|
Eodem fere ordine procedendum est in explicatione, huius sensus sicut
aliorum duorum.
Dividitur ergo organum odoratus in tres partes praecipuas, scilicet in
exteriorem, quae est nasus, interiorem, in qua attrahitur odor, et
omnino intimam, qua continuatur cerebro per nervos communicantes
Spiritus animalis et per eosdem deferuntur species odoris ad sensum
communem.
Quod attinet AD EXTERNAM PARTEM, nasus ipse constat
parte superiori ossea et parte inferiori cartilaginea; est autem
cartilago pars quaedam durior carne et mollior osse. Et desinit in duo
foramina, quae per partem superiorem osseam continuantur, ut videre
est in calvaria, in qua pars ossea nasi remanet cum illis foraminibus.
Quod vero attinet AD PARTEM INTERIOREM, concurrunt
tria in interiori fabrica nasi: Primo occurrit quoddam os ad radicem
superiorem nasi positum, quod spongiosum est et multis foraminibus
patens, ideoque a medicis vocatur cribrum, quod a natura provisum
est, ne aer aspiratione attractus libere ingrediatur cerebrum et
frigore suo capiti noceat. In hoc vero osse quasi bipartiti meatus seu
viae cernuntur: quaedam, quae ducit ad fauces et respirationi
deservit, quaedam, quae naso ipsi seu odoratui deservit, et quodam
septo cartilagineo quasi pariete quodam dividuntur. Secundo sunt in
superiori parte nasi quaedam tubercula seu carneas partes in
similitudinem mamillarum, quae dicuntur processus seu carunculae
mamillares, quibus species odoris imbibuntur et attrahuntur ab
exteriori parte nasi et osse illo cribroso. Tertio est membrana
quaedam seu pellicula, quae tunica exsanguis vocatur et cooperit illas
mamillas potestque elevari sicut palpebrae, quae claudunt oculos et
elevantur ad videndum; unde nisi ista tunica elevetur, non fit
odoratio, elevatur autem respiratione ipsa. In animalibus autem sine
respiratione odorantibus, ut in piscibus, non datur ista membrana, eo
quod sine respiratione possunt odorari.
Quod attinet AD ULTIMAM ET MAGIS INTIMAM
PARTEM odoratus, constat duobus nervis descendentibus a cerebro,
a quibus dependent illae carunculae mamillares, et per eas expanduntur
usque ad ossa foraminosa. Quae omnia, ex anatomistica experientia
constant et etiam ab interpretibus in hoc loco communiter afferuntur.
Ex his oportet discernere, in qua parte totius huius fabricae sita sit
potentia odorativa, de quo plures opiniones videri possunt apud
Conimbric. 2. de Anima cap. 9. q. 4. art. 1.
BREVITER DICIMUS probabilius videri potentiam odorativam
esse in parte superiori et propinquiori cerebro, scilicet in carunculis
mamillaribus, ut uniuntur illis nervis a quibus pendent.
Haec est sententia conformior Aristoteli et D. Thomae multisque
medicis et aliis recentioribus, qui citantur apud Cursum Carmel.
disp. 12. q. 3. § 1. et 2. Est tamen contra Vallesium,
quem sequitur P. Suarez libro 3. de Anima cap. 25., ubi tenet
organum olfactus esse in interiori parte ipsius nasi, cui addi potest
Averroes 2. collect. cap. 17., qui existimat esse in membrana
narium.
SENTENTIA ERGO ARISTOTELIS constat ex libro de
Sensu et Sensato 2, lect. 5. apud D. Thomam, ubi inquit:
"Quamobrem odoratus sensitorium ei proprium est loco, ubi cerebrum
est". Et D. Thomas ibi dicit, quod est "circa cerebrum".
Constat autem, quod carunculae mamillares ut unitae illis nervis sunt
prope cerebrum, et non sunt pars cerebri, ut arguit Averroes, quia
licet illi sint aliquantulum similes in qualitatibus, simpliciter tamen
sunt diversae naturae, ut ex anatome constat.
Sumitur autem RATIO huius, tum a convenientia, tum a signis. A
signis quidem, quia in ipsis partibus nasi non potest esse odoratus,
tum quia abscisso naso adhuc aliqui odorantur; tam quia ad
percipiendum odorem intus respiramus, quasi ad locum intimiorem odorem
attrahentes. In osse autem cribroso non potest esse odoratus, tum
quia est materia valde dura nec apta ad exercendam sensationem, quae
est operatio valde subtilis; tum quia alias etiam non elevata illa
membrana seu operculo, quo mamillae teguntur, fieret odoratio in
animalibus respirantibus, siquidem fieret in illo osse, quod est ante
membranam tegentem mamillas, cuius oppositum docet Aristoteles libro
de Sensu et Sensato, lect. 14. apud D. Thomam, et apertius
2. de Anima textu 100. et ibi S. Thomas lect. 20. et
postea ostendetur.
Convenientia autem ea est, quia illae mamillae sunt bene dispositae ad
sentiendum odorem, quia sunt spongiosae et facile moventur a
respiratione illaque hausta simul odorem spirantem percipiunt, tum
quia ex propinquitate cerebri habent actu frigidum et humidum, quod
etiam testatur continua pluvia muscosa, quae per eas partes emungitur.
Ergo est conveniens dispositio ad percipiendum odorem, quod fit per
exhalationem siccam et calidam. Ergo frigidum et humidum non in ea
intensione, qua est in cerebro, sed in eo temperamento, quod est
infra cerebrum, est habile ad recipiendum impressionem fumalem sicci et
calidi, ideoque convenienter tribuitur odoratus tali temperamento,
quod est quasi aqueum, non quatenus perspicuum sicut in visu, sed
quatenus est in potentia ad impressionem calidi et sicci, quae
pertinent ad odorem, qui in calido et sicco fundatur, ut quaest.
seq. dicemus et experientia ipsa constat in floribus, quae calore
afflati odorem spirant. Denique homo inter omnia animalia est
imperfectioris odoratus, ut docet Aristoteles textu 92., cum nec
ita a longe odoretur sicut vultures, nec tot differentias odorum
cognoscat sicut canes vel aliae ferae, quae ipso odoratu multas herbas
discernunt. Ratio autem traditur ibi a D. Thoma lect. 19.,
quia homo habet magnum cerebrum et magis humidum prae aliis animalibus
in sua proportione, et ideo olfactus in ipso obtusior est propter
multam participationem humidi ex cerebro, odorabile autem aliquam
siccitatem requirit.
Circa medium olfactus distinguendum est de medio extrinseco seu
deferente species et de medio intrinseco imbibente illas in ipso organo
odoratus. Et similiter potest considerari medium deferens tam respectu
ipsius odoris realis, qui defertur et extenditur per fumosam
exhalationem, quam respectu intentionalis odoris, quae sunt eius
species, quia in organo ipso recipi dubium non est. Sed quomodo in
medio necessarium sit recipi aut diffundi realem exhalationem usque ad
odoratum vel non sit necesse, dubium est, et similiter an istud
medium, per quod defertur tam exhalatio seu odor realis quam
intentionalis, an sit solus aer vel aliquod aliud corpus.
CIRCA HOC ERGO DICO PRIMO: Ordo potest diffundi
non solum per aerem, sed etiam per aquam. Ita Aristoteles 2. de
Anima textu 97., lect. 20. apud D. Thomam.
De aere constat quotidiana experientia. De aqua constat etiam exemplo
piscium, qui intra aquas olfaciunt, et piscatores odoribus assatorum
piscium vel aliis salsamentis in aquam proiectis pisces attrahere
constat; - et similiter per ipsas aquas ascendere odorem videmus,
quando in piscinis, quas fundum habent nimis sordidum, gravis sentitur
odor ex ipso fundo ascendens, et non solum ex corruptione aquae, sed
etiamsi aqua de novo iniciatur; - et similiter cum in fundo lebetis,
qui calefit, in parte inferiori est aliquid odorabile, tunc enim cum
partes inferiores calefiunt, ascendunt exhalationes calidiores et
subtiliores et consequenter etiam odor in illis inclusus. Non tamen
poterit sentiri odor ab animali respirante, si existit intra aquam,
non ex defectu ipsius odoris et specierum eius, sed quia in animalibus
respirantibus non attrahitur odor ad potentiam nisi per respirationem,
quae intra aquam dari non potest.
SECUNDO DICO: Non diffundi semper odorem realiter usque ad
sensum olfactus, sed sufficit, quod intentionaliter ad illum
perveniat, realiter autem solum per aliquod spatium diffundatur.
Quodsi realiter perveniat ad olfactum, non tamen sentitur, quatenus
ibi realiter est, sed quatenus intentionaliter.
Assertio haec constat ex traditis a D. Thoma 2. de Anima lect.
20. Videri potest Caietanus super cap. 8. quaest. unica,
Baņez 1. p. q. 78. art. 3. de Odoratu, dub. 2.,
Conimbric. cap. 9. q. 3. art. 1., Carmelitani disp. 12,
q. 2. § 1. Et pro ea explicanda adverte, quod odor realis semper
fit cum aliqua resolutione seu exhalations tenui seu fumosa, licet non
semper videatur, ut q. 7. art. 5. ostendetur. Constatque ipsa
experientia, quia constat odorem facile consumi, si res aliqua aeri
sit exposita, si vero sit operta et tecta, diutius conservat odorem,
quod non esset, si solum emitteret species intentionales, non vero
exhalaret odorem ipsum realem, quia emissio specierum non consumit
odorem existentem in ipso odorabili.
Quod ergo odor debeat aliqualiter diffundi per medium mediante illa
fumosa exhalatione, probabilius est in sententia D. Thomas, qui
distinguit proprium modum et immutationem odoratus ab aliis sensibus,
praesertim auditus et visus, quia odoratus fit cum aliqua alteratione
et immutatione ipsius sensibilis, ut dicit libro 3. de Anima lect.
1. in fine et quaest. de Anima art. 13. in corpore et 1. p.
q. 78. art. 3. "Oportet", inquit, "per calidum alterari
aliquo modo corpus ad hoc, ut spiret odorem". Et ratio est, quia
odorem realiter exhalari ab ipso odorabili constat experientia, cum
videamus communicari odorem his, quae tangunt res odorabiles et etiam
ipsis remotis in illis permanere odorem. Et ad olfaciendum aliqua
immutatio sensibilis requiritur in ipso odorabili vel in medio, et non
sufficit mutatio localis sicut in sono, quia odor non generatur sola
mutatione loci sine mixtione qualitatum, ut videmus experientia, ergo
requirit alterationem, non quidem in ipso organo sensus sicut gustus et
tactus, ergo saltem in ipso medio vel in ipso sensibili.
Quod vero non sit necesse alterari totum medium alteratione illa reali
fumosae exhalationis, sed sufficere, quod ad aliquam distantiam
perveniat et deinceps intentionalis diffundatur usque ad sensum,
deducitur ex aliquibus experientiis, tum quia vultures a remotissima
distantia sentiunt odorem cadaverum et a multis leucis, ut refert D.
Thomas lect. 20. cit. Si autem per totum illud spatium
diffunderetur odor realis, consumeretur totus odor rei odorabilis tam
longa et copiosa exhalatione. Secundo, quia illa fumalis exhalatio,
tardius movetur secundum realem multiplicationem, quam sentiatur eius
odor. Facta enim evaporatione alicuius odoris in aliqua parte domus
statim sentitur in parte distantiori eius odor, etsi exhalatio, illuc
nondum pervenerit, imo et clausa ianua sentitur odor, licet fumus non
ita possit per illam transire. Denique exhalatio fumea sursum
ascendit, odor autem etiam a parte inferiori sentitur; ergo non
requiritur, quod fumalis evaporatio perveniat realiter ad sensum, sed
sufficit, quod intentionalis.
Quod vero aliquando perveniat usque ad ipsam potentiam, constat,
quando odores sunt fortes et prope potentiam applicantur; tunc enim
odor ipse realiter difusus statim attinget potentiam, unde etiam
videmus cerebrum gravari vel relevari odoribus. Sed tamen sensatio non
efficitur ex immutatione reali, sed intentionali, quia physica mutatio
est, quae ordinatur ad generationem vel corruptionem alicuius
accidentis vel substantiae, et ita est communis rei animatae et
inanimatae, sensatio autem non fit per generationem vel corruptionem
alicuius. Ergo formaliter non fit per mutationem physicam et realem,
sed intentionalem.
Circa actum odorandi nihil est specialis difficultatis praeter id,
quod iam notavimus, quod animalia respirantia non olfaciunt nisi
mediante respiratione ideoque intra aquas odorari non possunt. Cuius
causam Aristoteles dixit esse, quia sine respiratione non elevatur
illa membrana, quae operit olfactum, et ita manet clausus sicut oculus
demissis palpebris. Galenus autem non admittit hoc operculum, sed
dicit ideo non sentiri odorem intra aquam, quia sine respiratione non
pervenit odor ad ventriculum cerebri, ubi ipse existimat odorationem
fieri. Sed causa ista est insufficiens, quia si sensorium odoratus
non est occlusum neque impeditum, cur species odoris non pervenient ad
ipsum etiam sine respiratione?
Quid autem dicendum de animalibus, quae extra aquas elevantur et ibi
respirant, licet intra illas etiam vivant, ut delphines, crocodili,
ranae et similia? Respondetur ista animalia carere illa membrana, ut
intra aquas sine respiratione odorentur, quando autem extra aquas
respirant, multo melius poterunt odorari, non habendo illud
operculum. Nec tamen existimandum est, quod hoc operculum ita est
expansum super odoratum sicut palpebrae super oculos, nec quod possit
elevari ab aere externo, sed ipsamet via, qua defertur odor ad
interiorem partem, quia arcta est et dilatari potest, dicitur esse
operculum ipsius odoratus, quia dum comprimitur operit et tegit, dum
dilatatur dicitur elevari, ideoque non potest aliqua vi externa
aperiri, sed solum actione ipsa animalis respirantis.
Primo obicitur contra ea, quae diximus de organo odoratus. Nam illud
constituendum est tamquam organum odoratus, quod maiorem et
propinquiorem sympathiam habet cum ipso obiecto odorabilis. Sed odor
generatur sicco et calido et emittitur per fumosam exhalationem; de quo
quaest. seq. Ergo organum odoratus ponendum est in allquo, quod
magis participet de calido et sicco. Carunculae autem mamillares,
quia prope cerebrum sunt, magis participant de humido et frigido; ergo
in eis non est constituendum organum odoratus, sed magis in partibus
narium interioribus, quae sunt cartilagineae et ita magis de siccitate
participant, vel etiam in membrana exsangui aut in interioribus
ventriculis cerebri, qui magis spiritibus animalibus abundant et ideo
plus de fumosa exhalatione habere possunt. Et saltem ex hoc deducitur
infirmam esse illam consequentiam Aristotelis, quod organum odoratus
debet esse frigidum et humidum, quia debet esse in potentia ad calidum
et frigidum, quod est odor. Nam potius debet esse actu calidum et
siccum, ut actu possit esse proportionatum obiecto odorabili, sicut
auditus et visus suis obiectis proportionantur, ut supra vidimus.
Deinde, quia organum et potentia solum debent esse in potentia ad
species intentionales sui obiecti, non ad realem eius immutationem,
siquidem speciebus et non reali qualitate odoris actuatur. Non ergo
bene infert Aristoteles, quod debet esse frigidum et humidum actu,
quia debet esse in potentia ad calidum et siccum, cum solum sit in
potentia ad species odoris, qui fit ex calido et sicco.
Confirmatur, quia supra diximus auditum et visum consistere in illo
concursu nervorum, ne sint duae potentiae visivae vel auditivae in
duabus pupillis vel auribus. Ergo similiter ne sint duo odoratus, non
debent esse in duabus illis mamillis internis, sed in aliquo concursu
nervorum.
RESPONDETUR in constitutivo organi potentiae requiri
proportionem inter ipsum et obiectum, non similitudinis, sed
receptionis, qualis est inter activum et passivum, quia obiectum
comparatur active ad potentiam et ad dispositionem organi, sicut
organum visus est perspicuum, quod est in potentia ad lucem et ad
colorem, et aer ut immobilis est organum auditus, qui est in potentia
ad motum seu sonum. Unde recte Philosophus probavit, quod organum
olfactus habet esse in potentia, ut immutetur a calido et sicco seu
exhalatione fumida calidi et sicci, et consequenter debet carere tali
sicco et calido. Et cum in his, quae constant qualitatibus contrariis
physicis, quantum caret de una, tantum habeat de alia seu
praedominetur alia, oportet, quod si organum odoratus caret sicco et
calido, praedominetur in eo frigidum et humidum. Exhalationes vero,
quae a spiritibus animalibus fieri possunt, erunt in se odorabiles et
imprimentes in organo. Unde hoc potius probat ipsas debere esse
obiectum odorabile quam organum odorandi.
Ad id vero, quod dicitur contra consequentiam Aristotelis, iam
responsum est, quomodo verificetur sicut in aliis sensibus visus et
auditus, in quibus organum non proportionatur obiecto secundum
similitudinem, sed secundum receptionem et proportionem potentiae
receptivae ad actum.
Quod vero additur solum debere esse in potentia ad species
intentionales, non ad ipsas reales qualitates, respondetur utrumque
habere debere. Nam potentia in ratione potentiae recipit species intentionales et in ratione organi physice dispositi debet carere
qualitatibus sui obiecti, sicut organum visus debet carere colore reali
et auditus sono, nec sufficit carere speciebus coloris. Unde licet
sensus solum debeat actuari intentionaliter a specie, physice tamen
debet organum carere qualitate sui obiecti et consequenter esse in
potentia ad ipsam tamquam actuabile et capax illius et tamquam carens
ipsa, licet de facto non actuetur, alias si illam haberet et non
careret illa, hoc ipso haberet impedimentum, ne universaliter et
indifferenter possit ferri in colores et in odores etc.
Ad confirmationem respondetur duas aures vel duos oculos ita esse inter
se distantes, ut non possint uniri nisi in occursu illorum nervorum.
Ceterum carunculae mammilares sunt inter se coniunctae, et ita vel
immediate uniuntur vel mediantibus nervis in eisdem mamillis concurrentibus ideoque in illis dicitur esse olfactus.
Secundo arguitur contra id, quod dictum est, odorem non diffundi realiter usque ad potentiam, sed sufficire, quod intentionaliter. Nam
contra hoc videtur stare tum experientia tum ratio. Experientia, quia
constat cerebrum refici odoribus suavibus, laedi vero gravibus. Hoc
autem non fit sine reali mutatione, non vero sola intentionali, quia
intentionali impressio non alterat physice. Item videmus, quod ventus
ex adverso flans avertit odorem a sensu, e contra vero defert illum
etiam a longissimo tractu, ut cum defert aeris corruptionem. Ergo
signum est fieri hoc per realem ipsam odorum exhalationem, non per
solam intentionalem immutationem, haec enim nec a vento fertur nec ab
eo impeditur, cum fiat in instanti, utpote sine contrario. Denique
constat, quod animalia respirantia ipsa respiratione attrahunt odorem,
et si non respirant, non odorantur. Ergo signum est attrahere odorem
realem, et non solum species eius, quia istae non indigent
respiratione, ut attrahantur, quia immateriali actione diffunduntur
sicut in aliis sensibus. Et hinc sumitur ratio, quia odor non
sentitur in instanti, species autem intentionales in instanti
diffunduntur, quia non habent contrarium, a quo retardentur.
Confirmatur, quia non requiritur fumosa exhalatio ex parte
odorabilis, tum quia non in aquis et sub aquis emittitur odor, nec
tamen ibi potest dari talis exhalatio; tum quia, alias res parvae et
minuti pulveres citissime perderent odorem, quia cum continuo exhalent
illum odorem, siquidem continuo sentiri possunt, et illi sunt ita
minuti, citissime resolveretur illa qualitas per exhalationem, quod
est contra experientiam, qua videmus diu durare.
RESPONDETUR negando antecedens. Et ad primam experientiam
dicimus cerebrum laedi vel confortari odoribus, quia aliquando ipse
realis odor pervenit usque ad cerebrum, si copiosus et fortis sit, et
tunc realiter ipsum alterat laedendo vel recreando. Aliquando vero
solum intentionaliter pervenit ad odoratum, et tunc solum recreatur
delectatione intentionali, sicut visus in videndis rebus pulchris, ex
quo etiam indirecte potest provenire ipsi corpori aliqua bona
dispositio.
Ad secundam experientiam dicitur ventum flantem divertere aut afferre
odores etiam quantum ad species intentionales, quia cum istae non
traiciantur in instanti, sed per motum, ut statim dicemus, datur
locus, ut illae partes aeris, in quibus species multiplicantur,
aliorsum impellantur per ventum et impediantur a suo motu recto, quo
traiciuntur, sicut idem contingit in speciebus soni, quae per motum
diffunduntur. Hoc tamen non prohibet, quin etiam fumosa exhalatio
realis emittatur ab ipso odorabili, et haec etiam per motum venti
diverti possit, licet non in omnibus partibus aeris ista exhalatio
derivetur.
Ad tertiam experientiam dicitur, quod animalia respirantia dicuntur
attrahere odorem, non quia species ipsa attractione multiplicent aut
trahant ad se, cum ipsae naturaliter deferantur tam ad animalia
respirantia quam non respirantia, et ad ipsum odoratum perveniunt etiam
in illis, in quibus respiratio non est. Sed illa, quae respiratione
indigent, dicuntur attrahere species odoris, quia attrahunt aerem,
in quo species illae sunt. Causa autem cur indigeant respiratione
ista animalia ad odorandum, ut assignat Aristoteles in hoc 2. libro
textu 100., lect. 20. apud D. Thomam et libro de Sensu et
Sensato lect. 14., est, quia oportet in istis animalibus elevari
seu laxari illam membranam vel operculum, quo odoratus operitur, ut
transeant species ad ipsum, sicut palpebrae oculorum debent elevari,
ut videamus; quae membrana cum in animalibus non respirantibus non
habeatur, non indigent respiratione ad odorandum. Sed hoc non variat
specie ipsos odoratus, quia non variat modum sentiendi et immutandi
intentionaliter, licet variet aliquid accidentale circa indigentiam vel
non indigentiam respirationis.
Ad rationem respondetur non traici species odoratus in instanti sicut
species visibiles. Et disparitas est, quia licet species
intentionalis non habeat formaliter contrarium, potest tamen generari
dependenter ab aliqua alteratione seu motu habente contrarium, et non
sufficit non habere contrarium, ut in instanti motus fiat, sed
requiritur etiam, quod non dependeat a motu in sui productione, quia
cum motus fiat in tempore, si ut generetur, dependet ab aliquo motu,
simpliciter dependet a tempore. Dependent autem species odorabiles
sicut et audibiles in sui prima productione ab aliquo motu alterativo
vel locali, ut ostensum est. Unde cum primo generentur per motum,
non possunt in progressu fieri instantaneae, quia iam earum natura ad
motum determinata est, et saltem ratione primi motus non potest
simpliciter fieri in instanti. At vero species visibiles etiam in sui
prima productione non dependent ab alterations vel motu physico, sed
solum a luce et perspicuo, quae sine motu physico operantur nec
dependenter ab alterations physica.
Ad confirmationem respondetur bene posse sub aquis emitti
exhalationem, cum videamus aquam calefactam a fundo exhalari et
attenuatam ascendere, sive virtute solis sive vi ignis. Quod vero
dicitur de minutis pulveribus et aliis rebus odoriferis parvae
quantitatis, respondetur omnino consumi per exhalationes illas
fumidas, si desint causae conservantes odorem et non sint multi
pulveres simul, qui mutuo se adiuvent, sicut si esset corpus magnae
quantitatis. Sed hoc non est aequaliter in omnibus neque omnia aeque
cito consumuntur, tum quia non est solum attendenda parvitas
quantitatis in istis rebus odoriferis, sed etiam dispositio et
tenacitas vel efficacia, quam habent ad retinendum odorem; tum etiam,
quia illa exhalatio fumida odoris tenuissima est, et ita licet continuo
emittatur, non tamen potest tam cito totam vim odoris exhaurire.
|
|