ARTICULUS II. QUOMODO FIAT ACTIO VIDENDI ET QUID SIT.

De actu visionis tria possunt inquiri: Primum, quid sit, an sola apprehensio obiecti, an etiam iudicium. Secundum, quomodo fiat, an emittendo aliquid extra se, an recipiendo ab obiecto et immanenter operando. Tertium ex parte termini, an producat aliquod idolum, in quo obiectum videatur et terminetur ipsa actio visiva. De hoc ultimo agemus quaest. seq. art. 3., ubi id de omnibus sensibus tractabitur. In praesenti solum expediemus duas primas difficultates.

Circa primum distinguere oportet de iudicio, quod est cum collatione seu comparatione extremorum, vel quod est simplex discretio unius ab alio et largo modo potest vocari iudicium. Ut enim latius dicemus infra q. 11., tria in iudicio inveniuntur: Primum est praesuppositive, scilicet comparatio unius ad alterum, qua dicitur hoc esse illud seu non esse, pertinetque ad propositionem apprehensivam. Secundum formaliter pertinet ad iudicium, scilicet determinatio potentiae et adhaesio ad unam partem, quod fit per assensum seu dissensum. Tertium, quod ad istam additionem consequitur, scilicet discretio unius ab alio, qua ita iudicatur unum, quod reicitur aliud, non conveniens tali rei iudicatae, sicut etiam in electione, quae correspondet iudicio, invenitur discretio unius prae alio. Quod autem illud primum, scilicet comparatio, distinguatur a secundo, quod est assensus, sicut propositio apprehensiva et iudicativa, constat ex his, quae diximus 1. p. Logicae q. 5. et amplius dicemus infra q. 11. art. 3.

Hoc SUPPOSITO constat, quod in visu et in aliis sensibus externis non potest dari iudicium quantum ad assensum et comparationem, sed solum quantum ad discretionem simplici modo, non compositivo, quod est iudicium imperfecto modo; in nobis tamen potest in sensu interno, qui est cogitativa, dari iudicium secundum aliquam comparationem vel collationem, ut latius dicemus infra q. 8. art. 3.

Sumiturque hoc ex D. Thoma q. 1. de Veritate art. 11., ubi iudicium per collationem et compositionem aliis sensibus negat praeter cogitativam, et ita iudicium naturale, quod tribuit sensibus, solum intelligitur de iudicio imperfecto discretionis. Quod enim fit cum aliqua collatione seu resolutione, discursum aliquem importat et comparationem inter extrema quod totum excedit rationem specificam sensus externi, qui solum tendit in suum sensibile illo simplici modo, quo immutatur ab eius praesentia.

Quod vero detur in sensu externo illud iudicium imperfectum discretionis apprehensivae, constat, quia ad discernendurn unum ab alio non requiritur collatio, sed sufficit distincta immutatio, quae sentiatur et experiatur. Visus autem experitur aliter se sentire nigrum, aliter album, et auris aliter audire sonum acutum, aliter gravem, et lingua aliter sentit amarum, aliter dulce; ergo discernit istas differentias, siquidem diverso modo sentit unum et aliud, licet non conferat. Unde dicitur Iob 12.: "Nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem?". Et in hoc sensu Aristoteles dicit 2. Topic. cap. 4., quod iudicare se habet ut genus ad sentire et intelligere. Et 2. de Anima textu 63. dicit sensum iudicare de sensibilibus propriis, ubi videri potest D. Thomas lect. 13. Verificatur enim de iudicio quantum ad discretionem sentiendi differentias illas, ut dictum est.

Circa secundum punctum fuit antiqua Platonis opinio, quod visio fiebat per emissionem radiorum visualium ab oculis, quae luci externae se continuando visionem efficerent, quam sententiam secutus est Galenus 7. de Placitis Hippocratis et Platonis et libro 10. de Usu Partium in fine, et multi ex antiquis Platonicis, licet non eodem modo ab illis explicetur. Quidam enim dixerunt emitti ab oculis radios seu spiritum lucidum, a quo medium alteratur indeque splendor quidam pervenit usque ad obiectum visibile, et cum speciebus commixtus perficit visionem. Sed quia isti negant species obiecti pervenire ad visum, quod non negavit Plato, ideo iste modus non explicat sententiam Platonis. Alii ergo ponunt radios illos emitti ab oculis et pertingere usque ad ipsum visibile vel saltem usque ad certam distantiam, ad quam perveniunt species visibiles, et inde radios illos simul cum speciebus reverti ad oculum in eoque visionem perficere. Alii denique dicunt species ipsas prius ad oculos pervenire et postea egredi spiritus illos seu radios ab oculis per aerem usque ad certam distantiam, et in illis esse virtutem formandi visionem in aere, cum approximant obiecto. Ita Valles libro 2. Controvers. cap. 30.

NIHILOMINUS omnino dicendum est cum Schola Peripatetica visionem non fieri per illam emissionem radiorum, sed recipiendo in se species obiecti potentiam illis actuatam formare visionem tamquam actum in ipsa manentem et nihil extra se producentem.

Ita Aristoteles in libro de Sensu et Sensato cap. 2. et D. Thomas ibi lect. 4., de quibus etiam videri potest Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. tract. de Visu, dub. 2. 2. concl. versus finem, Conimbric. 2. de Anima cap. 7. q. 5. art. 2., Suarez libro 3. cap. 17.

FUNDAMENTUM sumitur primo, quia visio est actus vitalis, ergo elici debet a potentia vitali et a concursu animae, nec sufficit media virtute diffusa elici in aere, quia sic primo inciperet visio, ubi non est principium vitale, scilicet extra ipsum videntem, et sic illa visio non esset actio vitalis. Neque est simile de generatione, quae mediante virtute decisa a generante fit. Nam illa virtus decisa nisi coniungatur viventi, v. g. feminae, non potest vitaliter generare, sed fiet generatio virtute caeli, sicut cum semina plantarum mandantur terrae. Adde, quod visio est actus immanens, quae solum reddit videntem, non vero alterat id, quod est extra se, ergo debet perfici in ipso oculo, non vero in aere, seu in aliquo extra videntem.

Secundo, quia ille radius emissus ab oculo vel est aliquod corpus vel aliquod accidens, v. g. aliqua lux vel splendor. Non primum, quia tale corpus vel moveretur motu locali ab oculo ad obiectum, et sic visio non fieret in instanti, sicut nec motus localis, nec posset ad rem valde distantem, v. g. usque ad coelum, pervenire illud corpus nisi multo tempore, et requireret magnam quantitatem ex oculis emitti ad tam varia obiecta, quae conspicit, et sic valde attenuaretur, vel corpus illud non moveretur motu locali, sed per multiplicationem et generationem in ipso medio, et sic non posset fieri sine corruptione ipsius medii, in quo fieret illa generatio et multiplicatio corporis, nec posset fieri in instanti, sed in multo tempore. Si autem ille radius emissus est accidens, v. g. aliqua lux vel splendor, vel debet pervenire usque ad ipsum visibile vel solum usque ad aliquam distantiam. Primum esse non potest, quia a tantillo corpore, qualis est pupilla, non potest emanare splendor vel lux, quae perveniat ad tantam distantiam, sicut sunt omnia visibilia, quae videmus etiam usque ad ipsum coelum, cum maior sit splendor alicuius lucernae vel ignis, qui tamen ad tantam distantiam non pervenit; imo si tantum splendorem sufficit eiaculari oculus, non est ratio, cur de nocte non videat illuminando medium. Si vero solum usque ad certam distantiam pervenit, imprimis non est assignabilis nisi divinando, quanta sit illa distantia, ad quam potest pervenire. Deinde, si perveniat ad talem distantiam v. g. viginti palmorum, et hoc sufficit, ut ibi fiat visio cum speciebus ad illum locum pervenientibus, ergo si in illo loco ponatur oculus cum eisdem speciebus, videbit etiamsi radios non emittat. Denique non potest fieri reflexio illius lucis usque ad ipsum oculum, praesertim quando visibile est in magna distantia, ut coelum. Nam Sol cum sit corpus ita magnum et tanta luce praeditum, non potest radios suos reflectere usque ad se; quomodo ergo poterit oculus existens in terra emittere radios illos usque ad ipsum solem et iterum reflectere usque ad se?

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Obicies primo auctoritatem Philosophi, qui in 2. de Coelo textu 49. inquit "nihil differre, utrum dicamus visum moveri ad res vel visibile ad visum". Et in Problematibus sect. 31. probl. 16. ait luscos contractis oculis propterea videre, quia radius exiens per angustiorem locum non ita facile distrahitur in propatulo. E contra vero in 5. de Generat. Animal. cap. 1. inquit, quod ideo oculi prominentes non ita perfecte videant sicut concavi, quia istorum motus recte procedit, et non ita in vastum sicut illi.

Et confirmatur, quia negari non potest ab oculis fascinantium emitti qualitates noxias, quae laedunt illos, quos fascinant; ergo aliqui radii exeunt ab oculis, qui illis qualitatibus pravis imbuunt. Et de Antipheronte narrat Aristoteles 3. Meteorolog. cap. 4. habuisse ante oculos imaginem seu idolum sui, quia visus propter imbecillitatem non poterat aerem propellere; ergo sentit aliquem motum fieri a visu in aerem.

RESPONDETUR de mente Aristotelis satis constare, quia ex professo impugnat illam sententiam loco cit. de Sensu et Sensato. Si quando vero utitur opposita, non est ex propria sententia, sed iuxta sententiam aliorum vel ad eum modum, quo mathematici seu perspectivi utuntur nomine visus, imaginando lineas visuales, ac si essent radii ab oculis emissi, qua ratione S. Thomas interpretatur Philosophum loco cit. de Coelo et quaest. de Spirit. Creat. art. 9. ad 12. Similiter interpretatur Augustinum. Quod vero fertur ex Philosopho de habentibus oculos prominentes concavos vel luscos, respondetur non sumi ibi radium pro eo, qui emittitur ab oculis ad videndum res, sed pro eo motu, quem faciunt species ingredientes ad oculum, quia aliquando procedunt per lineam seu radium magis unum, et sic magis reconcentrantur in oculo, et fortius videt, aliquando vero species ipsae magis dissipantur, sicut in oculis prominentibus, et minus unitae ingrediuntur, ideoque visio fit secundum lineam vel radios magis dissipatos, et sic minus videt.

Ad confirmationem dicitur, qualitates illas noxias procedere ab oculis ut alterantibus corpus contiguum qualitatibus, quas habent in spiritibus seu humoribus noxiis ipsorum oculorum. Sed de hac alteratione non agimus in praesenti, sed de emissione radiorum visualium ad videndum obiectum. Quod vero dicitur de Antipheronte, non est ad propositum, quia ille non emittebat radios ad obiecta, quae videbat, sed humorem aliquem, qui ab oculis diffluens addensabatur in aere propinquiori, nec poterat propelli propter debilitatem, et ita fiebat quasi speculum ex humore addensato, in quem species ipsius tamquam in speculo quodam refrangebatur, et formabatur illa imago seu idolum sui, sicut in quocumque alio speculo formari posset, ut exponit D. Thomas 3. Meteorolog. lect. 5.

Secundo arguitur: Quia distantia et magnitudo rei, cum sint sensibilia communia, non habent propriam et peculiarem speciem in oculo, ergo non possunt discerni nisi ratione emissionis radiorum ab oculo, ita ut quando longius radii protenduntur, cognoscatur distantia, quando vero non protenduntur, propinquitas; neque enim per speciem coloris potest illa distantia discerni, et alias speciem propriam non habet in oculo.

Confirmatur, quia non videtur credibile ex omnibus rebus perenniter emanare species et imagines, ita ut quandocumque et ubicumque ponatur oculus, inveniat species paratas ad videndum. Similiter neque videtur credibile tot imagines rerum in tam parva pupilla poni cum tanta distinctione, ut singula quaeque discernat, siquidem species ipsae cum sint extensae, oportet, quod una ponatur supra aliam in oculo et consequenter cum confusione.

RESPONDETUR illud argumentum etiam currere in opposita sententia. Nam etiamsi visio fiat per extramissionem, restat explicare, quomodo illa emissio radiorum facta ab oculo possit ipsam distantiam discernere, an pertingendo usque ad ipsum obiectum distans, et sic non solvitur difficultas, quomodo radius emissus ab oculo possit usque ad coelum pertingere, vel solum perveniendo usque ad medium, et non usque ad ipsum obiectum, et sic restat explicare, quomodo possit metiri et sentire illam distantiam, quae restat a medio usque ad obiectum.

Quare ad argumentum relictis variis solutionibus respondetur ex D. Thoma 2. de Anima lect. 15., quod secundum perspectivos visio fit per hoc, quod corpus emittit species ad modum pyramidis, cuius basis est in ipso corpore et cuspis in oculo, eo quod res visa est maior in quantitate quam pupilla, vel saltem potest videri ut coniuncta cum aliis rebus facientibus maiorem quantitatem in toto medio, in pupilla autem semper tangitur quasi in cuspide, quia est multo minor de se quam res ipsae visae. Quando autem basis est magis distans a cuspide seu angulo, tanto ipsa latera pyramidis sunt longiora et angulus ipse redditur minor, unde quanto a remotiori videtur, minus res ipsa videtur, et tanta potest esse distantia, quod evanescat.

Dices: Ergo cum a quolibet puncto possit aliquod corpus videri, sequitur, quod fieri possint infiniti anguli in eadem specie, quod est absurdum. Deinde, quia si ratione distantiae fit minor angulus, ergo crescente distantia minuetur angulus, et ita in dupla distantia aliquid videbitur duplo minus, quod est contra experientiam, quia intra certam distantiam, v. g. decem vel quinque palmorum, videtur res omnino eiusdem magnitudinis.

Respondetur primum non esse absurdum, quia non sunt infiniti anguli in actu, sed in potentia, quia scilicet a quocumque puncto designari potest angulus sicut et cuspis respective ad rem ipsam visam, quod non est inconveniens. Ad secundum dicitur, quod non ex quacumque distantia fit notabilis elongatio obiecti, quae sentiatur visu, praesertim si sit perfectae et acutae virtutis, quae possit maiorem distantiam vincere. Unde licet duplicata distantia reddatur angulus minor quasi geometrice et mathematice, non tamen visualiter et perspective, eo quod species illae non sunt notabiliter debilitatae, quia non sequitur in debilitatione et repraesentatione sua modum anguli mathematici, sed visualis. Hic enim in quantum visualis multum pendet a luce et a dispositione medii; quando enim medium nihil habet interiectum, facilius decipitur visus in mensuranda distantia, quam si sit aliquod corpus interiectum, cuius quantitate distantiam metiatur. Itaque non ex qualibet anguli variatione in ratione quantitatis fit etiam variatio in ratione visualis.

Ad confirmationem respondetur, quod cum species sint similitudines naturales et naturaliter effluant a corporibus, non est inconveniens perenniter derivari istas species, quamdiu obiectum manet. Quod vero tot imagines rerum recipi possint in eadem pupilla, non est inconveniens, quia illae qualitates intentionales non sunt contrariae inter se, cum earum officium solum sit repraesentare, non vero alterare, et quaelibet pars speciei totum repraesentet, quia modo immateriali id facit, et licet sit accidens extensum in pupilla, non tamen ratione extensionis repraesentat, sed ratione virtutis intentionalis, quae eadem est in qualibet particula speciei, nec una confunditur cum alia, siquidem minima sufficit in qualibet parte pupillae. Et ab effectu id constat, quia plures oculi positi in eodem medio idem vident, cum tamen in quolibet oculo non ponantur, nisi particula speciei, quae est in toto medio.