ARTICULUS III. QUOD SIT ORGANUM POTENTIAE AUDITIVAE, MEDIUM ET ACTUS.

Circa organum auditus eodem modo procedendum est sicut in explicando organo visus, quod constat tribus praecipuis partibus. Prima est omnino exterior, scilicet ipsae aures. Secunda omnino interior et tangens ipsum cerebrum, et est nervus quidam descendens a cerebro et inde in duos ramos divisus utrumque sensorium auditus tangens. Denique est pars quaedam media spirituosa et aerea, tecta pellicula quadam seu membrana, quae dicitur tympanum vel myringa.

DE AURIBUS SEU EXTERNA PARTE AUDITUS, structura eius satis apparet. Est enim anfractuosa et inaequalibus partibus disposita angustamque viam praebens interiori auditui, tum ut aer refrangatur per illas obliquitates, nec immediate a vehementia soni pulsetur auditus et laedatur; tum ut ab externis iniuriis defendi possit illo obstaculo interposito. Similiter via, quae intrat ad interiorem auditum, est angusta, ne aqua vel aliud corpus spissum de facili intret et impediat auditionem. Si enim aqua intret ad cavitatem interiorem et dissolvat partem illam aeream, quae ibi est, surdescit auditus, ut docet Aristoteles 2. libro textu 83. et ibi D. Thomas lect. 17.

SECUNDA PARS ORGANI AUDITUS, magis interior, et quae immediate sequitur post istam exteriorem, in primis ab istis anfractibus aurium, et via ita angusta intratur ad cavitatem satis amplam, in qua est aer seu substantia quaedam spirituosa et tenuis, quae dicitur aer immobilis vel aedificatus, ut appellat Aristoteles, eo quod ad percipiendos omnes sonos, qui fiunt motu aeris, debet organum auditus omni tali motu et sono carere, sicut organum visus in pupilla debet carere omni colore et luce et esse perspicuum. Non tamen aer iste est elementalis, sed animatus, alias facile corrumperetur et corrumperet cerebrum existente ibi tanta humorum copia et frigore, quo abundat cerebrum, sicque nimis capiti noceret elementalis aer, cum a frigore cerebri ingrossaretur. Ista autem substantia tenuis aerea tegitur versus partem externam aurium pellicula quadam seu membrana, quae tympanum appellatur, eo quod in formam tympani est facta et sustentatur tribus parvis ossibus, quorum unum simile est incudi duobus pedibus innitenti, aliud simile malleolo, aliud stapedi. Et quidem ossa ista et membrana seu tympanum ipsa experientia constat inveniri in capite, facto anatome. Sed tamen aer ille seu substantia tenuis nequaquam inveniri docet Vesalius libro 1. de Fabrica Corporis Humani cap. 8., l. 1. cap. 36., 1. 7. cap. 15. et Valverde libro 1. Anat. Corp. Hum. cap. 3 et 37. Quod aliqui, ut Suarez libro 3. cap. 22. n. 3., referent ad hoc, quod in morte pars illa propter sui tenuitatem facile exhalatur. Et fortasse si caput aliquanto tempore detineatur, facile id crediderim, sicut etiam alii spiritus tenuissimi exhalantur. Sed licet aer ipse propter dictam tenuitatem non reperiatur in capite mortuo, sed dissipetur, saltem non poterit non reperiri cavitas ipsa seu locus aeris ita disposita, ut appareat intra illam membranam seu tympanum non esse aliquod corpus crassius, quo occupetur, et ideo tenui aliqua seu spirituosa substantia repleri debere. Quod a signo patet, quia aliquando intus fit sonus, cum indispositum est organum auditus, ergo ibi est aliquis aer, alias non posset ibi sonus fieri.

TANDEM INTIMA PARS AUDITUS consistit in nervis, qui descendent a cerebro usque ad aures, sicut de nervis opticis seu visoriis diximus art. 1.

Ex his tribus partibus, quibus tota fabrica auditus constat, de prima quae omnino externa est, non est dubium in ea non esse potentiam auditivam. Nam etiamsi abscindatur auricula quoad totam partem externam adhuc auditu sentitur; ergo potentia non est in ipsis auribus externis, praesertim quia ad exercendam actionem auditus requiritur delicatior substantia, quia ipsa operatio spiritualior et virtuosior est, quam ut possit exerceri illa exteriori parte aurium, quae satis crassa est. Quare solum restat differentia inter illas duas partes interiores, scilicet aerem tympano opertum, quae est satis delicata substantia, et nervos a cerebro descendentes. Et aliqui ponunt sensorium in nervo, ut Albertus Magnus, et Galenus in id etiam videtur inclinare. Alii communius constituunt in ipso aere interiori, quae videtur esse sententia Aristotelis 2. de Anima textu 82.: "Auditus", inquit, "connaturalis est aeri propter id autem, quod in aere est". Quem locum exponens S. Thomas ibi lect. 17. inquit, quod aer, qui est in auribus, "est firmiter dispositus cum hac proprietate, quod sit immobilis, ad hoc, quod animal possit sentire per certitudinem omnes diferentias motus. Sicut enim humidum aqueum, quod est in pupilla, caret omni colore, ut possit cognoscere omnes colorum differentias, ita oportet, quod aer, qui est intra tympanum auris, careat omni motu, ad hoc quod possit discernere omnes differentias sonorum". Sequuntur hanc sententiam Caietanus 2. de Anima cap. 7., Conimbric. ibi cap. 8. q. 4. art. 2., Carmelitani disp. 11. q. 7. § 1., Suarez libro 3. de Anima cap. 22. et communiter alii.

Fundamentum est, quia organum sensitivum debet esse valde conforme et proportionatum suo obiecto. Constat autem, quod sonus, qui est obiectum auditus, causatur ex aeris percussione, ut ostendemus quaest. seq. Ergo convenienter pro organo et subiecto potentiae auditivae assignatur ille aer connaturalis et interior, qui est aer animatus utpote habens in se potentiam vitalem, et vocatur aer aequivoce, quia est substantia spirituosa et tenuis et similis aeri.

NIHILOMINUS proportionaliter loquendo ad ea, quae diximus de organo visus art. 1., quod est pupilla cum dependentia a nervis opticis, in quibus consummative et formaliter est visus, ne cogamur duas potentias visivas superflue multiplicare, sed quod organum ut primo receptivum specierum est pupilla, ut autem elicitivum visionis communicata sibi specie est nervus visorius, ita de potentia auditiva idem dicendum est propter eandem rationem, ut etiam advertit S. Thomas opusc. 43. cap. 3, ubi inquit: "Auditus est vis ordinata in nervis mollibus a cerebro procedentibus ad apprehendendum sonum causatum ex aeris commotione constricti inter percutiens et percussum". Itaque organum potentiae auditivae sicut et visivae habet duplicem functionem: Prima est accipere species seu haurire illas a medio, et quantum ad hoc convenienter ponitur organum auditus in illa substantia, quae valde affinis est medio deferenti species. Secunda functio et praecipua est elicere sensationem, et haec quia virtuosior est et activior et unica in unoquoque sensu, convenienter ponitur in illa parte, quae tenacius participat vim spirituosam cerebri, id est spiritus animales, et per modum unius potest ipsam potentiam sensitivam habere et operationem elicere.

Convenienter ergo ponitur vis auditiva in nervis illis, qui uniuntur inter se et sic possunt habere unicam potentiam; et quia cerebro propinquiores sunt, efficacius in illis operantur ipsi spiritus, qui a cerebro descendunt, quia propinquius ipso participant.

Circa medium auditus advertendum est, quod triplex medium distingui potest: Primum, ubi generatur sonus, quod dicitur medium soni realis. Secundum, per quod defertur ipse sonus, quod dicitur medium soni intentionalis seu specierum soni. Tertium, per quod infertur in potentiam auditivam, quae est medium intrinsecum ipsi organo et pars illius.

De primo medio dicemus quaest. seq., ubi ostendemus, quomodo generetur sonus, et quod necessario requiratur collisio aeris saltem ad primam eius generationem.

De secundo medio est difficultas an per quodcumque corpus etiamsi sit solidum et densum possint deferri species intentionales soni, ut quotidiana experientia videmus, et in aqua posse audiri sonum formatum in aere constat, quia pisces audiunt intra aquas, et qui sub aquis natant, etiam audire aliquantulum compertum est. Sed quando corpus ita est densum, quod non relinquit aliquid aeris, dubium est, an deferantur species soni.

ET DICIMUS videri probabilius, quod densitas corporis, etiamsi porosum non sit, non impedit traiectionem specierum intentionalium auditus, licet oppositum etiam sit probabile.

Prima pars constat, quia intra parietes crassissimos audimus sonum exteriorem, nec potest dici, quod species transeat solum per poros, tum quia valde debilitarentur, et ita ad parvam crassitiem parietis aut nullus aut exiguus valde sonus audiretur; tum quia per aquam defertur sonus et per ignem, nec tamen habent poros, quia sunt fluida; tum quia beati in coelo audient, et deferentur species per corpus solidissimum coeli, ubi nullus est aer, ut docet S. Thomas in 2. dist. 2. q. 2. art. 2. Si tamen medium nimis incrassescat, species ipsas retundi et corrumpi constat ipsa experientia, ut quando aliquis sub terra clamat, si multa moles terrae sit superposita, non auditur, et similiter si multa corpora sint interposita aut medium sit nimis crassum.

Secunda vero pars, quod oppositum etiam sit probabile, constat, quia corpora, per quae deferuntur species ad auditum, vel habent poros vel sunt corpora valde subtilia, ut aqua et ignis; et similiter in coelo species deferentur vel per corpus subtile, si coelum subtile est, ut multi putant, vel saltem divina virtute deferentur tamquam per medium minus connaturale, vel quia species illae efficaciores erunt, utpote a maiori virtute procedentes ex ore beatorum. Ceterum quod per corpus omnino clausam et crassum, ita quod nihil aeris vel subtilioris corporis retineat, deferantur species auditus, neque experientia probari potest nec suffragatur ratio, quia medium, in quo generatur sonus, debet esse valde subtile, ita ut collidatur aer inter corpora percutientia. Ergo a fortiori medium, per quod talis sonus defertur et multiplicatur, debet esse eiusdem subtilitatis; ergo multo melius, per quod multiplicantur species eius, quia subtiliores sunt quam ipse sonus.

Circa tertium medium, quod est internum in ipso organo, constat debere esse aerem illum seu spirituosam substantiam, quae intra aures est, quia si illa cavitas impleatur aqua vel alio quovis humore, animal non amplius audiet, imo plerumque surditas provenit ex nimia crassitudine illius aeris, et ad perfecte audiendum oportet, quod sit attenuata et subtilizata. Quare Aristoteles in hoc 2. de Anima textu 83. et D. Thomas ibi lect. 17. inquiunt, quod auditus fit in aqua, dummodo non ingrediatur aqua ad ipsum connaturalem aerem, sed cum hoc accidit, non audiet animal propter corruptionem aeris, qui requiritur ad audiendum, et ita docet experientia, quod dum intrat aqua per aures, in his, qui immerguntur, deficit auditus.

Debet autem isto aer esse immobilis, ut docent Aristoteles et D. Thomas citati, quia si aliquis sonus intus efficeretur, hoc ipso impediretur audire sonos externos, sicut alii sensus impediuntur videre sua sensibilia, si aliquo illorum affecti sint. Nec obstat, quod dicit Aristoteles textu 82., quod "cum externus aer movetur, etiam moveatur internus", ergo internus non est immobilis. Respondetur enim loqui Aristotelem de auditu non recto disposito, sed ab externo aere commoto. De recto autem disposito subdit, "quod aer debet esse immobilis, ut exacte sentiat omnes differentias motuum. Ex hoc tamen tamquam ex signo optime deducit Aristoteles debere intus in aure esse aliquem aerem internum, quia aliquando contingit intus moveri et fieri sonum, ergo signum est ibi aliquem aerem esse intra cures.

SOLVUNTUR ARGUMENTA

Obicies primo: Si organum auditus esset aer internus, deberet esse in omnibus animalibus. Sed in aquatilibus non est aer, siquidem cum continuo sint intra aquam, opplentur eorum auditus aqua, et ita numquam audient, sicut nos non audimus, quando illa cavitas aurium oppletur aqua. Item multa animalia habent sensum auditus in medio corpore, et non in capite, ut Aristoteles docet 4. de Historia Animal. cap. 8., et in aliis non apparet locus determinatus ipsius auditus, ut dicit in 2. de Partibus Animalium cap. 12. Ergo in istis non potest organum auditus consistere in aliquo aere interno, quia in medio corporis non datur talis aer.

Confirmatur, quia non minus aer est medium ad species visibiles quam ad audibiles, et tamen organum visus non est in aliquo aere, sed in pupilla, quae est humoris crystallini et aquei. Ergo non bene colligitur, quod organum auditus debet esse in aere, quia medium idoneum ad deferendas species est aer.

RESPONDETUR, quod de organo aquatilium proportionaliter dicendum est, quod est aliqua substantia tenuis respective ad eorum auditum, quae etiam aer vocari potest, sed non ita tenuis sicut apud nos, eo quod crassiori medio utuntur, et ita non laeditur organum auditus in illis ab aqua circumstante aut etiam ingrediente aures. Non enim est verus aer, sed animatus ille, qui est et quaedam spirituosa substantia, quae in aliis potest esse crassior, in aliis subtilior, sicut spiritus animales ad videndum in aliis subtiliores sunt, in aliis crassiores, et calor cordis in animalibus terrestribus indiget refrigeratione et respiratione aeris, quia sua subtilitate facilius penetrat ad cor, in piscibus vero sufficit refrigeratio aquae sine respiratione aeris. Eodem modo sufficit eis ad auditum crassior substantia et quae non laedatur ab aqua, quae nobis non sufficit.

Et si instes: Ergo multo minus audient aquatilia quam terrestria, siquidem habent medium seu organum crassius, quod utique impedit auditum; et tamen experientia docet pisces satis perfecte audire, quia quolibet strepitu facto aufugiunt. Respondetur, quod in habentibus aerem tenuem pro organo auditus ex aliqua crassitudine adventitia tollitur illud connaturale temperamentum, et ita ex abundantia humoris viscosi generatur surditas. Ceterum animalia, quae ex suo naturali temperamento habent organum crassius, non ideo imperfectius audient, quia illa crassitudo non est adventitia, sed naturalis, et ita afficitur his qualitatibus, quae ad perfectum auditum deserviunt, sicut in animalibus respirantibus, si aqua loco aeris intret, non fit sufficiens refrigeratio, sed suffocatur cor, in animalibus autem non respirantibus fit sufficiens refrigeratio etiam per aquam. Ex alia etiam parte compensatur auditus in piscibus, quia cum intra ipsam aquam non generetur sonus sicut in hoc aere, medium est multo magis sedatum et quietum, et sic species audibiles ad illos delatae multo melius sentiri poterunt, etiamsi temperamentum sit crassius.

De aliis animalibus in argumento relatis respondetur, quod in illis licet organum auditus non sit in capite, tamen ita dispositum est, ut habeat aliquam substantiam tenuem pro organo auditus; est autem accidentalis differentia, quod sit in capite vel extra caput.

Ad confirmationem respondetur, quod in visu aer est medium, solum in quantum diaphanum, quod non minus salvari potest in humore crystallino quam in aere, imo ibi perfectius in ordine ad hauriendas species et retinendum illas cum maiori tenacitate. At vero in auditu aer est medium non propter diaphaneitatem, sed propter subtilitatem, quae requiritur ad edendum sonum, qui est proprium obiectum auditus, et ideo organum auditus debet esse substantia aerea et subtilis, ut habeat affinitatem cum aere, in quantum subtilis et sonativus.

Secundo arguitur contra id, quod dicimus aerem illum internum debere esse immobilem, ut possit percipere omnes differentias sonorum. Contra est, tum quia in sensibus non impedit realis sensibilitas intentionalem. Nam color realis v. g. non contrariatur intentionali, neque intentionalis impedit qualitatem realem. Ergo etiamsi auris habeat realem sonum, non impedietur habere alios intentionaliter. Tum quia visus afficitur luce et diaphaneitate realiter, et tamen sunt obiecta visibilia, nec propterea impeditur videre alia obiecta visibilia, scilicet colores. Similiter vis imaginativa omnia corporalia cognoscit, quia omnia sub imaginatione cadunt, et tamen non caret omni corpore. Ergo non requiritur carere omni illo sensibili, quod percipi potest a tali potentia.

RESPONDETUR, quod una qualitas realis, v. g. color, non contrariatur alteri intentionali in ordine ad existendum in eodem subiecto. Impedit tamen in ordine ad movendum, et ipsa species intentionalis ex qualitate medii, per quod transit, imbibit alium modum movendi. Et quidem in gustu et tactu non est ita difficile, quia cum res tangibilis et gustabilis debeat coniungi cum ipso organo seu medio interno coniunctione reali, si gustus est affectus amaro humore vel tactus excessivo calore, eadem qualitate reagendo inficiunt rem sibi coniunctam, et res illa humore illo infecta redditur amara et speciem amaritudinis inducit in linguam. Ceterum in visu et auditu et sensibus, quae petunt obiecta non esse sibi omnino immediata et quasi superposita, difficilius est, quomodo qualitas existens in ipso organo, v. g. color vel sonus inficient vel afficient non quidem ipsum obiectum, quod est aliquantulum distans, sed speciem ipsam, quae sibi inhaeret, ut mutent repraesentationem eius ad modum illius qualitatis, qua organum est affectum.

Nihilominus dicimus, quod color vel sonus, si esset in ipso organo, impediret cognitionem alterius coloris vel soni distincti, quia non haberet talis potentia dispositionem requisitam ad cognoscendum omnes colores, eo quod non haberet aliquam dispositionem respicientem omnes univarsaliter et indifferenter, sed tantum particulariter unum, eo quod affectus est illo particulari, et consequenter non potest virtus illius indifferenter extendi ad alios, utpote particulariter conformatus illi. Nunc autem, quia lucem et diaphaneitatem habet, omnia videt sub ratione diaphani et lucidi, quod indifferenter se habet ad omnes colores, et videt illos ut lucidos et ut terminativos et motivos diaphani. Similiter auditus debet esse fiber ab omni sono particulari, sed debet habere aerem quantum ad subtilitatem et tenuitatem, quia haec ratio est communis omni sono, quod fiat per collisionem subtilis corporis, quod est aer. Unde tale corpus subtile indifferens est ad omnes sonos. Non ergo ex contrarietate coloris cum specie intentionali aut mutatione repraesentationis eius, sed ex defectu ipsius potentiae, quae hoc ipso, quod esset affecta uno determinato colore, non posset indifferenter et universaliter omnes respicere nec habere specificativum complectens omnes alios colores, nisi tantum illum, quo afficitur, quia solum illi posset conformari, nascitur impedimentum videndi alios colores, quia non potest visus extra suum specificativum ferri. Tunc autem non posset specificativum excedere modum et virtutem illius coloris, quem in se haberet, cum specificativum debeat conformari specificato.

Quodsi inquiras, quomodo quando medium est affectum determinato colore, non autem ipsum organum, impediatur species transiens per illud medium et repraesentet iuxta colorem ipsius medii, et tamen non currat ibi ratio facta. Respondetur impediri tunc illam speciem ob aliam rationem, nempe quia color, qui est magis immediatus potentiae, fortius movet, et cum ita interponatur, ut non nisi per illud possint species transire, impedit earum motionem, ut non fiat nisi ad modum ipsius coloris, qui est in medio, quia miscetur in illa linea, qua tendit ad oculum, alia species fortior, utpote immediatior potentiae, et confundit propriam motionem talis speciei, ne sentiatur distincte ut est in se, sed ad modum fortioris moventis, cum quo miscetur et per cuius lineam transit.

Quomodo vero de intellectu probetur, quod debeat esse incorporeus, quia omnia corpora cognoscit, dicemus infra q. 9. Neque enim probavit D. Thomas, quod est incorporeus, quia omnia corpora cognoscit, sed quia omnes naturas seu quidditates corporeas, quod proprium est intellectus, et sic debet carere omni corporea quidditate seu natura, tam accidentali quam substantiali.

Quod vero dicitur de imaginativa, respondetur, quod illa respicit omnia corpora sensibilia sub ratione imaginabili, quae non attingit quidditates ipsas, sed accidentia omnia sensibilia. Et ideo imaginativa caret omni accidente perceptibili a sensibus et habet qualitatem altiorem illis, quae omnes potest percipere, non tamen illam qualitatem, quae est ipsamet potentia imaginativa, quia non potest in se reflectere, et ita impeditur omnes qualitates corporeas absolute cognoscere, licet possit omnes sensibiles externas. Et similiter oculus, quia intra se habet aliquid visibile, scilicet diaphanum et lucem, omnia videt sub rations lucidi et diaphani, quia etiam diaphaneitas requiritur saltem ex parts medii, videt tamen omnes colores, quia nullum determinatum habet.