ARTICULUS IV. UTRUM SENSIBUS EXTERNIS CONVENIAT DECEPTIO ET REFLEXIO SUPRA SUOS ACTUS.

Fere ex eodem principio oritur, quod aliqua potentia admittat deceptionem seu falsitatem, et reflectat supra suos actus, quia utrumque videtur exigere aliquam comparationem seu collationem, ideo utrumque hic breviter expediemus. Est autem notandum duplicem esse veritatem vel falsitatem, alteram iudicativam, et haec est conformitas vel deformitas per modum attributionis unius ad alterum. Secunda est apprehensiva, quae solum est conformitas repraesentationis seu apprehensionis ad rem repraesentatam.

DICO ERGO PRIMO: In sensu externo non est formaliter falsitas neque deceptio. Et dicitur formalis falsitas, quae contraponitur formali veritati, et consequenter est falsitas iudicativa.

Est D. Thomae 1. p. q. 16. art. 2., q. 17. art. 2., q. 1. de Veritate art. 9. et 11. ET RATIO EST, quia veritas vel falsitas iudicativa debet fieri per compositionem vel divisionem, quia respicit esse vel non esse rei, quod non significatur nisi componendo aut dividendo. Hoc autem iudicium compositionis est collativum, et consequenter non potest inveniri in sensu exteriori, qui pure apprehendit obiectum, non autem iudicat comparando unum alteri et conferendo, sed ex directa immutatione obiecti apprehendendo; unde nec reflectit supra suum actum, ut statim dicemus.

An vero in sensu interno possit esse veritas vel falsitas per modum iudicii, et non solum per modum apprehensionis, S. Thomas affirmative respondet in q. 1. de Veritate art. 11., ubi loquitur de sensu interno et affert illud Philosophi 4. Metaph., quod sensus non est dominus falsitatis, sed phantasia. Et 1. p. q. 78. art. 4. ponit, quod sensus interior cognoscit intentiones cum quadam collatione et comparatione. Unde cum habeat collationem et discursum participet circa singularia, licet non circa universalia nec circa substantiam, non repugnat, quod iudicet de illis comparando et conferendo, et, consequenter, quod falli possit per inadaequationem vel verificari per adaequationem ad rem.

Dico SECUNDO: In sensu externo per se non est deceptio apprehensiva circa proprium sensibile, non solum in communi et quantum ad rationem formalem, quam non potest transgredi, v. g. quod visus non videat coloratum, neque in communi neque in particulari, hoc enim est impossibile, sed etiam circa obiectum proprium in particulari per se non decipitur sensus, sed solum per accidens. Circa sensibile autem commune vel sensibile per accidens bene potest pati deceptionem.

Est D. Thomae tum in 3. de Anima lect. 6. circa textum 161., tum in 1. p. q. 17. art. 2. et q. 85. art. 6. et q. 1. de Veritate art. 11. Quibus omnibus locis docet, quod circa proprium sensibile sensus externus per se numquam decipitur, v. g. visus circa colorem, si sit debito propositus, et medium vel organum non sit indispositum. Sed si medium sit indebite dispositum aut organum non recte ordinatum, tunc non per se, sed ex illo accidente decipi potest circa colorem, sicut si medium sit infectum colore viridi, omnia apprehenduntur ut viridia, et si lingua, quae est organum gustus, sit infecta humore amaro, omnia sapiunt amare. At vero circa sensibilia communia aut sensibilia per accidens potest accidere deceptio ex ipsa propria ratione sensibilis communis, eo quod ab illo sensus non immutatur immediate, sed mediante alio. Et hoc per se est occasio deceptionis, quia quod per alterum sentitur, ex se potest latere altero apparente. Tota autem causa deceptionis inde nascitur, quod unum lateat et alterum appareat. Et hoc maxime contingit in deceptione apprehensiva, quae iudicio mentis praebet occasionem deceptionis, eo quod apprehendit id, quod apparet, et non manifestat id, quod latet, sicut in colore apparet aurum id, quod in re est auricalchum. Si enim totum apprehenderetur et appareret, non deficeret ipsa apprehensio, et sic quantum est ex vi propositionis obiecti, iudicium non deficeret, nisi voluntarie se vellet avertere ab apprehensione facta, et tunc non esset deceptio, sed voluntaria aversio. Quod non contingit in sensibili proprio per se loquendo et ex vi sua, cum per se immediate imprimat speciem et moveat sensum, et sic per se immediate apparet, et non latet quoad aliquid, nec movet secundum incommensurationem, sed sicut in se est.

Dico TERTIO: Sensus exterior non est reflexivus super actum suum proprium neque super ipsam potentiam.

De hac conclusions diversae sunt sententiae, quas refert Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. dub. 10. Imo et D. Thomas aliquando videtur sentire, quod in sensibus potest esse aliqua reflexio, quia cognoscunt se sentire, ut affirmat q. 1. de Veritate art. 9. et 3. de Anima lect. 2. Et Caietanus 2. de Anima cap. 13. dicit, quod sensus sentit sensationem suam quoad an est, non tamen ut rem cognitam et reflectendo supra se, quod est exercite cognoscere se sentire, non autem signate. Et hoc modo fere omnes auctores conveniunt in conclusione praedicta, scilicet quod sensus non intelligit reflexe sensationem suam aut seipsum tamquam rem cognitam. Unde D. Thomas aperte tenet, quod sensus proprius seu externus non percipit suum actum, v. g. potentia visiva non percipit se videre, sed id spectat ad sensum communem, ut docet 1. p. q. 78. art. 4. ad 2. Et in 2. Contra Gent. cap. 66. ex eo probat distingui intellectum a sensu, quia sensus non cognoscit seipsum nec suam operationem; sensus enim non videt seipsum nec videt se videre, intellectus autem cognoscit seipsum. Itaque sensus nullo modo reflectit supra se, ita ut respiciat actum suum vel seipsum tamquam rem cognitam, bene tamen attingit ipsum actum ut exercitum; oculus enim videns hoc ipso quod videt, experitur se esse in actu, et non in otio, sicut quando in tenebris non videt.

PRIMA PARS, scilicet quod non reflectat supra se tamquam supra rem cognitam, deducitur tum ex limitations obiecti sensus, tum ex materialitate ipsius potentiae et organi, in quo est sensus.

Ex limitations quidem, quia obiectum adaequatum sensus externi, v. g. visus, est res visibilis, a qua immutatur; visibile autem est color lucidus. Sed ipsa potentia visiva et actus eius neque est color neque est lux. Si enim esset, impediretur videre alios colores, videret enim omnes ad modum suum. Ergo visio et potentia visiva non sunt res visibiles, ergo non possunt attingi a visu ut res cognita et visa, siquidem quidquid non est visibile, est extra latitudinem obiecti specificativi et adaequati talis potentiae.

Intellectus autem cum habeat pro obiecto ipsum intelligibile, et intelligibile sit ita universale sicut ens, etiam ipsa potentia intellectiva et actus eius sicut comprehenduntur sub ente, ita et sub intelligibilitate, atque adeo ita sunt intelligentes, quod etiam sunt intelligibiles. Et ita potest intellectus supra se reflectere, non autem potentia visiva, quia non est visibilis.

Ex materialitate etiam organi probatur, quia potentiae sensitivae operantur modo corporeo et dependenter ab organo corporeo et ut immutatae modo corporeo ab obiecto sensibili. Sed nihil corporeum potest immutare seipsum, siquidem omne corporeum agit ut quantum et extensum, ergo dependenter a contactu. Contactus autem non est eiusdem ad se, sed unius ad alterum, sive partis ad partem sive totius ad totum. Ergo immutatio sensibilis non potest fieri eiusdem ad se; sine immutatione autem facta ab obiecto non fit sensatio, quia debet moveri a praesentia obiecti. Quae est ratio D. Thomae 1. p. q. 87. art. 3. ad 3. In intellectu autem non currit, quia non oportet moveri semper ab obiecto, sed potest ipse formare speciem sui ad instar alterius et cognoscere se.

Et si dicas, quia etiam spiritualis potentia non potest agere in seipsam, alias esset idem agens et patiens, movens et motum, respondetur, quod intellectus etiam quando se intelligit, non est simul movens et motum, quia movet seipsum, in quantum est factus in actum per speciem obiecti, et inde ad instar illius format speciem sui actus tamquam de uno actu se moveat ad alium, ad quem est in potentia. Sensus autem non potest sic reducere seipsum de potentia ad actum, quia cum sit corporeus, oportet, quod operetur aliquo contactu, non autem solum transeundo de uno actu ad alium in eadem parte. Per diversas autem partes non potest operari, quia una pars organi non habet totam potentiam, et alia pars aliam potentiam, ut una operetur in aliam, nisi forte in sensu tactus, quia ita est extensus per totum corpus, ut una pars agat per contactum in alium. Sed hoc non est reflexio, quae requirit reditionem super eandem partem, in quantum est eadem.

SECUNDA VERO PARS, quod sensus exterior attingat actum suum quoad exercitium, licet non ut rem cognitam in actu signato, constat, quia sensus exterior operatur experiendo id, quod cognoscit, et non modo inanimato, nec potest attingere obiectum nisi ut in exercitio cognitum, quia attendendo et advertendo illud attingit, ergo cum aliquali cognitione sui actus in exercitio. Unde etiam in sensu datur maior vel minor attentio et advertentia, quod utique non est sine aliqua experientia maiori vel minori ipsius cognitionis erga obiectum.

Ceterum attingere ipsum actum sensationis externae, v. g. visionis, ut rem cognitam pertinet ad sensum communem, ut affirmat Aristoteles libro de Somno et Vigilia cap. 2., lect. 3. apud D. Thomam, et in 3. de Anima textu 136., quia scilicet aliquo sensu sentimus nos videre, et non sensu proprio, ergo sensu communi. Ubi manifeste supponit sensus proprios seu externos non reflectere supra se ad cognoscendum proprios actus, sed id pertinere ad sensum communem.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Primo arguitur ad ostendendum, quod sensibus conveniat deceptio et falsitas iudicativa, vel non conveniat apprehensiva. Nam D. Thomas q. 1. de Veritate art. 11. dicit, quod "veritas et falsitas in sensu proprie dicitur, secundum quod iudicat de sensibilibus". Est ergo in sensu falsitas iudicativa. Deinde, si non ponitur falsitas apprehensiva, maxime est, quia sensus immediate informatur a specie proprii sensibilis. Hoc autem saepius contingit falli. Potest enim ratione distantiae aliquod album iudicari nigrum, et coelum apparet caeruleum, et in iride apparent colores, qui veri non sunt. Potest etiam sensibile proprium ita parvum esse, quod non sufficiat movere potentiam, ergo circa illud poterit decipi sensus.

Quodsi dicatur hoc esse per accidens propter impedimentum potentiae vel medii et distantiam obiecti, contra est, quia etiam circa sensibilia communia non accidit deceptio nisi ratione alicuius impedimenti. Si enim medium et organum sint recte disposita, et in distantia proportionata ponatur obiectum, semper videtur magnitudo et figura sicut est in se, siquidem species, quae informat circa sensibile proprium, etiam informat circa commune tamquam a quo modificatur. Ergo non est aliqua differentia inter sensibile proprium et commune quoad deceptionem.

Confirmatur, quia sensus, ut decipiatur circa aliquod obiectum, debet apprehendere ipsum aliter quam est. Sed non potest apprehendere sensibile commune per propriam speciem illius, alias apprehenderet illud sine sensibili proprio, quod supra reiecimus. Ergo apprehenditur per speciem proprii sensibilis. Illa autem species repraesentat naturaliter totum id, quod repraesentat. Ergo si repraesentat sensibile proprium et commune, sicut non potest decipi circa sensibile proprium, ita nec circa sensibile commune ibi inclusum, quia utriusque est naturalis similitudo.

RESPONDETUR ad auctoritatem D. Thomae, quod ibi loquitur de sensu interiori, ut patet in illomet articulo in ultimis verbis corporis, ubi distinguit de sensu, qui cognoscit rem praesentem, et de imaginatione, quae rem absentem, et hanc dicit frequenter decipi, illum vero non, nisi organum vel medium sit impedimentum. Et ita sensus, qui iudicat de sensibilibus, ita ut sit in illo falsitas vel veritas, est sensus interior, non exterior.

Ad rationem respondetur solutione ibi data. Ad replicam respondetur, quod circa sensibile commune per se loquendo potest contingere deceptio etiam positis illis conditionibus, ut quando prope nos videmus lignum intra aquam et videtur ut divisum, et tamen non est distans, neque medium est indebite dispositum neque organum. Itaque circa sensibilia communia et per accidens contingit deceptio ex ipsamet ratione talis sensibilis, quia non apparent sensui per se, sed per aliud, et ita fundare possunt latentiam unius et apparentiam alterius, quod est causa deceptionis. Et quando urgetur, quod sensibile commune informat per speciem, sicut sensibile proprium, respondetur, quod informat mediate, scilicet per sensibile proprium, unde non apparet neque informat aeque immediate, sed ita quod potest latere et praebere occasionem deceptioni.

Ad confirmationem respondetur, quod sensibile commune non apprehenditur per speciem propriam et seorsum a sensibili proprio, sed modificans illud. Et talis modificatio repraesentatur quidem naturali repraesentatione, sed non aeque immediate cum sensibili proprio, et ita potest confusius informari ab illa specie quoad sensibile commune et apparentius seu manifestius quoad proprium. Stante autem apparentia unius et latentia alterius seu minori apparentia potest formari iudicium adaequatum circa id, quod apparet, et minus adaequatum seu rectum circa id, quod per se non apparet, et ita datur occasio deceptioni iudicando solum secundum rationem maioris apparentiae, de eo vero, quod magis latet, non iudicando sicut est et sicut apparet per aliud. In una autem specie licet multa repraesententur naturaliter, sed non omnia aeque immediate et clare, sed involuta, sicut in specie hominis repraesentatur quantitas, qualitas, actio, substantia et alia multa, quae non omnia aeque immediate repraesentantur, et ex apparentia unius fit deceptio ad latentiam alterius.

Secundo arguitur contra tertiam conclusionem: Quia imprimis est contra D. Thomam, qui dicit, quod sensus redit ad se, licet non reditione completa, quia scilicet cognoscit actum suum, licet non essentiam suam, ut constat ex q. 1. de Veritate art. 9. et in 3. de Anima lect. 2. Imo Aristoteles ibid. textu 138. ponens argumentum, quod visu non sentimus nisi colorem, sed visio non est color, ergo non videmus nos videre. Respondetur, quod etiam visu discernimus rem non coloratam, ut tenebras, et quod visio licet non habeat colorem in esse intentionali, habet tamen in esse spirituali seu intentionali, quia sensus et sensibile idem est. Sentit ergo, quod sensus cognoscit actum suum et ita non indiget sensu communi ad illud cognoscendum. Deinde, quia aliquis sensus debet reflectere supra se; constat enim, quod per aliquem sensum cognoscimus nos videre et audire. Vel ergo per eumdem, et sic est intentum, vel per alium, et de illo idem inquiretur, quomodo cognoscatur actus eius. Et sic vel erit processus in infinitum vel deveniemus ad aliquem sensum, qui reflectat super se. Materialitas ergo non obstat reflexioni.

Confirmatur, quia sensus communis v. g., et non proprius sentit ipsum actum visionis, ergo etiam sentiet colorem, qui est obiectum visionis, alias non perciperet distinctionem visionis albi a visione nigri. Sed color cum sit specificativum visus, non potest pertinere ad duplicem potentiam, ergo non cognoscitur a sensu communi, sed a propria potentia visiva. Neque etiam apparet, quomodo visio speciem sui producat in sensu communi, ut possit illam percipere.

RESPONDETUR, quod attinet ad mentem Aristotelis et D. Thomae, satis clare colligi ex locis supra additis, ubi aperte negant istam reflexionem. Et ita loca allata possunt dupliciter intelligi: Primo, quod quando ponunt sensum reflectere seu redire ad se imperfecte seu incomplete, loquuntur de reflexione, non quae respicit actum ut rem cognitam, quae est perfecta et propria reflexio, sed quae respicit actum ut in ipso exercitio expertum, et sic sentiendo et experiendo obiectum cognoscitur actus, quo tangitur.

Secundo respondetur, quod quando dicunt sensum redire ratione incompleta, loquuntur non de sensu externo solum, sed de toto genere sensibilis cognitionis includendo etiam sensum communem et sensus internos. Et de toto isto genere seu collectione est certum, quod in sensu, id est in toto isto genere potentiarum sensitivarum datur reditio incompleta, quatenus aliquis cognoscit se videre aut audire, non per proprium sensum externum, sed per internum, et unus internus per alium vel per intellectum. Et ista reflexio non est completa seu perfecta, quia non est eiusdem numero potentiae supra seipsam.

Ad rationem respondetur, quod in homine non currit argumentum, siquidem actum sensus interioris cognoscit intellectus, et sic non est processus in infinitum, quia etiam intellectus se cognoscit. In brutis autem non est necesse ponere, quod sensus interiores cognoscunt reflexe suos actus, quia sensus interni in brutis operantur per instinctum naturalem, non per collationem, et ita non oportet, quod de actibus suis internis iudicent vel apprehendant. Oportuit autem, quod exteriores actus et sensationes apprehenderentur ab animali, quia animal debet movere sensus externos ad quaerenda obiecta convenientia et fugienda nociva, et ita oportuit de eorum actibus habere cognitionem, ut ad illos moveri vel retineri possit, quando convenit. Quae ratio non currit in actibus sensuum internorum, quia pure aguntur instinctu in brutis, et non ut moti ab alio sensu vel ab intellectu.

Ad confirmationem respondetur, quod omnia obiecta sensuum externorum attinguntur a sensu communi vel phantasia, et similiter actus sensuum externorum sub altiori ratione formali et secundum distinctam immutationem quam in sensibus externis. Cognoscuntur enim a sensu communi non secundum particularem modum, quam in quolibet sensu attinguntur, sed secundum communem modum, quo inter se sunt comparabilia ista obiecta. Et similiter attinguntur actus ipsorum sensuum externorum, de quibus constat recordari animal et in somno aliquando repraesentari. Non repugnat autem idem obiectum materiale pertinere ad diversas potentias secundum diversas rationes formales. Quod vero dicitur de specie ipsa producta a visione, respondetur non esse necesse, quod a sensu visus mittatur ad sensum internum species peculiariter et seorsum repraesentans visionis actum, sed producendo speciem repraesentantem obiectum suum, non quomodocumque et ut est ad extra, sed ut est cognitum ab ipso visu, sic involvitur in tali repraesentatione ipse actus visionis, quatenus obiectum repraesentatur ut visum, de quo amplius dicetur q. 8.