ARTICULUS V. QUID SIT POTENTIA, MEDIO ET ACTU GUSTUS.

SUPPONIMUS sensum gustus esse realiter distinctum a sensu tactus, quod immerito aliqui negaverunt, cum utriusque obiecta et actus sint valde distincta. Et haec sunt principia, unde dignoscimus distinctionem potentiarum, scilicet penes actus et obiecta; imo etiam est distinctum organum, cum non ubicumque reperitur tactus, reperiatur gustus. Est distinctum obiectum, quia gustu discernimus differentias saporum, ut amarum et dulce et varias alias mixturas, quae ex illis fiant et ex humido bene digesto per calorem consurgunt. Tactu autem discernimus temperaturas primarum qualitatum, ut calidum et frigidum, durum et molle et alia similia. Est distinctus actus, quia diversa delectatio percipitur in sapore quam in delectatione tactus; ergo est diversa operatio, quia delectatio in operatione est. Et ipse etiam modus operandi est diversus, quia tactus fit simplici applicatione rei tangibilis sine alia immutatione, quae faciat commixtionem aliquam cum ipsa re, quae tangitur, gustatio autem fit per applicationem rei sapidae cum mixtione aliqua humiditatis linguae ad rem saporosam. Et licet ad gustandum requiratur sensus tactus, hoc non tollit, quin sit distinctus sensus, quia etiam ad reliquos sensus, requiritur tactus, et tamen distinguuntur ab illo.

Neque obstant aliqua loca Aristotelis, quae significant gustum esse tactum quemdam vel speciem tactus, sicut in 2. de Anima textu 94. dicit, "quod gustus est tactus quidam", et textu 101., quod "gustabile est quoddam tangibile". Et in libro de Sensu et Sensato, lect. 5. apud D. Thomam, dicit, "quod gustus est quaedam species tactus". Et in 3. Ethic. cap. 13., ubi dicit, "quod in cibo et potu capitur voluptas ex tactu".

Respondetur ex doctrina D. Thomae 2. de Anima lect. 21. super textum 101. duplici solutione: Prima, quod gustus dicitur quidam tactus, quatenus convenit cum tactu in modo requisito ex parte applicationis ad sentiendum, scilicet quia requirit etiam contactum sui obiecti ad sentiendum illud sicut et ipse tactus, non vero quasi conveniat cum tactu in ipsa ratione specifica et essentiali sentiendi, quia circa diversum obiectum versantur. Secunda est, quod gustus dicitur tactus quidam vel eius species, vel sumendo tactum generice prout dicit sensum cognoscentem per contactum, in quo distinguitur a tribus reliquis sensibus, qui requirunt aliquod medium extrinsecum deferens species, non autem sumendo tactum pro speciali potentia respiciente qualitates tangibiles, - vel dicitur gustus esse tactus radicaliter et fundamentaliter, quia licet omnes sensus requirant tactum, specialiter tamen gustus in eo fundatur, quia obiectum eius, scilicet sapor, fundatur in humido, et sensatio ipsa gustus perficitur in humectatione seu mixtione humidi in lingua cum re sapida. Humidum ad tactum pertinet et inde est, quod, ut dicit Philosophus in 3. Ethic. supra cit. et advertit D. Thomas lect. 21. cit., ad delectationes gustus, prout est discretivus saporum, non est temperantia, sed prout est tactus quidam et discernit qualitates tangibiles alimenti, in quibus fundatur sapor. Neque obstat, quod gustus percipit humidum, quod est qualitas tangibilis, ut patet, quando bibit aquam; dicitur enim, quod sentit humidum non simpliciter, sed saporosum. Et aqua sentitur ut habens aliquem saporem, puta amarum vel salsum vel dulcem. Si autem esset aqua omnino pura elementalis sine omni sapore, non sentiretur a gustu, sed a tactu, in quo fundatur gustus.

His suppositis circa organum potentiae gustus generaliter loquendo constat esse linguam, per quam sapores diiudicamus, et in non habentibus linguam aliquid loco illius correspondere. Docet Aristoteles in 1. de Historia Anim. Cap. 11. et 2. libro de Partibus Anim. cap. 17. Ut autem constet, in qua parte linguae potissimum resideat potentia gustativa, oportet eius fabricam breviter praesupponere.

Est igitur LINGUA substantiae aliquantulum rarioris et laxioris, ut facile humores et salivam imbibat, quae ad miscendos et devehendos sapores valde conducit. Nititur basis seu radix linguae osse quodam fortiori faucibus cohaerente. Intra linguam novem musculi inveniuntur, et designatur vel quasi dividitur ipsa lingua linea quadam, ut quasi duae medietates appareant, ut sic videatur speciem quamdam habere duplicis organi, sicut oculi, aures et nares, in substantia tamen est una et continua. Habet quoque duas venas maiusculas, duas arterias, duos quoque nervos, alterum duriorem pro motu deservientem cum musculis, alterum molliorem pro discernendis saporibus. Quae omnia ex anatome constant.

Dicimus ERGO: Quod organum gustus quantum ad dispositionem debet esse siccum in actu et humidum in potentia, quoad subiectum autem inhaesionis est in illo nervo molliori, quia est siccioris naturae quam ipsa caro linguae; qui nervus licet per totam linguam sparsus sit, ut in tota illa sapor gustetur, tamen in cuspide linguae acrius viget.

Prima pars huius resolutionis est Aristotelis libro de Sensu et Sensato, lect. 5. apud D. Thomam, ubi dicit, quod "sicut organum odoratus debet esse aqueum, ut sit in potentia ad siccum, sine quo non sit odoratus in actu, ita etiam organum gustus debet esse terreum, ut sit in potentia humidum, sine quo non est gustus in actu". ET RATIO EST, quia organum gustus, sicut in aliis sensibus, sic debet esse dispositum, ut non habeat actu qualitates sui obiecti, sed potius oppositas, ita quod sit in potentia ad eas, quae sunt in suo obiecto, sicut organum visus ratione perspicuitatis est in potentia ad colores et lucem, auditus ad motum et sonum aeris, odoratus ad calidum et siccum, ex quo formantur odores. Ergo similiter gustus debet esse in potentia ad humidum, ex quo formantur sapores, ut seq. quaest. expendemus. Ergo debet esse actu in qualitate opposita, scilicet in sicco. Sed tamen ista siccitas non debet esse ignea, quae adurit et consumit humidum, sed terrea, quae facile humidum recipit, in humido autem formantur sapores. Unde si lingua sit nimio sicca, siccitate illam adurente sicut in febricitantibus, male disposita est ad gustum, de quo videri potest D. Thomas lectione illa 21. cit.

Seeunda pars, scilicet potentiam gustus esse in illo nervo molliori, deducitur ex dictis, quia caro linguae est nimis humida, cum sit spongiosa et attractiva humoris, et ita magis deservit tamquam medium internum ad recipiendum sapores et species eorum quam ad eliciendam ipsam sensationem. Nervus autem ille siccior est terreae naturee, sicut communiter sunt nervi, et quia mollior est, est aptior ad eliciendam sensationem quam ille alter nervus durior, qui ad motum exercendum cum musculis magis deservit. Et ita in illo nervo molliori collocat gustum S. Thomas opusc. illo 43. cap. 3. Et quod in cuspide linguae magis gustus vigeat, manifestum est ipsa experientia, quia ibi vivacius sentitur delectatio et discretio saporum. Sed tamen quia etiam sentitur, delectat ad fauces et ad radicem lingua et in tota ipsa lingua, ideo in tota illa simpliciter ponitur.

SED OBICIES Aristotelem, qui in libro de Sensu et Sensato, lect. 5. apud D. Thomam circa finem, ubi dicit, quod "gustus et tactus sensitorium est cor, quia cor est calidissimum, sicut cerebrum frigidissimum". Ergo non debet poni in lingua. Deinde ratio etiam urget, quia saliva nimis conducit ad sensum gustus, ita quod sine humectatione aut non sentitur sapor aut vix, eo quod sapores fundantur in humido. Ergo illud convenientius ponitur pro organo gustus, quod maiorem convenientiam habet cum humido, et sic non in nervo, sed in ipsa carne linguae, quae humidior est, debet poni potentia gustus, et inter ipsas partes linguae magis in radice quam in cuspide, quia in illa maxime generatur saliva in illis glandulis carneis, quae ibi sunt, in cuspide autem, quia acutiores figurae est, minus potest de saliva retineri. Et dato, quod in nervo consistat organum gustus, adhuc magis sentiretur in radice quam in cuspide linguae, quia ibi est magis expansus et extensum ille nervus et sic plus habet virtutis.

Confrmatur, quia aliqui cibi sunt valde sicci et in pulveres redacti deserviuntque ad siccandas humiditates; ergo ad illorum gustum magis erit necessaria humiditas in actu quam in potentia.

Respondetur ad locum Aristotelis, quod, ut ibi S. Thomas explicat, loquimur de principio sensitivo radicali, a quo primo emanat calor vitalis requisitus ad sensum. Sed haec virtus caloris, quae derivatur a corde in ordine ad alios tres sensus, scilicet visum, auditum et odoratum, non fertur immediate a corde, sed ad cerebrum prius tendit et inde ad organa istorum sensuum, respectu vero gustus et tactus immediate est a corde, cuius signum est, quia circa cor est dolor maxime sensibilis. Ita explicat ibi D. Thomas Aristotelem, qui non negat organum gustus esse in lingua, sed differentiam constitui in ministrando calore cordis gustui et tactui ex una parte et aliis sensibus ex alia. Quod an verum sit, postea disquiretur, licet illud non possit esse dubium, quod primum principium totius caloris vitalis, sive mediante cerebro ministretur sive non, esse ipsum cor.

Ad rationem respondetur humectationem requiri in lingua et gustu non tamquam virtutem sentiendi, sed tamquam condimentum et temperaturam obiecti gustabilis; nisi enim alteretur res sapida illo humore linguae, non potest sentiri. Et ideo cum requiratur ex parte ipsius obiecti, non sequitur, quod organum potentiae gustativae debeat esse in parte magis humida, sed in parte recipiente species saporis humectati a lingua. Haec autem dispositio organi non debet esse similis qualitati sui obiecti formaliter, sed proportionata ad recipiendum, et sic formaliter potius debet esse oppositae qualitatis et in potentia ad illam quam formaliter similis, et ita quia sapor fundatur in humido, ideo humiditas linguae requiritur ad perficiendum ipsum obiectum, quod est sapor; non autem ut in eo constituatur potentia, quae debet esse receptiva saporis. Et eadem ratione negamus debere gustum perfectius esse in radice linguae, ubi est abundantia salivae, quia haec non est dispositio potentiae gustativae, sed obiecti gustabilis, prout applicatur gustui. Et dato, quod pertineret ad gustandum active, non deberet esse in tanta abundantia, sicut est in radice linguae, sed in eo temperamento, quod est in cuspide, propter quod etiam, licet nervus sit magis expansus in radice linguae, non tamen est ibi ita temperatus et activus ad discernendum sapores sicut in cuspide.

Ad confirmationem respondetur, quod licet aliqui cibi videantur aridiores et sicciores, habent tamen sufficientem humiditatem, ut generent saporem, ut dicemus quaest. seq., et tamen si siccitas praevalebat humiditati, vergunt in amaritudinem, sicut cineres amarissimi sunt, quia valde sicci.

Circa medium gustus SUPPONIMUS sensationem huius potentiae non fieri sine speciebus intentionalibus. Hoc enim est commune omni sensui, ut dicemus quaest. seq., quia sensatio non fit sine concursu obiecti intentionali modo applicati. Species autem intentionales per aliquod medium deferuntur ab obiecto ad sensum, et hoc medium, ut saepe diximus, est duplex, aliud extrinsecum seu distinctum ab ipso sentiente, licet usque ad ipsum sensum extendatur et cum ipso contiguum sit, non continuum, sicut aer deferens species usque ad oculum vel auditum. Aliud est medium intrinsecum, id est continuum, et non solum contiguum animali, scilicet organum ipsum seu pars organi, quae species recipit, ut ipsam possint actuare potentiam et ad illam pervenire.

Dicimus ERGO, quod in sensu gustus non est assignandum medium extrinsecum deferens species saporum, sed solum medium intrinsecum, cui immediate coniungitur ipsa res gustabilis, ut ibi, alteratione aliqua seu immutatione facta per humectationem linguae, species eius ad potentiam gustativam perveniant. Hoc autem medium internum est ipsa caro linguae superposita nervo sentienti sapores et est humida humore illo salivae valde alterante cibum.

Sumitur hoc ex Aristotele 2. de Anima textu 101., lect. 21. apud D. Thomam, ubi inquit, quod gustabile est quoddam tangibile, "et haec est causa, quare non sit sensibile per medium corpus extraneum", neque enim tactus tali medio percipit. Sic ergo aequiparatur gustabile tangibili quantum ad hoc, quod utrumque obiectum contactu quodam applicari debet ad potentiam, et non solum per medium extrinsecum emittere species.

Sic ergo PROBATUR CONCLUSIO ipsa experientia, quia sapores non possunt sentiri, nisi habeant contactum cum lingua; nullus enim sentit saporem extra positum. Et hoc ideo, quia sapores non possunt sentiri, nisi alterentur et immutentur physica alteratione ordinata ad ipsius viventis nutritionem. Ad hoc enim isto sensus ponitur in animali, ut possit ea, quae ad alimentum pertinent, discernere et assumere, et sic oportet, quod ipsa immutatio cibi seu saporis fiat in ipso animali. Requiritur ergo contactus physicus ad organum gustus tamquam ad medium internum, ut ibi sapor ipse mediante illa mutatione discernatur et sentiatur, sicut etiam odorabile aliquam exhalationem fumosam, quae realis alteratio est, debet habere, ut sentiatur. Sed quia non est materialis sensus sicut gustus, nec ita proxime ordinatur ad ipsam animalis conservationem seu reparationem, non est necesse, quod illa immutatio odorabilis fiat in ipso animali, sed sufficit, quod in aliqua parte medii, et inde deferantur species ad odoratum.

QUODSI OBICIAS Aristotelem non bene probasse, quod gustus est quidam tactus, quia tangibile fundatur in humido. Nam etiam odor fundatur in sicco et siccitas est qualitas tangibilis non minus quam humiditas. Ergo eadem ratione deberet dici odoratum esse quemdam tactum et odorabile esse tangibile.

Confirmatur, quia si gustus esset quidam tactus, organum gustus non deberet distingui ab organo tactus, sed utrumque esset terreum et in potentia ad humidum, ut tangibile, quod tamen falsum est, ut supra diximus.

Confirmatur secundo, quia gustus non semper requirit contactum rei gustabilis, sicut si ori applicetur aqua et in partibus distantibus aquae ponatur aliquid dulce, ut mel, statim sentitur eius sapor, antequam ori admoveatur. Ergo potest sentiri aliquid nondum habens contactum, imo sufficit, quod habeat contactum mediante saliva; saliva autem medium extrinsecam est, cum sit corpus distinctum a lingua. Ergo per medium extrinsecum potest gustari.

Respondetur, quod licet odor fundetur in sicco et sapor in humido ex parte ipsius rei odorabilis et gustabilis, tamen ex parte applicationis ad sensum longe differunt, quia ut sapor gustetur, debet misceri cum humido linguae ibique fieri alteratio physica, quae sine contactu fieri non potest, et consequenter gustus praesupponit tamquam conditionem necessariam ipsum sensum tactus, cui fit ille contactus. At vero siccum odoriferum non debet immutare physice ipsum siccum vel humidum olfactus aut ibi alterationem habere, sed sufficit, quod in medio exhalet, et ideo quia non requirit istum contactum physicum, nec ipsum odorabile dicitur tangibile nec odoratus dicitur tactus illo speciali modo.

Ad primam confirmationem respondetur, quod gustus non est tactus essentialiter, sed praesuppositive illo speciali modo, quia requirit contactum et alterationem physicam obiecti, quod tactu dignoscitur, ut possit gustari, ideoque supponit organum distinctum formaliter, licet in eadem parte, in qua est gustus, sit etiam tactus, sicut in aliis sensibus invenitur etiam tactus, quia tactus diffusus est per totum corpus, licet speciali modo requiratur ad gustum, ut dictum est. Et licet organum gustus sit terreum et in potentia ad humidum, non tamen formaliter ut humidum est tangibile, sed ut saporosum; sic enim solum in lingua sentiri potest, quod etiam est signum distingui ista organa, ut etiam advertit S. Thomas 2. de Anima lect. 22. ex Aristotele ibi textu 112.

Ad secundam confirmationem conceditur sequela, et ad experientiam in oppositum dicitur, quod illum saporem mellis distantis non sentit gustus, nisi quatenus per aliquam mixtionem diffunditur usque ad partes aquae, quae ori applicantur, alioquin non sentitur. Quod vero dicitur de saliva, respondetur illam non esse medium diffundendi species saporis, sed alterandi cibum et saporem eius in ore, et cum illa alteratione et mixtione species saporis imprimuntur in lingua, cui ita adiacet ipsa saliva, quod non potest illi commisceri sapor seu cibus, quin commisceatur linguae.