QUAESTIO IV

DE ANIMA SENSITIVA, ET POTENTIIS EIUS IN COMMUNI


PROEMIUM

Quoniam anima sensitiva est illa, quae per cognitionem sensibilem potest operari, non possumus eius naturam investigare nisi per operationem sensitivam et potentias, quibus operatur. Unde perfecta cognitio animae sensitivae explicatis sensibus seu potentiis sensitivis tam in communi quam in particulari earumque obiectis accipienda est. Et sic primo tractabimus de potentiis sensitivis in communi, deinde agemus de illis in particulari, tum de exterioribus tum de interioribus.