ARTICULUS II. UTRUM SENSIBILE RECTE DIVIDATUR IN COMMUNE, PROPRIUM ET PER ACCIDENS.

DIFFICULTAS haec ad duo reducitur: Primo, ut constituamus differentiam inter ista sensibilia; secundo, ut explicemus, quot sint sensibilia communia, quot propria.

CIRCA PRIMUM DICO PRIMO: Recte dividitur sensibile externum in sensibile proprium, commune et per accidens.

Dico "sensibile externum", quia sensibile commune non dicitur illud, quod a sensu interiori percipitur, proprium vero, quod ab externo, ut aliqui voluerunt apud D. Thomam 2. de Anima lect. 13., et refert Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 1. dub. 8. Tertio notandum est. Quod S. Doctor reicit, quia obiectum sensus communis est illud ipsum, quod est proprium cuiuslibet sensus externi, licet altiori ratione cognitum ab ipso. Neque enim imaginandum est, quod sensus communis percipit sensibilia communia tantum, non vero propria; omnia enim, quae percipiuntur sensu exteriori, sensus communis attingit et comparat inter se. Quare sensibile commune etiam desumitur per ordinem ad sensus externos et dicitur commune, quia a pluribus sensibus externis attingi potest, sicut magnitudo a tactu et a visu, proprium vero, quod ab unico tantum sensu attingitur.

Igitur hanc divisionem sensibilis externi in commune et proprium et per accidens tradit Aristoteles 2. de Anima textu 63., D. Thomas ibi lect. 13., 1. p. q. 78. art. 3. ad 2. et q. 17. art. 2.

ET SUMITUR RATIO DIVISIONIS, quia omne, quod comparatur ad sensum tamquam obiectum, vel comparatur per se vel per accidens. Si per accidens, quia videlicet accidit ipsi obiecto, est sensibile per accidens. Si per se, vel est adaequatum illi sensui et directe movens ipsum, vel non adaequatur illi, sed pluribus est commune. Est tamen per se requisitum, ut sensibile moveat tamquam circumstantia aliqua illius, v. g. quod sit extensum, figuratum etc. Et primum est sensibile proprium, secundum est sensibile commune.

Dico SECUNDO: Sensibile commune et proprium in uno conveniunt et in tribus differunt. Conveniunt in hoc, quod utrumque comparatur per se, et non per accidens ad sensum. Differunt primo, quia sensibile commune pertinet ad plures sensus, proprium ad unum tantum. Secundo, quia sensibile proprium pertinet directe et per se primo ad specificationem sensationis, sensibile commune pertinet ut modus ipsius sensibilis proprii, per se tamen requiritur eius modificatio ad sensationem. Tertio, quod circa sensibile commune contingit deceptio sensus, non tamen circa sensibile proprium.

Sumitur haec conclusio ex D. Thoma 2. de Anima lect. 13. et 1. p. q. 17. art. 2. et aliis locis statim citandis. RATIO PRIMAE PARTIS est, quia sensibile commune ita pertinet ad plures sensus, quod tamen conducit ut res aliqua sentiri possit, ita quod sine illo non possit sentiri, aut nisi per illud modificetur, ut tali modo sentiatur, sicut v. g. sine quantitate seu magnitudine non potest res aliqua sensibili et corporeo modo videri. Similiter motus et quies et alia similia ita modificant ipsum obiectum sensibile, ut variare possint cognitionem seu iudicium de ipso, et saltem ita afficiunt obiectum sensibile, quod sine aliquo ex istis accidentibus sentiri non possit, quia per sensus externos attingitur res in singulari et prout exercet singularitatem, singulare autem sensibile per se dependet ab istis conditionibus seu accidentibus, sine quibus singularitas non exercetur. Ergo ita conducunt per se ad ipsam rationem sensibilis, sicut conducit singularitas.

SECUNDA VERO PARS CONCLUSIONIS quantum ad primam differentiam constat. Dicitur enim sensibile commune, ut contraponitur proprio, ergo non potest esse solum unius sensus, quia sic esset proprium illius, sed debet esse plurium. Non tamen requiritur, quod ad omnes sensus externos pertineat, sed sufficit, quod ad aliquos, sicut patet de figura et extensione, quae non percipiuntur auditu et odoratu, bene tamen visu et tactu. Tertia differentia infra examinabitur ostendendo, quomodo sensus possit decipi circa sensibilia. Secunda vero differentia additur a D. Thoma lect. 13. cit. 6, ubi inquit, quod "quaedam sunt, quae faciunt differentiam in transmutatione sensuum, non quantum ad speciem agentis, sed quantum ad modum actionis. Qualitates enim sensibiles movent sensum corporaliter et situaliter; unde aliter movent, secundum quod sunt in maiori vel minori corpore, et secundum quod sunt in diverso situ, scilicet vel propinquo vel remoto". Ergo secundum D. Thomam sensibilia communia non pertinent per se ad specificationem sensus, sed ad modificationem, quia sic debet esse modificatum obiectum proprium cuiuscumque sensus, ut sensibiliter movere possit in exercitio, et hoc pendet a circumstantiis, quibus afficitur, et sine quibus in exercitio non movet. Ergo sensibilia communia per se pertinent ad sensus, non perseitate specificativa, sed specificationis modificativa.

ET RATIO EST, quia quod est per se primo specificativum, est etiam distinctivum; ab eodem enim principio aliquid constituitur in specie et distinguitur ab alio. Sed sensibilia communia non distinguunt unum sensum ab alio, quia communia sunt, ergo non possunt per se primo esse specificativa. Et tamen ex alia parte conducunt per se et necessario ad hoc, ut propria et specificativa obiecta in exercitio moveant sensus, sicut dictum est, quia praebent aliquas conditiones vel modificationes, sine quibus non potest corporaliter et sensibili modo ista transmutatio exerceri, quia sine quantitate, figura, motu vel quiete non inveniuntur corporales et sensibiles transmutationes. Ergo sensibile commune per se requiritur, non tamquam specificativum sensus, sed tamquam modificativum et per se requisitum ad immutationem sensus a suo sensibili in exercitio.

DICO TERTIO: Sensibile commune non immutat sensum per speciem condistinctam a specie sensibilis proprii, sed in eadem specie repraesentatur sensibile commune tamquam conditio et modificatio sensibilis proprii. Sensibile autem per accidens repraesentatur in eadem specie tamquam subiectum sustentativum utriusque, scilicet sensibilis proprii et communis.

Haec conclusio communis est inter auctores, ut videri potest apud Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. dub. 9. et Suarez tract. de Anima libro 3. cap. 8. n. 5. et apud Carmelitanos disp. 9. q: 2. § 2., licet non desint thomistae, qui oppositum sentiant, ut refert Mag. Baņez idque etiam attribuitur Scoto in 4. dist. 12. q. 3. Nihilominus nostra conclusio clare deducitur ex D. Thoma locis cit. et 2. de Anima, ubi dicit, quod sensibilia communia "faciunt transmutationem sensuum non quantum ad speciem agentis, sed quantum ad modum actionis". Et 1. p. q. 78. art. 3. ad 2. inquit, "quod sensibilia communia non movent sensum primo et per se, sed ratione sensibilis qualitatis, ut superficies ratione coloris".

Ex quo sumitur FUNDAMENTUM conclusionis, quia impossibile est moveri aliquam potentiam ab aliquo nisi ratione proprii specificativi talis potentiae, siquidem impossibile est, quod specificatum transeat limites et adaequationem sui specificativi. Sed proprium et formale specificativum cuiuscumque sensus est sensibile proprium illius, non autem sensibile commune, siquidem formale specificativum alicuius potentiae debet illam a reliquis distinguere, ergo debet pertinere ad proprium sensibile ut obiectum illius, quia si distinguit illam a reliquis, oportet, quod sit proprium illius, ita quod non alterius. Ergo ut sensibile commune moveat specificative aliquem sensum, oportet, quod non moveat ratione sui, sed ratione sensibilis proprii et induendo rationem formalem illius; ergo ut condistincta a sensibili proprio non possunt emittere speciem ad sensum, quia species emissa est, quae immutat et movet potentiam, potentia autem non potest moveri nisi sub ratione sui specificativi proprii. Si autem essent duae species distinctae, altera sensibilis proprii, altera communis, illa quae esset communis, non repraesentaret sensibile proprium et consequenter non repraesentaret rationem formalem talis sensus. Itaque sicut modificatio seu modus non potest poni seorsum a re, cuius est modus, ita sensibile commune, quod modificat proprium, non potest seorsum a sensibili proprio, cuius est modus, repraesentari, praesertim cum ex istis modificationibus dependeat singularitas sensibilis proprii. Et ideo si sensibile proprium repraesentatur in aliqua specie ut singulare, iam ibi involvuntur sensibilia communia, a quorum modificatione singularitas illa pendet.

Dico QUARTO: Sensibilia communia sunt accidentia pertinentia ad quantitatem. Et numerantur quinque principalia, scilicet figura, motus, quies, numerus et magnitudo. Ad haec reducuntur alia minus principalia, ut tempus, quod pertinet ad motum vel quietem (est enim realiter duratio seu numerus motus), et similiter situs et locus, qui reducuntur ad magnitudinem et figuram (situs enim est figura exterior, locus est magnitudo ambiens).

Igitur conclusio posita est Aristotelis hoc 2. libro textu 64., ubi illa quinque sensibilia communia numerat, et S. Thomas ibi lect. 13. et 1. p. q. 78. art. 3. ad 2., ubi omnia sensibilia communia docet reduci ad quantitatem et numerat illa quinque.

Et quod ista quinque sint sensibilia communia, constat, quia pluribus sensibus cognoscuntur.

Nam magnitudo oculis et tactu percipitur, et similiter figura. Numerus autem non solum per istos duos sensus, sed etiam per auditum et alios potest percipi, motum etiam et quietem visu et tactu et auditu cognoscimus.

Quod vero non sint plura, probatur, quia ad ista reducuntur omnia, quae possunt cognosci pluribus sensibus. Ex omnibus enim praedicamentis substantia et relatio per se pertinent ad intellectum, substantia quidem, quia per se non potest movere sensum nisi per aliquod accidens externum, quo reddatur sensibilis. Remoto vero accidente sola substantia non est cognoscibilis nisi ut quidditas, quod est proprium obiectum intellectus. Relatio autem, quia indiget collatione et ordinatione, ut cognoscatur, quae est propria intellectus. Reliqua omnia praedicamenta in his involvuntur. Nam motus et quies pertinent ad actionem et passionem cum aliqua extensione factam, inde enim extenditur motus. Numerus et magnitudo ad quantitatem, ad quam etiam reducitur locus et tempus, quatenus secundum aliquam extensionem dicuntur. Figura pertinet ad qualitatem, sed quantitatis terminationem importat, ad quam [scil. qualitatem] etiam pertinent sensibilia propria. Et ad figuram reducuntur situs et habitus, quae aliquam externam figurationem ac dispositionem situationis important. Quare non est aliquod sensibile commune, quod ad ista non reducatur, eo quod omnia ista praedicamenta aliquid quantitatis vel ordinem ad illa important.

Dico ULTIMO: Sensibile per accidens est substantia, cui tamquam obiecto inhaerent sensibilia propria et communia. Et distinguitur sensibile per accidens a sensibili per se, quia sensibile per accidens non pertinet ad obiectum sensus, nisi in quantum est subiectum obiecti sensus, unde subiective trahitur ad rationem obiecti sensus, et sic vere et proprie attingitur a sensu, non ut ratio formalis immutans sensum, sed ut subiectum, cui per accidens inest talis ratio.

Haec conclusio sumitur ex Divo Thoma in hoc 2. libro de Anima lect. 13., ubi docet ex Philosopho, "quod secundum accidens sensibile dicitur, ut si dicamus, quod Socrates est sensibile per accidens, quia accidit ei esse album. Hoc enim sentitur per accidens, quod accidit ei, quod sentitur per se. Unde nihil patitur sensus ab hoc, in quantum huiusmodi". Addit infra S. Thomas alias duas conditiones sensibilis per accidens: Prima, quod accidat ei, quod per se est sensibile. Secunda, quod sit apprehensum a sentiente per aliam potentiam, ita quod non omnino lateat ipsum, apprehendaturque vel per imaginativam vel per intellectum. Quod vero sensus externus etiam aliquam notitiam habeat ipsius sensibilis per accidens, licet ab eo non immutetur per se, sed mediante sensibili proprio, manifeste dicit S. Thomas 1. p. q. 17. art. 2. Attingit enim sensus externus totum illud, quod ei obicitur, v. g. corpus coloratum. Et ita colligendo ex his rationem sensibilis per accidens dicemus, quod sensibile per accidens generaliter potest dici omne illud, quod accidit sensibili per se, ita quod nec quoad substantiam nec quoad modificationem per se respiciatur ab illo sensu.

Et hac generali ratione non solum substantia dicitur sensibile per accidens sed etiam quodcumque sensibile proprium unius sensus comparatum ad alium sensum erit ei sensibile per accidens, sicut album dulce per accidens attingitur a visu, in quantum dulce. Sed hoc non facit, quod dulce sit sensibile per accidens, sed quod sit visibile per accidens, sentiri autem potest etiam per alium sensum. Ut autem sit sensibile per accidens absolute et respectu omnium sensuum requiritur, quod a nullo sensu percipiatur per se. Et hoc solum potest esse substantia seu subiectum ipsum, cui inest ratio obiectiva sensus. Sentitur enim, non quia per se constituat aut conducat ad rationem obiecti, sive tamquam specificans sive tamquam modificans, sed quia sustinet et recipit id, quod praebet rationem obiectivam visus vel alterius sensus, et sic percipitur ut coniunctum obiecto, non ut constituens obiectum vel conducens ad lineam obiecti, licet conducat ad sustentationem obiecti in suo esse. Cuius signum manifestum est, quia mutato subiecto vel etiam omnino remoto, ut si accidens separetur ab omni subiecto, eodem modo poterit movere sensum illud accidens separatum atque coniunctum, mutato subiecto vel non mutato, dummodo maneat sensibile illud proprium cum sensibilibus communibus, quae sunt modificationes per se requisitae ad exercendam sensationem.

Unde non obstat, quod subiectum ipsum seu substantia non minus videatur debere pertinere ad circumstantias modificantes sensibile proprium quam ea, quae quantitatis sunt, cum constet non minus requiri ad individuationem accidentis substantiam quam quantitatem; singularitas autem requiritur ad hoc, ut sentiri possit ipsum sensibile. Hoc, inquam, non obstat, quia sustentatio subiecti, qua substantia recipit accidens, requiritur ad ipsum sensibile non sub speciali ratione, qua sensibile est et obiectum, sed generali ratione, qua est accidens inhaerens et in linea seu genere entitativo, quatenus illa inhaerentia et ordo ad subiectum requiritur ad existendum et ad ipsam individuationem in genere entis. Et sic quia obiectum non potest movere obiective et in linea cognoscibilis, nisi supponatur habere existentiam, ideo requiritur substantia seu subiectum tamquam sensibile per accidens et ut aliquid praesuppositum in alia linea et genere, scilicet in genere entitativo, non tamen formaliter constituens aut conducens ad rationem ipsam obiecti et motionem eius in sensu, sicut sensibile proprium vel commune, siquidem si sine subiecto conservetur sensibile, eodem modo movebit sensum, non autem si mutetur sensibile proprium vel commune.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur: Quia non videtur recte poni differentia inter sensibile commune et per accidens, quia sensibile per accidens est illud, quod accidit sensibili per se, sicut accidit albo, quod sit Socrates vel Petrus. Hoc autem reperitur in sensibili communi. Nam accidit albo, quod sit in motu vel quiete, quod sit talis magnitudinis vel figurae, ergo eodem modo erit sensibile per accidens.

Nec potest dici, quod licet sensibili proprio, v. g. albo, accidat, quod in singulari habeat talem magnitudinem vel figuram, tamen quod aliquam habeat, non accidit albo; aliqua requiritur, ut possit movere potentiam. Contra est, quia etiam requiritur, quod accidens sit in aliquo subiecto, licet per accidens sit, quod sit in isto vel illo; accidens enim sine subiecto est accidens in abstracto, non in concreto, quod sentiri non potest. Ergo nulla est differentia inter sensibile commune et per accidens.

Confirmatur: Nam sensibilia communia non imprimunt speciem aliquam distinctam a sensibili proprio, ut dictum est, quia sunt extra rationem specificativi potentiae, si secundum se sumantur. Ergo non differunt a substantia, quae etiam non sentitur per se, sed mediante sensibili proprio. Nam secundum se est extra latitudinem specificativi sensus et solum ab illo attingitur, ut vestitur sensibili proprio. Ergo ex hac parte non est distinctio inter sensibile per accidens et commune. Ex alia autem parte videtur substantia magis pertinere ad sensibile commune quam quantitas vel quae pertinent ad quantitatem, quia substantia est radix talium accidentium, et ipsa nihil operantur vel movent nisi in virtute substantiae, cum operentur tamquam accidentia eius. Sed quod se habet ut radix movendi et immutandi sensum, non est per accidens sensibile, quia non per accidens movet, nec per accidens est radix movendi, sed per se et per virtutem sibi propriam, quae est proprium et per se sensibile. Ergo.

RESPONDETUR, quod, ut supra diximus, sensibile commune et per accidens, licet in hoc conveniant, quod utrumque accidat sensibili proprio, est tamen differentia, quod sensibile commune accidit sensibili proprio in esse rei. Per accidens enim concurrit quantitatis et qualitatis coniunctio in uno subiectio, per se tamen requiritur et per se modificat in esse obiecti sensibilis, ut movere possit sensibili modo potentiam. At vero substantia per se requiritur ad sustentandum in esse et in genere entis sensibile proprium, non tamen ut per se modificans et conducens in ratione et modo sensibilis obiecti. Et ratio est, quia sensibile externum est aliquid apparens externe, substantia autem est interna quidditas et de se latens. Unde licet requiratur tamquam radix et sustentans ipsa accidentia externa ea generali ratione, qua omnia accidentia dependent a substantia, non tamen ut formaliter modificans aut pertinens ad ipsam sensibilem et externam apparentiam et rationem obiecti sensibilis ut sensibilis seu apparentis externe. Ad quod tamen conducit quantitas seu ea, quae ad quantitatem pertinent, quia quantitas extendit quoad locum externum; et ea, quae quantitatis sunt, ad externam modificationem pertinent, et ita sensibilem apparentiam et motionem per se afficere et modificare possunt. Substantia autem ex eo, quod latens, et ex eo, quod radix est, non conducit sensibiliter et externe, sed entitative, sicut etiam relationes coniunctae sunt ipsi sensibili, sed non per se conducunt, quia occultae sunt. Et licet requiratur, quod sit accidens in concreto, ut sentiri possit, tamen non id requiritur formaliter ex vi conducentiae ad sensibilitatem externam et apparentem, sed generali ratione ad omnia accidentium munera et entitativam existentiam. Et ita substantia non requiritur per se formaliter ad rationem obiecti sensibilis, sed per se radicaliter et in ratione entis.

Ad confirmationem respondetur ex dictis, quod sensibile commune etiam convenit cum sensibili per accidens, quod neutrum emittit per se et seorsum a sensibili proprio distinctam speciem. Sed in ratione modificandi speciem sensibilis proprii valde differunt sensibile commune et per accidens, quia sensibile commune per se modificat perseitate ipsius sensibilis ut externe apparentis, sensibile autem per accidens non, licet in genere entis et per modum radicaliter continentis et sustentantis sensibile requiratur substantia, et tamquam quid occultum non sensibiliter movens externe aut modificans. Unde ex eo, quod substantia sit prima radix et primum principium accidentium et virtutis movendi sensibiliter, non sequitur, quod per se conducat perseitate formali sensibilitatis externae, et ut requiritur ad motionem externam, sed perseitate radicali, ut generaliter requiritur ad omnia accidentia in ratione entis et cuiuscumque operationis, et sic ipsum obiective movere radicatur in substantia, non ut in obiecto, sed ut in subiecto, ac proinde licet per se requiratur, ut in re existant talia accidentia, non tamen per se obiective, sed per se subiective.

Secundo arguitur ad probandum, quod sensibilia communia et per accidens imprimant speciem sui peculiarem. Etenim species est naturalis similitudo rei nec potest excedere rem illam, cuius est species, nisi aliquid sibi addatur. Ergo species coloris, qui est obiectum visus, non potest repraesentare figuram seu magnitudinem, quae est sensibile commune, nisi aliquid addatur tali speciei, quia res istae, sunt omnino distinctae et primo diversae, scilicet quantitas et qualitas, et ita similitudo naturalis unius non potest esse alterius, debet ergo aliquid in specie addi, ut illud repraesentet et hoc quod additur est particularis repraesentatio sensibilis communis. Nec potest per modum unius species aliqua res ita diversas adunare, nisi prout in aliquo tertio conveniunt. Hoc autem etiam in speciebus angelicis, quae sunt eminentissimae, valde difficile explicatur, multo ergo minus conveniet speciebus sensibilibus sensibilitate externa. Et idem probatur de specie ipsius substantiae, quae necessario debet esse in oculo, alias non esset in intellectu. Quomodo est autem possibile, quod species coloris repraesentet hominem vel lapidem, nisi aliquid speciale ei addatur? Et hoc, quod additur et peculiariter ei correspondet, species illius est.

Confirmatur primo, quia contingit invariato colore et luce variari visionem ex sola variatione sensibilis communis, v. g. ex diverso situ, motu vel figura; ergo necesse est variari speciem. Si enim haec non variaretur, neque visio. Sed non variatur species coloris vel lucis, quae sunt sensibilia propria, ergo species aliqua sensibilium communium. Quodsi nec ista variatur, ergo nihil omnino agit sensibile commune, sed se habebit sicut substantia, quae est ipsum sensibile per accidens et in ratione obiecti nihil omnino agit nisi per sensibile proprium. Si vero aliquid agit sensibile commune, ergo speciem; non enim datur aliud, quod agat.

Confirmatur secundo, quia aliqua sunt sensibilia communia, quae attinguntur sine sensibili proprio, ergo sine specie sensibilis proprii, et tamen habent aliquam speciem; sine illa enim non sentirentur. Datur ergo peculiaris species sensibilis communis sine sensibili proprio.

Antecedens probatur: Nam cum alicui infligitur vulnus aut verberatur, sentit aliquid, scilicet dolorem, et tamen non sensibile proprium tactus, v. g. calidum aut frigidum etc., sed divisionem illam aut compressionem partium vel aliquid durum seu asperum, quae sunt sensibilia communia. Similiter si manus tangeret coelum, sentiret ibi resistentiam et soliditatem duram, et non qualitates tangibiles, quae sunt proprium sensibile tactus, cum coelum careat illis. Ergo sentiri potest sensibile commune sine proprio. Ac denique cum aliquid videtur a longe et non discernitur eius color, vel cum clausis oculis sentitur opacum corpus, quod transit ante illos, nec tamen tunc videtur color aut lux, ergo aliquod sensibile commune sentitur sine proprio.

RESPONDETUR, quod una et eadem species repraesentat obiectum et modificationem eius, non tamquam duo obiecta, sed ut unum. Non enim species praesertim rei singularis et materialis, quae praecisiva non est, potest repraesentare rem aliquam ita abstractam a modis et circumstantiis, quod nihil de modificatione repraesentet. Nec pro illa parte, qua repraesentatur ille modus, dici potest, quod est distincta species et directa repraesentatio saltem illius modi. Dicitur enim, quod species repraesentans aliquid cum aliqua modificatione non respicit modificationem illam ut distinctum repraesentabile directe nec per distinctam repraesentationem, sed per eandem ut modificatam. Sicut enim modificatio illa non est proprio obiectum, sed modus obiecti, ita nec eius repraesentatio est directa repraesentatio, sed repraesentationis modus, quod aliqui explicant dicentes, quod non repraesentat, sed exercet. Revera tamen licet repraesentet, non tamen ut per se directe repraesentabile, sed ut modi eius, quod per se repraesentatur. Nec inconvenit, quod idem sensibile commune diversis repraesentationibus repraesentatur, v. g. colore, sono etc., quia hoc ipso, quod est commune, accommodatur singulis iuxta eorum capacitatem ibique diversimode modificat.

Quod vero dicitur non posse unam speciem repraesentare plura per modum unius, nisi sit eminens, ut in angelis, respondetur, quod eminentia requiritur ad repraesentandum plura obiecta per modum obiectorum sub ratione aliqua superiori uniente et manifestante illa. Ad repraesentandum autem plura, quorum unum sit obiectum, aliud modificatio eius, non requiritur eminentia, sed potius quanto species est magis materialis et imperfecta, tanto minus abstrahit ab istis modificationibus eaque concernit. Dicitur autem substantia esse in sensu, non per se seorsum a sensibili proprio, sed sub illo et ut induta externa illa sensibilitate, sicque potest ad intellectum pervenire. Nec requiritur, ut aliquid, quod sit in intellectu, sit in sensu sicut in intellectu, sed per effectus et accidentia sua.

Ad primam confirmationem respondetur, quod invariato colore quoad substantiam et modum non variatur sensatio. Variato autem colore quoad modificationem, v. g. quoad figuram, situm etc., variatur diversa sensatio etiam modificative, nec est necesse variari specificative ex parte obiecti directi. Illa autem modificatio sufficiet fortasse ad variandum accidentaliter intrinsece visionem et individualiter, sicut de notitia abstractiva et intuitiva diximus in Logica q. 23. Et in hoc differt sensibile commune a sensibill per accidens, quod sensibile per accidens nec etiam modificative modificatione obiectiva variat sensationem, sensibile autem commune, licet non imprimat speciem condistinctam simpliciter a proprio, bene tamen modificationem distinctam, ut ex D. Thoma explicatum est.

Ad secundam confirmationem respondetur, quod attinet ad coelum, posse dici, quod habeat qualitates tangibiles positive et per se, si admittamus, quod qualitates per se sensibiles non solum sunt calidum et frigidam et aliae primae qualitates, sed etiam durum et molle, asperum et lene, sive oriantur ex primis qualitatibus, sive ex alia causa proveniant, de quo q. 7. dicemus. Coelum autem durum est et solidum et tersum, et sic sentiri potest, sicut sentitur fluidum et molle etc. Si autem istae qualitates non sunt per se primo tangibiles, aut ita se habent in coelo, quod non possunt agere actione reali in tactum, sicut requiritur ad sentiendum per illam, tunc solum negative sentietur durities in coelo, quatenus ibi resistentiam aliquam experitur, sicut cum ab angelo aliquis impeditur seu detinetur, non sentit aliquam qualitatem tangibilem in angelo, sed resistentiam aliquam negativam. Quando autem infligitur alicui vulnus aut verberatur, id quod sentitur, est durities corporis aut dividentis in vulnere ac comprimentis in verbere. Ex ipsa autem divisione sentitur dolor, quia etiam pertinet ad tactum, ut dicemus quaest. seq. art. ult., durities vero qualitas tangibilis est, ut ibi dicemus. Denique quando oculis clausis aliquod opacum sentitur, ideo est, quia palpebrae claudentes oculos aliquid transparentiae habent, per quam admittitur aliquid lucis, et sic apposito corpore opaco lux ipsa magis impeditur, et sic sentitur opacitas.

Tertio arguitur contra numerum sensibilium communium. Videntur enim ex una parte esse plura, ex alia pauciora. Esse plura, quia tempus est sensibile commune; cadit enim sub sensum, ut dicit Aristoteles 4. Phys. textu 98., et tamen non est proprium sensibile alicuius sensus determinati. Item situs, distantia, habitus seu vestis cadunt sub sensum, et similiter raritas et densitas, pulchritudo et alia similia, asperum et molle, et tamen non sunt sensibilia propria, quia pluribus sensibus percipiuntur.

Esse pauciora probatur, quia quies et motus non videntur pertinere ad sensus. Nam quies est aliquid privativum et ita non dicit rationem sensibilis, sicut nec tenebrae sentiuntur; motus autem, quia constat ex praeterito et futuro, sensus autem non percipiunt praeteritum nec futurum, ergo neque partes motus et praesertim per visum non potest percipi motus, quia visio est in instanti, motus autem et quies in tempore. Denique numerus vel sumitur materialiter, et sic est magnitudo multiplicata nec debet poni tamquam distinctum sensibile a magnitudine, vel formaliter pro numerabilitate, et sic solum pertinet ad intellectum numerantem et non est sensibile commune.

RESPONDETUR ad primam partem argumenti: Omnia illa, quae sunt sensibilia communia, contineri sub istis assignatis, quae ex Aristotele numeravimus, quia omnia illa, aliquid participant de quantitate. Et quidem si participant de quantitate continua, reducuntur ad magnitudinem, de qua aliquid participant situs, distantia et vestis, quae istam quantitatem connotant. Si participant de discreta, reducuntur ad numerum, ad quem etiam reducitur unitas, quia est principium numeri. Si participant aliquid de quantitate successive reducuntur ad motum, ad quem etiam pertinet tempus, quod est duratio et mensura motus. Pulchritudo autem sensibilis constat ex debita dispositione coloris et figurae, id est ex sensibili proprio et communi, ut pertinent ad visum, unde et pulchra dicuntur, quae visa placent. Raritas vero et densitas, asperum et molle, gravitas et levitas ipso tactu sentiuntur, secundum quod sunt qualitates tangibiles ortae ex primis qualitatibus, et praesertim gravitas et levitas, prout important rationem ponderis, solo tactu percipiuntur. Si autem in aspero et leni solum attendatur id, quod situationis est, ad magnitudinem et quantitatem reducuntur.

Ad secundam partem argumenti respondetur quietem dupliciter sumi: Uno modo pro privatione motus, et sic non sentitur positive, sed negative, ut tenebrae. Alio modo sumitur pro consistentia seu immobilitate in loco, ubi non solum privationem motus importat, sed etiam existentiam in loco cum immobilitate, et sic sentitur positive tamquam sensibile commune. Quod vero attinet ad motum, dicimus, quod partes eius possunt cognosci dupliciter: Uno modo secundum comparationem praeteriti et futuri, et sic solum ab intellectu apprehenduntur comparante illas. Alio modo considerantur sub ratione transeuntis praecise et ut opponuntur immobilitati et consistentiae, et sic etiam per sensum attingi possunt, quatenus rem ipsam sensibilem transire videt ipsasque partes motus ut praesentes transeunter discernit, non sub ratione praeteriti vel futuri. Quod vero fiat visio in instanti, non obstat, quia durat ultra instans et sic potest percipere motum et quietem, quae sunt in tempore. Quod vero dicitur de numero, respondetur non cognosci a sensu ratione ordinis, quem habet numerus maior ad minorem vel e contra, quod pertinet ad rationem mensurae, sed ratione multiplicationis et divisionis, in quo differt a magnitudine, quae est quantitas continua.