QUAESTIO V

DE SENSIBUS EXTERNIS IN PARTICULARI QUOAD SE


PROEMIUM

In sensibus quatuor considerantur, potentia, actus, medium, per quod obiectum movet, et obiectum ipsum seu species eius. De obiecto et speciebus cuiuscumque sensus externi agemus quaest. seq. In praesenti autem de potentia, actu et medio. Pertinet enim ipsum medium, praesertim internum, ad ipsum organum, in quo est potentia, et ita non potest convenienter agi de potentia sensitiva secundum se, nisi agendo etiam de medio, per quod immutatur.