ARTICULUS PRIMUS. QUOD SIT SUBIECTUM POTENTIAE VISIVAE ET MEDIUM ILLIUS.

Circa primum, scilicet subiectum seu organum visus, licet apud omnes constet potentiam hanc esse in oculis, tamen quia fabrica oculorum constat ex variis et diversis partibus, tam externis quam internis, CONTROVERSIA est inter auctores, in quanam parte ex illis inhaereat potentia visiva et perficiatur visio. Et ideo ut punctum difficultatis attingamus, breviter PRAESUPPONENDA EST ipsa oculorum fabrica et contextura, ut possimus disputare, in quanam parte determinate sit potentia visiva.

Igitur tota FABRICA OCULORUM in tres praecipuas partes distribuitur: Prima pertinet ad exteriorem situm et quasi aditum ipsum oculorum, qui constat orbiculari illa figura in modum ovi parvi, sicut exterius videmus et palpebris ipsis tegitur ac superciliis cingitur. Secunda pars est ipsummet oculorum organum, quod interius quinque tunicis tribusque humoribus constat aliisque musculis, venis et similibus instrumentis, tum ad oculorum motum, tum ad spirituum animalium subministrationem requisitis. Tertia pars est intima, nec nobis patet, qua videlicet oculi continuantur ad cerebrum, unde participant spiritus subtilissimos ad visionem requisitos. Et illa continuatio fit per duos nervos, qui optici dicuntur et a cerebro descendentes inter se uniuntur, et inde iterum in duos ramos divisi, alter ad sinistrum oculum, alter ad dexterum terminatur.

De prima parte seu exteriori fabrica oculorum non est specialis difficultas, nec aliquid explicandum in particulari.

In secunda autem parte seu in ipsomet organo visus inveniuntur tres humores. Quidam nimis perlucidus, qui crystallinus dicitur et usque ad exteriorem oculi faciem se extendit, estque ipsa pupilla, licet aliquando nigricantis coloris appareat, tum propter humoris copiam, quae tota videri non potest, sicut quando aqua est profunda; tum propter quamdam tunicam, quam habet sibi substratam, ut mox dicemus, quam diversos oculorum colores constituit. Secundus humor est vitreus, qui etsi sit splendens et transparens, minus tamen quam crystallinus, sed ad modum vitri in fornace decocti se habet. Iste a parte interiori circumdat et recipit humorem crystallinum, sed non totaliter illum concludit, quia a parte exteriori in superficie manet detecta pupilla, ut recipiat lumen et species. Tertius humor est albugineus, similis albo ovi, qui totam cavitatem oculi replet, ut videmus, et intra ipsum recipiuntur illi duo humores, vitreus et crystallinus, qui pupillam componunt, et deservit ad illam humectandam, et fovendam, quia delicatissima est.

Sunt autem in isto organo visus quinque tunicae seu membranae. Prima et magis interior dicitur specularis ob translucentiam et similiter aranea ob subtilitatem. Secunda dicitur reticularis, quia in modum retis multis arteriis et venulis intexitur. Tertia dicitur uvea a similitudine coloris uvae in folliculo seu superficie, si detrahatur, et ab hac tunica, quae posita est sub humore crystallino, deducuntur varii oculorum colores; nam alii sunt nigri, alii caerulei, alii caesii, alii caprini etc. Quarta dicitur cornea, quia tenuis et splendida ac fortis est, sicut cornu. Quinta dicitur adnata seu adhaerens, quia totum oculum fovet et consistere facit, et etiam dicitur alba a colore, quem habet.

De quibus videri potest Galenus 10. de Usu Partium cap. 1. et 2., Vesalius libro 7. De Humani Corporis Fabrica cap. 14., Valverde libro 5. Anatomes cap. 11., Simon Portius libro de Coloribus Oculorum cap. 3., et ex philosophis recentioribus Baņez 1. p. q. 78. tract. de Visu dub. 2., Suarez libro 3. de Anima cap. 18., Conimbric. 2. de Anima cap. 7. q. 6. art. 2., Carmelitani hic disp. 10. q. 6. § 1.

Quo autem ordine et situatione ponantur istae tunicae et humores, non multum refert ad praesens institutum. Sed dicimus, quod humori crystallino et vitreo includenti ipsum deserviunt quatuor tunicae, quae illum circumdant, scilicet specularis, quae est magis interior, secundo reticularis, tertio uvea, quarto cornea. Istae duae ultimae continent pupillam, et cornea data est illi in munimentum, uvea est sub pupilla. Relinquendo illam nudam ex parte exteriori, ut recipiat species, reticularis ambit humorem vitreum usque ad crystallinum, quia ei supernatat, et per eam ministrantur spiritus et sanguis, qui in humore crystallino et vitreo non est, quia caret venis. Denique humori albugineo deservit tunica adnata seu alba, quae foris et pinguis est et alio nomine dicitur pericranium.

Quod attinet ad tertiam et interiorem partem oculi, qua communicatur cerebro et consistit in illis nervis opticis seu visoriis, non est aliquod peculiare artificium, quod explicemus, sed illi a cerebro proficiscuntur, alter a parte dextra, alter a sinistra, et aliquantulum progressi coniunguntur inter se et rursus separantur unusquisque ad diversum oculum. Vestiti sunt autem duplici membrana, interna tenui et externa dura, ex illisque ortum habent tunica uvea et cornea et per illas communicantur spiritus visorii, et ab oculis ascendunt species ad sensum communem. Et haec omnia fore ex ipsa experientia anatomicae dissectionis constant.

His suppositis TOTA DIFFICULTAS de sede potentiae visivae reducitur ad duas opiniones: Prima illam collocat in pupilla seu crystallo estque multorum sententia, quos referunt et sequuntur Conimbric. cit. loco q. 7. art. 2., Suarez cit. loco de Anima, Rubio tract. de Sensu Visus q. 8. et alii. Fundamentum est duplex: Primum ex ipsa qualitate pupillae, quae est omnino perlucida et splendida, tenera et mollis, et praecipua inter omnia, quae organum visus constituunt. Reliqua enim, sive tunicae sive humores, illi ut principaliori deserviunt vel ad ornatum vel ad defensionem, ergo convenienter illa ponitur potentia visiva. Nam ex eo, quod transparens est, caret omni colore. Oportet autem eo carere organum visus, quia, ut dicit D. Thomas 1. p. q. 75. art. 2. et in hoc 2. de Anima lect. 17., pupilla debet carere omni colore, ut possit omnes colores percipere. Similiter ex eo, quod est tenera et mollis, facile immutatur ab obiectis externis per species. Et denique, quia praecipuum est inter omnia, quae concurrunt ad structuram oculorum, reliqua vero ei deserviunt. Alterum fundamentum est a posteriori, quia laesa pupilla perditur irreparabiliter potentia visiva; si autem laedantur alii humores aut tunicae, non est irreparabilis visus, ut multi medici affirmant apud Suarez loco cit. Ergo signum est in pupilla subiectari potentiam visivam. Denique in nervis non potest consistere, quia non recte dicitur, quod nervi videant, sed per eos ministrantur spiritus animales ad videndum; ergo in eis non est potentia visiva.

Secunda sententia collocat potentiam visivam in ipsis nervis opticis tamquam in principale parte organi visus. Hoc videtur tradi pluribus locis a D. Thoma, praesertim libro de Sensu et Sensato lect. 5. circa illa verba Aristotelis: "Non in ultimo oculi (id est in superficie) anima aut animae sensitivum est, red manifestum quoniam interius". Ubi S. Doctor explicat, quod "principium visionis est interius iuxta cerebrum, ubi coniunguntur duo nervi. Et ideo oportet, quod intra oculum sit aliquid perspicuum receptivum luminis, ut sit uniformis immutatio a re visa usque ad potentiam visivam". Et idem confirmatur lect. 19. eiusdem libri dicens, "quodsi aliquis dicat, quod sicut sunt duo organa visus, scilicet duo oculi, ita nihil prohibet in anima esse duos visus, dicendum est hoc esse falsum, quia ex duobus oculis fit aliquid unum, et una est operatio amborum, in quantum scilicet visio utriusque oculi concurrit per quosdam nervos ad aliquid intrinsecum, in suum organum, quod est circa cerebrum". Et tandem in opusc. 43. cap. 3. dicit, "quod organum proximum et extrinsecum visus sunt oculi, primum autem et intrinsecum sunt nervi visuales". Quare S. Thomas non negat pupillam pertinere ad organum visus, sicut etiam lectione illa de Sensu et Sensato dicit, sed ulterius affirmat pupillam se habere ut organum externum, nec ibi eonsummari visionem, sed intra in nervis visualibus.

Nec potest dici cum Rubio, quod loquitur S. Thomas de organo seu principio visivo radicali, non de proximo et formali. Contra enim est quia radicale principium est cerebrum, a quo omnes sensus originantur. Ergo si solum assignaret D. Thomas organum radicale visus, assignaret commune principium omnium sensuum, atque adeo nihil speciale notificaret de sensu visus, de quo illo loco agebat. Et incongrua ratione procederet ponendo visum consummari in nervis visoriis, eo quod virus debet esse unus, si hoc probaret ex unitate radicali organi, in quo omnes sensus radicantur. Sic enim non probaret unitatem principii visivi proximi, sed unitatem principii radicalis omnium sensuum exteriorum, quod esset contra suum intentum de unitate visionis in sensu visus.

FUNDAMENTUM autem sumitur ex dictis, quia potentia visiva est una, et visio elicita circa unum obiectum est una. Ergo oportet, quod habeat unum subiectum. Facta autem divisions, sicut discontinuantur alia accidentia, ut color, calor etc., ita et potentia visiva, quae utique corporea est, dividetur in diversis illis partibus, et ita habebit anima duas potentias visivas et duas auditivas, si quaelibet earum subiectatur in diversis organis, id est in duplici pupilla externa. Quodsi dicatur: Quod licet pupillae sunt duae exterius, intus tamen colligantur in aliquo uno, hoc est nostrum intentum, quia in illo uno, in quo colligantur, erit unica illa potentia. Non autem colligantur nisi in nervis visoriis, eo quod tota massa pupillae et humoris vitrei dividitur in duobus organis et cavernis oculorum.

DICES: Potentias visivas revera esse duas, sicut et pupillae duae sunt, et visio, quae est actio immanens et consequenter subiectatur in potentia, a qua elicitur, est duplex, ut etiam concedit Suarez et Conimbricenses et oppositae sententiae auctores. Et tamen non videntur obiecta duplicata, non quidem propter coniunctionem nervorum, sed quia in eodem situ et ordine et sub eodem axe, ut loquuntur perspectivi, obiectum propositum intuemur. Unde si axes ipsi oculorum inaequalitatem aliquam habeant, ut cum aliquis comprimendo oculum elevat aliquantulum pupillam, res videntur geminatae, sicut etiam cum in aliquibus inspicillis habentibus plures angulos refranguntur imagines, etiam res apparent multiplicatae per illos, cum tamen in omnibus istis casibus nervi maneant aeque coniuncti. Non ergo ex eorum coniunctione unitas visionis provenit neque ex divisione geminatio rei visae. Adde quod, ut refert Vesalius libro 4. de Fabrica Corporis Humani cap. 4., ipse in anatome cuiusdam capitis reperit nervos illos non coniungi, sed divisos a cerebro ad oculos pervenire, et tamen ille homo non videbat obiecta geminata, sed sicut alia simplicia.

Respondetur nos non facere vim in eo, quod obiecta videantur geminata positis duobus oculis, sed quia superfluit ponere duas visiones et duas potentias de eadem re individualiter solum diversas. Sicut enim sufficit unus gustus pro omnibus saporibus et unus odoratus pro omnibus odoribus et unus intellectus pro omnibus intelligibilibus, cur non sufficiet unus visus pro omnibus visibilibus? An quia natura providit duas potentias, ut si una amitteretur, altera remaneret? Sed hac ratione etiam posset providere tres vel quatuor aut plures, ut si plures deficerent, aliqua saltem remaneret. Itaque licet duo oculi deserviant ad recipiendas species ab obiectis per duplicem lineam rectam, tamen non ibi consummatur visio, nisi ut ipsi oculi inter se coniunguntur, ut sit una potentia et una visio, quam coniunctionem non videmus fieri, nisi ubi nervi visorii coniunguntur. Et huius signum etiam affert Aristoteles in illo libro de Sensu et Sensato lect. cit. apud D. Thomam, "quia hi, qui vulnerantur circa tempora scissis poris, qui continuant pupillam visivo principio, subito fiunt tenebrae per visus amissionem, sicut si lucerna extinguatur. Est enim pupilla quasi lampas quaedam illuminata ab exteriori lumine, et ideo quando praescinduntur pori continuantes pupillam principio visivo, non potest lumen huius lampadis usque ad visivum principium pervenire, et ideo visus obscuratur". Sic ibi. Quare recte D. Thomas in libro de Sensu et Sensato lect. 19. dixit, quod non est dicendum esse duos visus seu duas potentias visivas ex eo, quod sunt duo oculi seu duo organa, quia "ex illis duobus fit aliquid unum et una operatio amborum". Atque ita totum inconveniens Aristotelis et D. Thomas sistit in hoc, quod non ponantur plures potentiae visivae et plures visiones circa idem, quia superfluit altera, et sunt duo accidentia solo numero diversa ab eadem anima. Quod vero inde sequatur videri obiecta geminata, non inferunt. Nam etiam in diversis hominibus aspicientibus idem obiectum per diversas visiones omnes vident obiectum ut unum, non ut geminatum. Tunc vero obiectum ut geminatum videtur, quando species ita refranguntur, quod mutant lineas et videntur, sicut si a diversis locis seu partibus species emitterentur. Neque enim species visibilis emittitur ab obiecto indivisibili modo, sed secundum latitudinem medii, ita quod a quocumque oculo ibi posito idem videatur, et ita sive unus sive plures oculi in illo medio ponantur, idem obiectum videbunt, quia sub eadem linea tendunt species. Et sic imaginantur perspectivi, quod species visibiles comparantur ab obiecto ad oculum per modum pyramidis, cuius basis sit in obiecto et cuspis in oculo. Si vero species refrangantur, ita quod mutentur lineae, per quas emittuntur, tot videntur obiecta, quot refractiones, ut constat in perspicillis plurium angulorum, et tunc obiecta videntur quasi in pluribus locis constituta, quia sub diversis lineis species dividuntur.

Quod vero dicitur de his, qui nervos visorios non habent coniunctos, dicitur imprimis rem illam esse incertam. Et dato, quod ita fuerit, fortassis in ipsa morte fuerunt nervi illi laxati ex aliqua causa et sic divisi, sicut inventi fuerunt in anatome. Vel tertio potuerunt habere aliquem alium modum coniunctionis, v. g. per aliquas fibras vel tenues ramusculos, qui non ita potuerunt discerni facta scissione, et sic aliquo modo fuerunt uniti, ut in eis unica potentia visiva poneretur.

ADHUC TAMEN INSTABIS: Quia non apparet, quomodo potentia visiva occupare possit totum organum ab oculis usque ad nervos illos. Nam in oculis etiam dari potentiam visivam negari non potest secundum Aristotelem et D. Thomam, qui dicunt organum visus esse naturae aqueae, ut patet in libro de Sensu et Sensato lect. 4. et 2. de Anima lect. 17. Non autem apparet, quo modo incipiat visio in pupilla et consummetur in nervis, quia sic potentiae in oculis essent divisae et consequenter plures, licet in nervis esset una.

Confirmatur, quia in pupilla et in nervis sunt oppositae qualitates in ordine ad videndum. Nam pupilla est diaphana et expers omnis coloris ideoque omnium colorum perceptiva. Nervi autem sunt terrestres et colorem habentes suffuscum sicque non omnes colores poterunt percipere, imo impediuntur ipsi nervi videre, quia sunt interius post omnes tunicas oculorum, quae impediunt transparentiam pupillae, praesertim tunica uvea, quae colorem habet, et reticularis, quae densior est et habet venas et humorem albugineum, qui est coloris albi, et sic omnia videntur alba.

Conflrmatur secundo, quia pupilla est terminata aliquo opaco, sicut specula terminata sunt. Id enim requiritur, ut illae species ibi sistant et refrangantur, ut experientia constat, quia unus homo intuetur imaginem sui in pupilla alterius sicut in speculo. Ergo non potest visio formari in nervis, qui sunt post pupillam, quia illuc species non perveniunt impediente opacitate illa, quae terminat pupillam.

Denique est difficile, quomodo ipse humor crystallinus debeat esse organum visus etiam partiale, tum quia revera non est pure diaphana pupilla, cum sit aliquo modo nigricans; tum quia oculi sunt naturae igneae; quod indicat fulgor, qui confricatis oculis aliquando apparet et ex aliquorum animalium oculis eiaculatur, ergo non sunt naturae aqueae.

Respondetur nullum esse inconveniens, quod organum visus sit quoddam heterogeneum, cuius exterior pars sit crystallina, ut recipiat lucem, et, sicut D. Thomam ubi supra, sit quasi lampas illuminata lumine exteriori, interior vero pars in nervis illis consummetur, et ibi species uniantur, ut fiat unica visio, dependet vero a duplici crystallo seu pupilla quasi duabus viis ad extra procedendo, ut facilius haurire possit species ex omni parte unientes. Neque hoc est ponere plures potentias et postea unam, sed solum unam potentiam subiective ponimus in illo concursu interiori oculorum, dispositive autem et ministrative in crystalloide, quae dividitur in duobus oculis, et ibi fit prima actio dispositiva et inchoativa ad videndum, scilicet haurire species intra se, ad quod requiritur pars diaphana. Deinde fit visio, quod pertinet ad ipsam partem interiorem, ubi utriusque oculi et specierum haustarum fit concursus.

Ad primam confirmationem respondetur illa omnia procedere ex falsa imaginatione, quasi nervi visorii terminentur extra omnes tunicas et humores, ita quod non tangant nec immergantur in ipso humore crystallino quasi fistulae quaedam, per quas a pupilla attrahuntur species, quas in omni opinione necesse est attrahi per nervos, tum ut ab ipsa pupilla ad sensum communem ascendant species, tum ut spiritus animales a cerebro descendant ad pupillam. Sunt autem nervi illi perspicui, et non terrestres nec subfusci, quia ex ipso cerebro, quod est frigidum et humidum, perspicuitatem illam participant. Si ergo pupilla est quidem magis diaphana et ita melius ebibit species et deservit tamquam medium organicum et intrinsecum, ut in organo recipiantur species, nervi autem illi habent quidem perspicuitatem, sed non ita perfectam sicut crystallum, et ideo magis serviunt ad uniendum species quam ad recipiendum et hauriendum a medio extrinseco. Oportet enim id, quod continuatur cum medio extrinseco, esse magis transparens, sicut est ipsa superficies pupillae, deinde vitreus humor minus est transparens, et deinde nervi visorii, in quibus species uniuntur et consummatur visio, minus sunt transparentes, licet habeant id, quod sufficit ad recipiendum species visibiles, ut dictum est.

Ad secundam confirmationem respondetur pupillam non esse terminatam opaco sicut speculum, sed esse spissiorem in parte interiori seu in centro. Et hoc sufficit, ut ibi species refrangantur et possit rei exterioris imago resultare. Non enim solum imago resultat in speculo terminato per opacum, sed etiam in corpore diaphano, quando inspissatur in parte interiori, sicut patet in aqua, in qua redditur imago sicut in speculo, non quia terminatur opaco, sed propter ipsam copiam aquae causantis illam reflexionem. Similiter ergo non repugnat, quod per crystalloidem et humorem vitreum species transeat et attrahatur per ipsos nervos, quia intra pupillam immerguntur, et tamen quod ipsa pupilla ob copiam humoris reddat imaginem rei exterioris sicut aqua, ut dictum est.

Ad ultimum dicitur pupillam in se esse diaphanam, videri tamen nigricantem, tum propter copiam humoris, qui non omnino penetratur a visu et sic videtur sicut visio maris, quod aliquo modo nigricare videtur; tum ob tunicas, quibus vestitur et a quibus colorem aliquem referre videtur. Quod vero dicitur de ignea natura, respondetur oculum potius esse aqueum, quia participat naturam diaphani et lucidi. Dicitur tamen igneae naturae non propter caliditatem, sed propter splendorem seu fulgorem, quem participat et qui provenit a spiritibus, qui sunt subtilissimi et calidissimi sicut quaedam substantia splendida, et aliquando foras emittit aliquid splendoris. Cuius signum est, quia tunc magis resplendent oculi, quando fit magna commotio spirituum, ut in vehementia irae vel in ardore concupiscentiae; tunc enim sublucent oculi propter multitudinem spirituum. De quo videatur S. Thomas libro de Sensu et Sensato lect. 3.

AD FUNDAMENTA CONTRARIAE SENTENTIA patet ex dictis. Ad primum enim dicitur pupillam esse ita dispositam, ut possit esse organum visus pro parte exteriori ad hauriendum species, non tamen totale organum, in quo visio consummatur. Quod vero organum visus debeat esse expers omnis coloris, ut omnes videat, verum quidem est, sed hoc non solum invenitur in pupilla, sed etiam in nervis visoriis ei immersis, licet magis perspicua sit pupilla, quia immediate accipit species visibiles. Et hoc dicit D. Thomas convenire pupillae, sed non soli, neque in ea sola totum organum visus esse.

Ad secundum respondetur, non solum laesa pupilla, sed etiam laesis nervis continuantibus pupillam cum principio visus, quod est prope cerebrum, extingui visum, ut docet Aristoteles et D. Thomas libro de Sensu et Sensato lect. 5. Et sic non potest inde sumi argumentum, quod magis sit in pupilla quam in nervis, sed quod utrumque pertineat ad organum visus, unum externe, aliud intime, ut explicavimus.

Ad ultimum dicitur, quod nervi vident eliciendo visionem, pupilla vero introducendo species et accipiendo a medio in potentiam, quae est inchoatio quaedam dispositiva ad visionem. Neque inconvenit, quod per illos nervos descendat spiritus a cerebro et simul ibi consummetur visio, ubi est eorum concursus.

Circa secundum punctum huius quaestionis, scilicet quodnam sit medium visus, supponimus requiri medium et inquirimus, quale esse debeat.

Et primum constat, tum quia obiectum absens non potest videri, tum quia non debet esse immediate positum supra sensum; ergo requirit praesentiam obiecti cum aliquo medio, id est sine immediata coniunctione ad visum, et hoc secundum probavimus quaest. praec. art. 3. Primum vero ostendemus quaest. seq. art. 1. generaliter de omni sensu externo.

Secundum autem, quod in praesenti inquirimus, est quale medium sit. Et constat debere esse perspicuum seu diaphanum illuminatum; neque enim alio medio potest reddi obiectum visibile vel species continuari usque ad oculum. Quomodo autem requiratur lumen non solum ex parte obiecti, sed etiam ex parte medii, ostendemus quaest. seq. Nunc experientia ipsa sufficit, quia videmus per carentiam lucis aut per opacitatem impedientem diaphanum cessare visionem; ergo ex parte medii; quo defertur species rei, et mediante quo continuatur seu applicatur obiectum ipsi visui, requiritur perspicuum seu diaphanum illuminatum.

An vero requiratur aliquis aer vel sufficiat quodcumque corpus diaphanum sine aliquo aere, respondetur de necessitate non requiri aerem, tum quia posito crystallo vel vitro immediate supra oculos potest videri obiectum post ipsum vitrum existens; tum quia in coelo oculi beatorum videbunt, ubi tamen nihil aeris datur; tum quia pisces intra aquam vident, dummodo crassitudo aquae non impediat lucem, alias ad quid illis darentur oculi a natura, si intra aquam non viderent? Sufficit ergo quodcumque perspicuum, licet nos per aerem melius videamus.