|
Certum est omnem potentiam apprehensivam versari circa aliquod
obiectum, siquidem experientia constat nos res aliquas cognoscere, et
id, quod cognoscimus, obiectum est potentiae. Certum est etiam
potentias istas operationem aliquam seu actum secundum habere, cum
aliquando experiamur nos cognoscere in actu secundo et in vigilia esse,
aliquando ab actu cessare, vel simpliciter ab omni actu cessando sicut
in somno, vel a cogitatione peculiari alicuius obiecti.
DIFFICULTAS EST, quomodo obiectum comparetur ad potentiam
cognoscitivam, antequam eliciat actum, an videlicet potentia perfici
debeat ab obiecto secundum aliquam intrinsecam mutationem, et ita
passive comparetur ad ipsum obiectum, an vero obiectum mere extrinsece
se habeat, et potentia solum sit activa in ordine ad suam operationem
eliciendam. Et secundo est difficultas, quomodo operatio ista
eliciatur, an a sola potentia, an a solo obiecto potentia mere passive
recipiente, an ab utroque.
CIRCA PRIMUM EXISTIMARUNT aliqui non requiri
coniunctionem obiecti cum potentia cognoscitiva antecedenter ad
operationem, nec habere rationem principii concurrentis cum potentia,
sed solum extrinseci termini, circa quod potentia operatur. Quod
sentiunt omnes, qui negant dari species intentionales, contra quos
agemus infra q. 6. art. 2. Alii attribuunt sensibus rationem
agendi et patiendi, ita tamen quod sint distinctae potentiae sensus
agens et sensus patiens, et in quantum agens format species, in
quantum patiens recipit, quod attribuitur Ianduno et Apollinari.
Alii simpliciter fatentur potentiam sensitivam esse passivam respectu
obiecti perficique ab eo mediante specie, ut possit in actum secundum
et operationem suam procedere. Quae est sententia communior, quae ideo
admittit species intentionales, ut ab illis determinetur et actuetur
potentia ex parte obiecti ad eliciendum actum, qui iuxta diversitatem
obiecti variatur.
Dico ERGO PRIMO: Obiectum coniungi debet potentiae
cognoscitivae et concurrere cum illa in ordine ad eliciendam suam
operationem et actum secundum.
Conclusio haec constat illo communi axiomate apud philosophos recepto:
"Ex obiecto et potentia paritur notitia". De quo videri potest D.
Thomas q. 8. de Veritate art. 6. et 1. p. q. 79. art.
2. et aliis locis infra citandis, et ex D. Augustino aliisque
Patribus communiter in ore theologorum versatur. Et quidem
fundamentum illius latius constabit ex tradendis infra q. 6. art.
2. Ubi ostendemus dari species intentionales, quae loco obiecti
concurrant cum potentia ad cognitionem.
In praesenti sufficit illam deducere ex ipsa natura cognitionis, quia
cognitio versatur circa obiecta trahendo illa ad se et per aliquam
unionem vel assimilationem ad ipsa. Non enim respicit obiecta agendo
in illa realiter, neque enim cognitio nostra immutat realiter obiecta,
ut patet, cum aliquem videmus, qui ex eo precise, quod sit visus,
non manet realiter mutatus. Nec etiam respicit illa per inclinationem
et pondus tendendo ad ea, hoc enim pertinet ad voluntatem; ergo
respicit illa per assimilationem et coniunctionem aliquam intra potentiam
cum obiecto. Non potest autem aliqua potentia facere et operari
coniunctionem et assimilationem cum aliquo, nisi ipso concurrente
tamquam extremo coniunctionis et assimilationis, nec enim coniunctio et
assimilatio fit sine concursu extremorum. Sed latius de hoc agemus
infra q. 6. art. 2.
Dico SECUNDO: Potentia sensitiva passive se habet respectu
specierum, quibus vice obiectorum actuatur tam in esse entitativo quam
in esse intentionali, sed per se et principaliter in esse
intentionali.
Non omnes conveniunt in hac conclusione, sed aliqui dixerunt obiectum
concurrere ad cognitionem terminative tantum, non vero motive, ut
Henricus Quodlib. 4. q. 7. Alii, quod concurrit obiectum ad
cognitionem ex aequo cum potentia et quasi illi assistens, non per se
illam informans, nisi quatenus species accidentia sunt, quae
entitative inhaerere debent sicut reliqua accidentia. Quae est
sententia Scoti in 1. dist. 3. q. 9. art. 2. Et sequitur
P. Suarez libro 2. tract. de divina substantia eiusque attributis
cap. 12. n. 6. et 10., imo distinctionem illam de specie in
esse intentionali et in esse entitativo reicit in libro 3. de Anima
cap. 2. n. 26., quamvis putetur desumpta ex Aristotele in libro
de Mem. et Reminisc. cap. 1. et ex D. Thoma 3. Contra
Gent. cap. 52., ut postea ponderabitur et latius infra q. 6.
art. 2.
NIHILOMINUS sententia D. Thomae affirmat potentiam
cognoscitivam per se et in genere cognoscitivo pati ab obiecto et ab
ipso actuari et perfici, et non solum per accidens et in genere
entitativo, quatenus species est accidens inhaerens. De quo videri
potest 1. p. q. 79. art. 2. et Caietanus ibi et 1. p. q.
14. art. 1., Mag. Baņez ad eandem q. 79. "dubitatur
ergo", et communiter alii thomistae et doctores, qui infra q. 6.
art. 2. afferentur.
Itaque qui rationem potentiae passivae seu materialis uno tantum modo
considerant, scilicet eo modo, quo materia recipit formas vel
subiectum accidentia, qui est modus recipiendi entitative et secundum
constitutionem alicuius tertii, difficile intelligunt, quod potentia
cognoscitiva per se et in genere cognoscibili se habeat passive erga
obiectum, sed solum per accidens, quatenus species est accidens
inhaerens et passive per inhaerentiam debet recipi in potentia, sicut
etiam recipitur in aere, quando ab obiecto transmittitur ad oculum.
Remoto autem accidente seu modo recipiendi per inhaerentiam non
inveniunt, quomodo obiectum possit informare, nisi per assistentiam et
concursum simultaneum.
At vero D. Thomas profundius scrutatus naturam cognoscitivam
distinguit duplicem rationem passivae receptionis. Est enim passiva
immaterialis et passiva materialis. Materialis est ad recipiendum
aliquid constituendo aliquod esse cum illo, et sic recipitur aliquid
tamquam pertinens ad se et communicans in esse cum ipso recipiente, non
autem recipitur aliquid tamquam pertinens ad alterum extra se, et non
communicans secum in esse. Quaecumque enim forma, sive propria sive
ab extrinseco proveniens, informando subiectum ita redditur propria
istius, quod non alterius, in quo non recipitur. Et sic recipere
formas est commune cognoscenti et non cognoscenti.
Passiva immaterialis est, quae non solum recipit formas proprias et ad
se pertinentes, sed etiam potest recipere formam alterius seu fieri
alia a se. Et ideo notanter S. Thomas 1. p. q. 14. art.
1. ponit differentiam inter cognoscentia et non cognoscentia, quod
"non cognoscentia nihil habent nisi formam suam, cognoscentia autem
possunt habere etiam formam rei alterius". Ubi adverto non dixisse
D. Thomam, quod cognoscentia possunt habere formam alteram, sed
formam rei alterius. Nam formam alteram potest habere quaecumque res,
quae recipit in se perfectionem aliquam vel formam ab extrinseco
provenientem. Nam illa forma est altera, id est distincta a se et ab
extrinseco proveniens, sed non est alterius, quia hoc ipso, quod in
se recipitur, fit sua, ita quod non pertinet ad alterum, sed ad se.
Neque enim inhaeret aut subiectatur in altero, et licet
subiectaretur, tamen prout est in se, informat ut propria eius et ut
sua. Cognoscentia autem in hoc elevantur super non cognoscentia, quia
id, quod est alterius ut alterius, seu prout manet distinctum in
altero, possunt in se recipere, ita quod non solum sunt id, quod in
se sunt, sed etiam possunt fieri alia a se, sicut quando video
colorem, non fit oculus coloratus in se, sed color, qui est in alio
realiter, ponitur intentionaliter et visive in oculo. Et ad hoc
requiritur immaterialitas in ipsa potentia sic recipiente, ut probat
D. Thomas in eadem q. 14. art. 1. et q. 2. de Veritate
art. 2., quia non potest unum fieri alterum seu trahere ad se formam
alterius ut alterius in ipso esse materiali et entitativo, in quo
existit. Sic enim non posset fieri alterum et trahere illud ad se nisi
per aliquam immutationem aut conversionem unius in alterum, et si ita
fieret, adhuc non diceretur fieri alterum a se manente altero, sed
transmutare illud in se et fieri proprium. Receptio ergo ista debet
fieri immateriali modo, quia non potest fieri secundum conditionem
materiae, cuius proprium est coarctare et restringere formam et reddere
illam incommunicabilem ulteriori subiecto et componere cum altero
secundum transmutationem in esse. Et sic ut aliquid fiat alterum a se
et recipiat illud, non ut communicans in esse cum illo, sed ut alterum
a se, oportet, quod careat illa conditione restrictiva materialitatis
et habeat conditionem amplitudinis, quae vocatur immaterialitas. Quod
totum videri potest in D. Thoma explicante hanc rationem
cognoscibilitatis ex immaterialitate 1. p. q. 14. art. 1. et
q. 2. de Veritate art. 2., ut etiam expendemus infra q. 6.
art. 2.
EX HOC ERGO MANIFESTE COLLIGITUR, potentiam
cognoscitivam formaliter in linea cognoscitivae esse passivam et
actuabilem ab obiecto, nec sufficere, quod illi assistat ad simul
concurrendum cum ipsa. Ratio est, quia potentia cognoscitiva ad
habendum actum cognitionis dependet ab obiecto, siquidem actus quando
egreditur a potentia, egreditur ut specificatus et determinatus circa
tale obiectum. Sed non procedit partialiter ab obiecto et partialiter
a potentia, sed unico partu et egressione procedit, quia egreditur ut
actus vitalis et egressione vitali, et per illam egressionem
participat, quidquid in se habet, tam quoad vitalitatem ex parte
animae quam specificationem ex parte obiecti. Ergo cum partus isto et
egressio immediate fiat a potentia animae, necesse est, quod talis
potentia prius in se perficiatur et actuetur ab obiecto, ut actus ipse
per talem egressionem participet id, quod ab obiecto habet, quia non
habet nisi unam tantum egressionem, quae necessario est a potentia,
quia vitalis est. Ergo quidquid ab obiecto habet, prius supponitur
esse in ipsa potentia, ut ex illa oriatur, sicut si filius habet
unicam nativitatem a matre, impossibile est, quod egrediatur a patre
et per eius influxum, nisi matre prius suscipiente virtutem et influxum
a patre. Et ideo potentia et obiectum in ordine ad cognitionem
producendam comparantur sicut pater et mater, quia potentia foecundatur
ab obiecto sicut mater a patre.
Quodsi recurratur ad primam opinionem dicendo, quod obiectum nullo
modo influit cum potentia, sed solum terminative se habet respectu
actus, qui a sola virtute potentiae elicitur, contra est, quia
obiectum non potest se habere terminative tamquam terminus immutatus per
actum cognitionis, cum constet obiectum non immutari realiter per hoc
praecise, quod sit cognitum, cum cognitio sit aetas immanens, et ita
in quantum cognitio, non transit ad obiectum immutando ipsum realiter.
Ergo obiectum solum est terminus extrinsece attactus, ergo debet
supponere intra ipsam potentiam aliquod principium determinans et
actuans ipsam ad hoc, ut possit elicere actum talis determinatae
specificationis, quae desumitur ex tali obiecto, et per quod trahat
illud ad se et uniat secundum aliquam assimilationem. Et cum fiat haec
unio et assimilatio intra potentiam, ubi obiectum non est materialiter
et entitative secundum modum, quo est in se, oportet, quod sit
secundum esse immateriale seu intentionale, sive secundum similitudinem
suam, et sic debet prius esse in ipsa potentia illamque foecundare, at
potentia possit vitaliter exire in actum. Ergo obiectum non se habet
pure terminative et extrinsece, sed motive et intra potentiam et
foecundans illam.
Ex quibus colligitur, quod potentiam at cognoscitivam et in linea
cognoscibili obiectum informat, et unitur ei alio modo unionis quam
inhaerentim, quod etsi neget Suarez, ubi supra, sumitur tamen ex
D. Thoma 3. Contra Gent. cap. 51., ubi inquit, quod Deus
non potest esse forma alterius rei secundum esse naturali, sed secundum
esse intelligibile, quia species unita alicui intellectui non
constituit aliquam naturam, sed perficit ad intelligendum. Et idem
videri potest in 4. dist. 49. q. 2. art. 1. in fine et q.
8. de Veritate art. 1. Itaque aliquae formae uniuntur pure ad
perficiendum aliud, aliae vero ad constituendum aliquod tertium et
consequenter ad communicandum in esse, et haec vocatur unio entitativa
et realis, non quia alia intelligibilis realis non sit, id est a parte
rei, sed quia non ordinatur ad constituendam aliquam tertiam naturam
per modum partis. Ista enim compositio Deo repugnat, quia Deus non
potest se habere per modum partis et ordinari ad componendum aliquod
totum; sic enim esset imperfectius et minus ipso toto, quia omne totum
est maius sua parte, et omnis pars ita componit totum, quod perficitur
in se, et non solum perficit. Unio autem intelligibilis et
intentionalis, qua obiectum in esse obiecti actuat potentiam, est pure
ad perficiendum ipsam potentiam, non autem ut obiectum perficiatur, et
ideo est distincta unio a prima, et non repugnat Deo, quia esse
formam et informare seu coniungi alicui pure perficiendo ipsum, et non
ut pars seu forma, quae perficiatur in se, non repugnat summae
perfectioni Divinae. Sed de his uberius dicemus infra q. 6.
CIRCA SECUNDAM DIFFICULTATEM huius articuli
aliqui existimant sensum ita esse potentiam passivam, quod non solum
actuatur ab obiecto ad eliciendam sensationem, sed quod etiam ipsa
sensatio seu cognitio passive convenit sensui, ita quod sensatio pure
consistat in ipsa informatione speciei, non quatenus entitas inhaerens
est, sed quatenus repraesentativa et intentionaliter seu vice obiecti
actuat et informat sensum. Quod solet tribui Aegidio, Nipho,
Veneto et aliis, imo et Caietano 2. de Anima in cap. 5. Sed
revera Caietanus oppositam tenet, ut videri potest 1. p. q. 7.
9. art. 2., licet in illo loco de Anima subobscure loquatur.
Alii existimant sensationem esse quidem veram actionem, et non purum
pati, sed elici solum virtute speciei, et non concursu activo
potentiae, sicut aqua calida non calefacit active ratione aquae, sed
solum virtute caloris; sola tamen potentia recipit sensationem
passive. Quod tribuitur Alberto Magno in 2. p. Summae de
Homine, tract. de Sensibus Animae 2. Alii dicunt e contra quod
sola potentia active elicit sensationem, specie ipsa non concurrente,
sed repraesentante obiecta.
CETERUM sententia S. Thomae et vera et communis est, quod
licet sensus et potentia cognoscitiva sit passiva in recipiendo
species, sive entitative et inhaesive sive intentionaliter et
repraesentative, potentia tamen actuata et foecundata specie vice
obiecti active elicit actum cognitionis unica et indivisibili elicientia
et partu dependente a potentia foecundata, non autem partialiter
concurrente specie, et partialiter potentia.
Sumitur ex Philosopho 3. de Anima textu 8. et ex D. Thoma ibi
lect. 7. 4 et 8. et Quodlib. 8. art. 3., ubi inquit, quod
sensus formati per species "habent propriam operationem, quae est
iudicium de propriis obiectis". Et ubicumque agit de intellectu
possibili ostendendo contra Averroistas, quod non datur unus
intellectus in omnibus, sed in quolibet distinctus, id probat, quia
operatio intellectus debet attribui cuilibet intelligenti, ut in
quaest. de Anima art. 3. et de Spirit. Creat. art. 9. et
opusc. 16. contra Averroistas. Et ubicumque distinguit actionem
immanentem a transeunte, actionem immanentem dicit esse cognitionem vel
volitionem; ergo sentit non consistere in pura passione.
Nec obstat, quod 1. p. q. 34. art. 1. ad 3. inquit D.
Thomas, quod "intelligere importat solum habitudinem intelligentis ad
rem intellectam, in qua nulla ratio originis importatur, sed solum
informatio quaedam in intellectu nostro, prout intellectus noster sit
in actu per similitudinem rei intellectae". Si autem cognitio et
intelligere consisteret in operatione, importaret rationem originis,
quia operatio origo quaedam et derivatio est ab agente. Unde in Deo
invenitur formalissime cognitio sine operatione procedente ab intellectu
quantum ad essentialia, alias distingueretur ab eo. Ergo intelligere
et cognoscere ex sua propria ratione non importat operationem, sed
informationem passivam potentiae. Specialiter etiam loquens de sensu
dicit eius operationem perfici per mutationem a sensibili (1. p. q.
27. art. 5. et q. 85. art. 2. ad 3.). Ergo consistit
in pati.
Hoc, inquam, non obstat, quia D. Thomas loquitur de informatione
vitali, quae sine operatione non potest dari. Obiectum enim
dupliciter informat potentiam, uno modo ut principium cognitionis media
specie impressa, alio modo ut terminus cognitionis in specie expressa
seu verbo intellectus. Et quando obiectum terminat in tali specie
expressa, etiam habet habitudinem informantis, quatenus per
cognitionem terminatam ad ipsum obiectum in esse cognito et per modum
termini fit unum cum ipsa potentia perfecte et in actu ultimo. Et in
hac unione formaliter importatur habitudo informationis in esse
cognito, praesuppositive tamen requirit operationem, quae est ipsa
cognitio elicita a cognoscente, alias non informaret vitaliter et in
esse, cognito ipsum obiectum in specie expressa. Praesupponit etiam
operationem non solum ut cognoscentem, sed etiam ut producentem ipsam
speciem expressam seu verbum, sed hoc habet illa operatio, in quantum
dictio, non ut praecise cognitio est. Unde has operationes non negat
D. Thomas. In Deo autem non est operatio accidentalis, quae
actuet ipsam potentiam, sed est operatio actus puri, quae non
distinguitur ab operante, sed est ipsa eius substantia, et ita
operatio non procedit in Deo, sed notionaliter procedit una Persona
ex alia. Quod vero attinet ad sensus, dicuntur perfici in immutatione
a sensibili, non quia solum passive immutentur, et non active agant,
sed quia non agunt formando sibi verbum aut idolum sicut imaginativa,
sed tantum ex motione obiecti operando, ut q. 85. cit. 1. p.
significat et dicemus infra q. 6. et q. 8.
Et ex hoc sumitur FUNDAMENTUM conclusionis positae, quia
potentia actuata specie vere et proprie operatur et agit, siquidem
habet actum vitalem. Tunc enim cognoscens actu vivit, quando actu
cognoscit, quia sicut vivens vita vegetativa quando actu nutritur vel
generat, actu vivit in illo gradu vitae, ita quando actu cognoscit,
actu vivit vita cognoscitiva. Dum ergo talis actus vitalis sit,
oportet, quod procedat active a potentia, et non mere passive in illa
sit, siquidem proprium est viventis se movere, et in tantum est in
actu secundo vitali, in quantum est in actu secundo se movendi et
consequenter non patiendi; pati enim est moveri, movere autem est
agere.
Quod autem operatio ista procedat a potentia actuata obiecto, ita quod
etiam ab obiecto dependeat ut a principio, ostendemus infra q. 6.
art. 2., et similiter in quo genere cause concurrat species, an
effective, an formaliter. Sufficit nunc attendere verba D. Thomae
1. p. q. 56. art. 1., ubi inquit: "In actione, quae manet
in agente, oportet ad hoc, ut procedat actio, quod obiectum uniatur
agenti, sicut oportet, quod sensibile uniatur sensui ad hoc, ut
sentiat actu. Et ita se habet obiectum unitum potentiae ad huiusmodi
actionem, sicut forma, quae est principium actionis, in aliis
agentibus. Sicut enim calor est principium formale calefactionis in
igne, ita species rei visae est principium formale visionis in
oculo". Et idem docet q. 8. de Veritate art. 6. Nec obstat,
quod actus sit perfectior specie utpote vitalis, et sic non videtur
posse ab illa dependere. Dicitur enim, quod hoc non infert, quod non
possit ab illa pendere, sed non ab illa solum, sed ab illa ut
complente et determinants potentiam vitalem, ut actus vitalis
determinatus egeat, sicque in specificando et determinando actus non
est perfectior specie.
Quod vero non partialiter concurrat potentia et species, sed unica et
indivisibili actione, ut bene advertit Caietanus 1. p. q. 79.
art. 2., inde constat, quia quidquid in cognitione relucet, pro
indiviso correspondet potentiae et obiecto. Neque enim potentia
influxum aliquem habere potest nisi determinatum et specificatum per
obiecta, neque obiectum concursum aliquem habere potest nisi vitalem.
Quare unicus et indivisibilis concursus est, scilicet vitalis,
determinatus et specificatus; et quod specificationis est, habet ab
obiecto, quod vitalitatis, a potentia. Non tamen potest operari unum
sine altero, ita quod imaginemur influxum vitalem, et non
specificatum, vel e contra, sed sicut in aliis agentibus idem est pro
indiviso influxus ipsius agentis et virtutis eius determinatae, et
influxus in speciem rei et in substantiam et individuationem, ita et in
potentia cognoscitiva unus et indivisibilis est concursus virtutis ut
vitalis et ut determinatae ad specificationem talis actus per speciem
obiecti.
Unde patet non posse speciem esse totam rationem agendi sicut in aqua
calida calor, eo quod operatio cognitionis non potest totaliter
provenire a forma extrinseca, sed virtute vitali animae, cum sit actus
vitalis, ergo non potest se habere sicut calefactio aquae calidae, in
qua operatio totaliter procedit a calore ut ab unica radice
activitatis.
Nec potest instari in lumine gloriae, quae est tota ratio operandi
visionem Dei, et tamen non est aliquid vitale. Ergo similiter posset
dici, quod species est tota virtus operationis cognoscitivae, licet
non sit aliquid vitale. Sed contra est, quia lumen gloriae est tota
virtus proxima et proportionata respectu visionis, quia cum tota visio
sit supernaturalis, non potest habere pro immediata et proxima virtute
proportionante aliquid naturale. Supponit tamen tamquam virtutem
activam radicalem ipsam potentiam animae, a qua est tota vitalitas
radicaliter, ut proportionata autem et elevata respectu actus eliciendi
tota est a lumine. Ceterum species solum habet vice obiecti
foecundare et determinare potentiam, non virtutem illi dare activam,
neque radicalem neque proximam. Unde si respectu speciei et actus ab
ea procedentis mere passive se haberet potentia, et non active,
consequenter neque vitalitatem haberet operatio.
Primo arguitur: Quia activum et passivum sunt rationes distinguentes
potentias, ut patet in intellectu agenti et possibili, qui hac sole
ratione distinguuntur a D. Thoma 1. p. q. 79. art. 3. et
quaest. de Anima art. 3. et 4. et aliis multis locis. Ergo
similiter dicendum est non posse potentiam cognoscitivam esse simul
passivam et activam, passivam ad recipiendas species, et activam ad
formandam cognitionem, sed vel id pertinere ad diversas potentias, vel
solum esse potentiam passivam aut solum activam.
Confirmatur, quia alias potentiae vegetativae ex suo genere essent
perfectiores sensitivis, siquidem ex suo genere sunt solum activae,
sensitivae vero prius passivae quam operativae. Activum autem ex suo
genera est perfectius passivo; ergo quidquid sub tali genera
continetur, perfectius est quam id, quod sub alio genere
imperfectiori. Constat autem sensitivas potentias perfectiores esse
vegetativis, quia nobilioris animae sunt.
Confirmatur secundo, quia ratio, quare sensus dicuntur potentiae
passivae, est, quia alias possent se ipsas sentire, si non indigerent
externo sensibili movente, respectu cuius passive se habent. Haec
autem ratio instatur in ipso sensu tactus et in ipso intellectu; tactus
enim sentit proprium calorem, ut cum sentit ardorem febris, et
intellectus intelligit seipsum. Ergo ex hoc non debet negari, quod
sint potentiae activae. E contra etiam ex eo, quod ignis non possit
se comburere, sed alia, non tollitur, quod sit activus; ergo nec ex
eo, quod sensus non possit se, sed alia sentire, non tollitur, quod
sit potentia activa.
RESPONDETUR activum et passivum non semper distinguere
potentias, sed intelligi cum duabus conditionibus: Prima, quod
activum et passivum sumatur respectu eiusdem. Nam respectu diversorum
non repugnat, quod aliquid sit simul passivum et activum; potest enim
pati ab obiecto et agere seu operari respectu cognitionis, pati a causa
superiori et agere effectum. Secunda conditio est, quod activum et
passivum subordinate se habeant, unum respectu alterius, vel saltem
omnino disparate; sic enim distingui debet passivum ab activo, cui
subordinatur, et a quo movetur, et similiter ab illo, quod ad se
nullo modo pertinet. Ceterum passive et active se habere cum aliqua
coordinatione et habitudine ad aliquem finem, ut quod aliquid patiatur
ad hoc, ut agat, talis passivitas et activitas non distinguunt
potentias, sed identificantur, dummodo illa potentia dicatur passiva
respectu alicuius moventis a se distincti, et activa in ordine ad
operationem. Et hoc modo potentiae cognoscitivae sunt passivae
respectu obiecti moventis et activae respectu operationis, quam
eliciunt.
Ad primam confirmationem respondetur potentias sensitivas etiam poni
sub genere activo, et non solum sub passivo, quia patiuntur, ut
agant, non ut nihil agant. Unde non condistinguuntur contra genus
activorum ideoque eius nobilitatem participare possunt, idque multo
perfectius quam potentiae vegetativae, quia ad perfectiorem operationem
ordinantur. Addo non omne passivum etiam ex genere esse ignobilius
quocumque activo, sed solum comparative respectu activi, a quo movetur
et cui subordinatur; potentiae autem sensitivae non subordinantur
vegetativis.
Ad secundam confirmationem respondetur Philosophum non ideo solum
dicere, quod sensus est potentia passiva, quia alias sentiret se
ipsum, sed docet debere pati ab exterioribus sensibilibus, eo quod non
habet sensibilia omnia intra se, ut Empedocles et alii dicebant, qui
ponebant animam componi ex omnibus sensibilibus et aliquid habere de
omnibus intra se. Ex hoc enim sequeretur, quod sine sensibilibus
externis et sine mutatione facta ab ipsis, sensus sentiret seipsum et
in se omnia sensibilia. Et tactus non sentit calorem sibi
inhaerentem, sicut patet in eo, qui habet febrem hecticam, qui iam
non sentit eam, sed solum calorem iuxta se positum, de quo amplius
dicemus infra. Intellectus autem est reflexivus supra se, et ideo
potest pati in seipso, non tamen secundum idem, sed ab alio actu
praecedente directo, quod sensui non potest convenire propter suam
materialitatem. Ignis autem est activus in aliud extra se actione
transeunte, sensus vero actione immanenti, ideoque si non pateretur a
sensibilibus externis, sentiret seipsum.
Secundo arguitur: Si sensus sunt potentiae passivae, eo modo
dicentur passivae sicut intellectus, qui patitur recipiendo species a
phantasmatibus, quae se habent ut obiecta eius. Ergo sicut
intellectui possibili correspondet intellectus agens, ita sensibus
correspondebit sensus agens; omni enim passivo correspondet activum
proportionatum et sui generis. Atque ita sicut intellectus patitur ab
activo spirituali, quia a materiali non potest, ita dabitur sensus
agens, ut intentionali modo moveat sensum, quia ille patitur modo
intentionali.
Confirmatur, quia si sensus respectu operationis simpliciter est
activus, et operatio est finis principalis illius, cur non dicetur
simpliciter sensus esse potentia activa, sed dicitur consistere in pati
a Philosopho in hoc 2. libro textu 51.
Confirmatur secundo, quia eadem ratione probaretur, quod voluntas est
potentia passiva, quod tamen nullus dicet, siquidem voluntas est
primum movens quoad efficaciam et executionem, et sic non potest esse
potentia passiva. Sequela probatur, quia ideo sensus dicitur potentia
passiva, quia movetur ab extrinseco obiecto ut a principio
specificativo, et non est in actu per seipsum, sed per obiecta. Sed
etiam voluntas movetur ab ipso obiecto ut a principio specificativo,
ergo est in potentia ad ipsum, et sic erit potentia passiva.
RESPONDETUR sensum dici potentiam passivam sicut intellectus
non respectu cognitionis, sed respectu formationis suae, ut ponatur in
actu primo ad cognoscendum, eo quod utraque potentia debet actuari ab
obiecto mediante specie. Non tamen requiritur, quod detur sensus
agens, sicut requiritur intellectus agens, tum quia obiecta sensibilia
per seipsa et ut sunt extra animam, sunt sufficienter sensibilia in
actu ad emittendas species et movendum sensum, eo quod, licet
intentionaliter moveant, movent tamen sensibiliter et corporee. Et
hoc non excedit vim ipsius sensibilis corporei, quod est extra sensum,
ut patet in obiecto visus, quod est ceteris perfectius, quod ita fit
visibile in actu per lucem, quod non indiget alia luce vel qualitate
superaddita, ut intentionaliter moveat et producat species et terminet
visum. Videmus etiam, quod remoto obiecto externo cessant species,
et ita dependent ab ipsis obiectis in conservari sicut lux a sole, ergo
et in fieri, et non tamquam a causa materiali, quia obiectum non
recipit species, sed emittit, ergo tamquam a causa efficienti vel
extrinseca specificante. Ergo non indigent sensu agente ad emittendas
species et movendum sensum. Tum etiam quia si daretur sensus agens,
deberet existere in ipso animali, et non est assignabilis pars vel
organum, in quo sit. Neque etiam si daretur, posset agere actione
transeunte et corporea in res tam varias et distantes, sicut v. g.
cum videmus caelum, quomodo posset noster sensus agens ex ipso coelo
educere species? Non per seipsum, cum non sit ei coniunctus. Non
per virtutem a se emissam; quomodo enim ex tam modico corpore et
virtute potest emitti virtus usque ad coelum, et inde reducere ad nos
species, cum vix sufficiat totum corpus solis ad emittendam lucem ad
nos et reflectendum ad se. Sed de his latius dicemus infra.
Ad primam confirmationem respondetur, quod sensus dicitur potius
potentia passiva quam activa, quando fit comparatio ipsius cum suo
obiecto, a quo movetur; quando vero comparatur cum sea operatione,
dicitur activa. Est autem potior comparatio potentiae cum obiecto,
tum quia ab illo perficitur et determinatur quoad specificationem
operandi; tum quia per hoc magis distinguitur a potentiis vegetativis,
quae non moventur ab obiectis, sed praecise agunt circa illa. Tum
quia Aristoteles in hoc praecipue impugnabat veteres philosophos, qui
existimabant sensum non actuari ab obiectis externis, sed ipsam animam
in se esse compositam ex omnibus sensibilibus; unde oportuit
monstrare, quod obiecta sunt extra animam, et ab ipsis movetur
sensus. Tum denique, quia activitas sensus solum est in genere
intentionali, quod necessario praesupponit obiectum uniri ipsi
potentiae et esse intra illam, et hoc est pati, loquendo de passione
largo modo. Et ita per talem passionem melius explicatur activitas
potentiae intentionalis.
Nec obstat, quod etiam sensus potest agere activitate physica, ut cum
alterat rem sibi coniunctam calore vel frigore, aut etiam inficit aerem
vel speculum sicut oculus menstruatae vel fascinantis. Respondetur
enim ista omnia non convenire sensui, ut formaliter est cognoscitivus,
sed ratione temperamenti, quod materialiter se habet ex parte organi,
in quo includuntur qualitates alterativae, quae si sint vehementes,
possunt aerem alterare et inficere et etiam usque ad speculum se
diffundere.
Ad secundam confirmationem negatur sequela. Ad probationem
respondetur, quod potentia cognoscitiva non dicitur passiva, quia
quomodocumque movetur aut specificatur ab obiecto, sed quia movetur
trahendo res ad se per unionem et assimilationem ad obiectum; sic enim
pati debet ab ipso obiecto, quia debet coniungi illi. Voluntas autem
inclinatur et tendit ad res. Unde non patitur ab illis, sed tendit ad
eas, et sic praesupponit illas iam esse unitas in cognitione et animam
pati ab ipsis praesuppositive in cognitione intellectus, non formaliter
in ipsa inclinatione voluntatis.
|
|