, a quo deciditur, alia vero anima non generatur de novo
in semine per solam decisionem; neque enim divisio est sufficiens
dispositio ad generandum de novo animam in substantia ita rudi et non
organizata. Quare semen formaliter in se non nutritur, quia non
assumit alimentum, neque etiam nutrit foetum, siquidem efformat ipsum
et organizat, ut introducatur anima, et antequam anima sit
introducta, foetus non est capax, ut nutriatur, quia nondum est
vivens. Postquam autem anima est introducta, a propria virtute
nutritur foetus, non per virtutem seminis. Ergo virtus seminis non
est virtus nutritiva, neque sui neque alterius, sed distinctum
obiectum habet a nutritiva, scilicet producere aliud a se distinctum,
non seipsum alere et nutrire.
Dico SECUNDO: Potentia, quae in ipso vivente est ad
generandum, et cuius participatio est illa virtus relicta in semine
deciso, etiam est virtus distincta a nutritiva, et non est sola animae
substantia; et respicit ut principalem terminum et effectum ipsum
genitum seu filium et habet ipsi semini imprimere virtutem formativam
foetus et spiritus vivaciores et subtiliores. Probabile est etiam esse
eiusdem speciei virtutem generativam in animali masculo et in femina,
licet habeat diversos actus accidentaliter distinctos intra eandem
speciem, sicut est praeparatio seminis et resolutio illius, attractio
et retentio et ministratio materiae convenientis ad locum generationis.
Prima pars conclusionis probatur, quia ad minus eiusdem rationis est
vel eminentioris virtus principalis, quae in agente residet, et quae
est decisa et participata ab ipso, quia eundem finem et obiectum
utraque respicit et eundem terminum seu effectum operatur, sicut in
igne calor emissus et calor ipsius ignis eiusdem rationis sunt, quia
eundem effectum et terminum respiciunt. Si ergo virtus, quae est in
semine deciso, distinguitur a nutritiva respicitque obiectum formale et
terminum distinctum, scilicet efficere propagationem producendo vivens
distinctum a se, non conservationem proprii corporis, quod facit
nutritiva, ergo similiter virtus generativa, quae est in ipso
vivente, et a qua derivatur illa, quae est in semine, non potest esse
eiusdem rationis cum nutritiva; respicit enim similiter distinctum
obiectum formale, scilicet propagationem et assimilationem rei
distinctae, non conservationem sui.
Ad haec sufficienter colligitur distinctio istarum potentiarum ex
distinctione organorum, in quibus resident istae potentiae, sicut ex
hac ratione colligimus distingui potentias sensitivas, quia habent
distincta organa, in quibus resident, sicut visus est in oculo,
tactus in toto corpore etc. Constat autem potentiam generativam
residere in peculiari organo seu parte, qua deficiente simpliciter
animal est impotens ad generandum. Nutritiva vero quoad aliquem
actum, scilicet decoctionem alimenti, habet distinctum organum a
generativa, scilicet ventriculum; quoad alium vero actum, id est
conversionem ultimam alimenti in partes solidas, est diffusa per totum
corpus. Ergo istae potentiae differunt inter se.
Nec potest dici, quod est eadem potentia, quae in diversis partibus
corporis habet diversos actus iuxta diversas earum dispositiones propter
eminentiam talis potentiae. Sicut enim eadem virtus nutritiva in
ossibus generat ossa et in carne carnem, sic non repugnat, quod eadem
potentia in vasis seminalibus sit generativa et in aliis partibus
corporis nutritiva.
Sed contra est, quia si hoc aliquid valeret, non esset aliqua ratio,
quare non diceremus, quod omnes virtutes sensitivae essent una et eadem
potentia, quae in organo virus exerceret visionem et in auditu
auditionem etc. propter eminentiam talis potentiae. Si enim parti
vegetativae, quae imperfectior est, potest attribui una potentia,
quae omnes illos actus in diversis organis exerceat, cur parti
sensitivae, quae longe perfectior est, non attribuetur eadem eminentia
et unitas potentiae cum diversitate actuum in diversis organis? Sed
veritas est non dari talem eminentiam in istis potentiis, quae adeo
materiales et corporeae sunt, sicut iam supra ostendimus. Et
sufficit, quod unica anima omnia organa et partes animalis informet,
non autem quod unica potentia omnes illos actus exerceat. Potentia
enim se habet ut virtus et instrumentum operandi, quod iuxta diversos
actus seu operandi modos distingui debet. Diversitas autem illa
potentiae, nutritivae in generando carnem vel ossa vel nervos etc.
materialis solum diversitas est; formaliter enim respicit eundem modum
operandi, scilicet per conversionem alimenti restaurare deperditum in
quibuscumque partibus animalis. At vero generativa etiam in isto modo
operandi disconvenit cum nutritiva, quia non respicit restaurationem et
conservationem eiusdem viventis, sed propagationem illius in suo
simili.
Multo minus urget, quod aliqui dicunt, potentiam generativam esse in
omnibus partibus corporis diffusam, quia licet non omnes partes
corporis possint generare, ex omnibus tamen elaboratur et participatur
semen, eo quod est virtus formative omnium membrorum in foetu, et ita
ex omnibus membris generantis debet participari illa virtus.
Sed contra est: Nam praeterquam quod medici cum Galeno in libro de
Semine communiter docent non fieri semen ex omnibus partibus animalis,
contrariatur manifestae experientiae. Nam homo carens manibus aut
pedibus aut oculis etiam a nativitate, generat foetum integrum, et non
carentem illis partibus. Ergo semen non attrahitur ab omnibus partibus
animalis de facto, quas tamen de facto generat.
Secunda pars conclusionis probatur, quia habet eosdem aetas virtus
generativa in femina et in masculo quantum ad speciem et substantiam
termini, ad quem tendunt, scilicet ad generandum foetum, licet
accidentaliter aliqui actus different. Nam licet in femina sit virtus
activa ad ministrandum materiam sive sanguinis sine seminis imperfecti,
et ad congregandum illam in locum generationis, et probabile etiam
est, quod ad ipsam formationem foetus habet activitatem semen
femineum, certum tamen est se habere ut quid imperfectum et potentiale
et consequenter ut passivum ad hoc, ut perficiatur spirituoso semine
virili. Et ideo licet coniunctum semini virili et commixtum habeat
actionem eiusdem speciei in ordine ad productionem foetus, et in hoc
fundetur, quod sit virtus eiusdem speciei, tamen certum est, quod
antecedenter ad istam actionem, in quam influit ut coniunctum semini
virili, debet habere aliquos actus, qui non conveniunt virtuti
generativae masculi, sicut est attractio et retentio seminis virilis,
congregatio materiae et alia similia, quae illi conveniunt in quantum
virtus feminea est, id est imperfecta et passiva, perfectibilis autem
ab activitate et vivacitate seminis virilis. Sed tamen istae actiones
minus principales sunt et solum deservientes principali actioni, quae
est formatio foetus et introductio animae. Et ideo quia in illa
conveniunt specifice virtus generativa feminea et mascula, quia
respiciunt eundem terminum activo modo, licet una magis imperfecte et
dependenter ab alia ut a perfectiori, et in hoc, quod est perfici ab
alia, passive se habeat, ideo probabile est utramque virtutem esse
eiusdem speciei.
Illud autem est certum, quod ad resolvendum semen non requiritur alia
virtus distincta ab ipsa potentia generativa animalis, ut aliqui
ponunt. Et ratio est, quia virtus generativa ex sua propria ratione
est communicativa sui, quia non potest attingere suum terminum, nisi
communicando talem virtutem per decisionem et resolutionem seminis, ex
quo tamquam ex principio coniuncto debet formari foetus. Ergo ad
eandem virtutem et potentiam, ad quam pertinet producere et formare
foetum quae est virtus generativa, pertinet etiam resolvere et
emittere semen, per quod talis formatio et productio vitaliter fit.
AD FUNDAMENTA OPPOSITAE SENTENTIAE ex
auctoritate respondetur illum locum Aristotelis explicari a D. Thoma
2. de Anima lect. 9. super textum 42., quod est eadem virtus
nutriendi et generandi generice, et non specifice, quia scilicet
vegetativa et generativa ab eadem communi potentia anima, continentur,
id est ab eodem gradu procedunt, non tamen sunt una et eadem potentia
proxima, sed, ut ibi dicit D. Thomas, nutritiva est quaedam
specialis potentia a generativa.
Ad primum fundamentum ex ratione respondetur, quod licet nutritiva et
generativa versentur circa alimentum seu utantur illo, longe tamen
diversa ratione; una enim respicit substantiam viventis ut propagandam
in suo simili, altera ut restaurandam ab eo, quod deperditur. Unde
habent distincta organa in animali et distinctam mutationem postulant in
suis actionibus. Quare si potentiae sensitivae, quae nobiliores
sunt, propter diversum modum immutationis ab obiecto et diversitatem
organorum diversae potentiae sunt, cur non etiam nutritiva et
generativa? Et sic non respiciunt totum et partem secundum idem, sed
generativa respicit totum distinctum et propagandum, nutritiva autem
respicit partem, sed non illius totius, quod generatur, sed ipsius
viventis, quod restauratur. Et ad exemplum de igne et aliis
inanimatis respondetur ea non nutriri, ut ostendimus in 1. de
Generat. q. 8. Per se enim ignis non restaurat partes deperditas,
sed solum ex materia sibi apposita generat alium ignem. Quodsi
propinquus sibi sit, facit continuationem cum illo, et sic ratione
continuationis dicitur aggenerari. Sed hoc per accidens est, ratione
scilicet continuationis et propinquitatis ignis geniti et generantis;
per se enim solum ignis habet potentiam generativam ex materia sibi
extrinsecus apposite.
Ad secundum respondetur, quod in nutritiva est vis formativa
membrorum restaurando id, quod amittitur respectu eiusdem viventis,
non vero ad propagandum sibi simile sicut in generativa. Unde
nutritiva per se respicit partes materiales et fluentes, quas restaurat
sub eadem organizatione, quae fuerunt. At vero generativa per se
respicit partes formales, id est ipsam organizationem et differentiam
partium, quae sunt in re genita. Unde nutritiva non valet per se
producere partem integram heterogeneam, v. g. pedem vel oculum, si
abscindatur, sed solum sub eadem parte fluentem materiam reparat;
generativa autem omnes partes et omnia organa de novo format in re,
quam producit.
Ad ultimum respondetur, quod in semine elaborando possumus considerare
actiones duplicis generis: Aliae quasi praecedentes et disponentes,
aliae quasi consummantes et ipsam vim seminalem imprimentes illi
materiae, ex qua fit semen. De primis non est inconveniens, quod
pertineant ad nutritivam, siquidem semen fit ex residuo alimenti, et
sic supponit alimentum a nutritiva decoctum et dispositum, ut
ministretur semini. Ideoque dixit D. Thomas 1. p. q. 78.
art. 2., quod generativae deserviunt nutritiva et augmentativa,
sicque videmus foveri et accendi generativam ministrato fomite et
materia a nutritiva, ideoque maximum remedium reprimendi luxuriam est
abstinentia alimenti. Ceterum ipsa impressio virtutis seminalis non a
nutritiva, sed a generativa descendit, ideoque semen decisum non agit
in virtute nutritivae sed generativae, nec assimilat generatum viventi
ut nutrienti se, sed ut generanti. Quod vero vasa seminalia
nutriantur ipso semine, ut aliqui existimant, vel communi sanguine,
ut alii, et quod sanguis decoquatur ad purum, ut fiat semen, totum
hoc pertinet ad nutritivam, sed habet se antecedenter et dispositive ad
praeparandum semen, non autem pertinet ad ipsam impressionem virtutis
seminalis, qua constituitur ultimate in ratione seminis, hoc enim fit
a potentia generativa.
|
|