|
Circa potentiam tactus sunt duae difficultates: Prima, quam
Aristoteles movet in hoc 2. libro textu 106., an tactus sit unus
sensus in specie atoma, an tantum unus genere. Secunda, an organum
sensus tactus sit quaecumque pars corporis, an tantum nervus. Circa
medium vero, quo species tactus communicantur, dubium est de medio
interno, an sit caro superposita nervo vel aliquid aliud.
Circa primum videntur esse tactus diversae speciei, quia inter
tangibilia inveniuntur diversae contrarietates, quae non possunt reduci
ad unum genus et modum immutandi sensum, ergo debent constituere
diversos sensus specie.
Consequentia patet, quia sensus distinguuntur penes diversum modum
immutandi potentiam et eliciendi sensationem. Unde si sint diversae
contrarietates non reducibiles ad unum genus et modum immutandi
potentiam, oportet diversas potentias constitui. Antecedens autem
constat, quia tactus attingit diversas contrarietates, ut sunt calidum
et frigidum, siccum et humidum, fames et sitis, voluptas et dolor,
quae non possunt reduci ad unum genus, quia sunt contrarietates
primae, quia una non oritur nec derivatur ab alia; contrarietas enim
inter calidum et frigidum est aeque prima atque contrarietas inter
humidum et siccum, quia utraque est inter qualitates primas.
Similiter voluptas et dolor, fames et sitis dicunt contrarietatem
internam, et non alicuius externi tangibilis. Magis autem distat
sensibile internum eiusque contrarietas a tangibili externo quam duo
sensibilia externa, ut calor et sapor, cum externa per medium allquod
attingantur, interna sine medio, ergo magis debent constituere
diversos sensus quam sensibilia externa. In aliis autem sensibus
videmus, quod tantum est una contrarietas, ad quam cetera reducuntur,
sicut ad album et nigrum reducuntur aliae contrarietates colorum.
In hac difficultate Aristoteles nihil resolvit, licet eam
proposuerit. D. Thomas in 2. de Anima lect. 22. licet
inclinet in hanc partem, quod tactus sit unus sensus genere et plures
in specie, tamen in quaest. de Anima art. 13. ad 17. et 1.
p. q. 78. art. 13. ad 3. utramque partem ut probabilem
admittit. Hinc est, quod etiam in hac parte discipuli D. Thomae
sunt divisi. Nam Caietanus 2. de Anima in cap. 10., Flandria
ibidem et Iavellus ibi q. 47. tenent, quod sint plures tactus
specie. At vero Mag. Baņez 1. p. q. 78. art. 3. dub.
1. unica concl. de tactu tenet, quod est unus specie.
NIHILOMINUS probabilius videtur, tactum esse unum sensum
secundum speciem atomam.
Et in hoc perfecte salvamus commune dictum, quod tantum sunt quinque
sensus externi, quod absolute non salvaretur, si essent plures specie
distincti. Hanc sententiam, ut diximus, probabilem reputat D.
Thomas locis cit. et absolute eam docet opusc. 43. cap. 3.
ET RATIO sumitur ex eo, quod omnes illae contrarietates, quae
dicuntur esse primae, conveniunt in uno genere proximo, quod est
obiectum tactus, licet genus illud sit innominatum. Quod sic
explico, quia licet calidum et frigidum, siccum et humidum sint primae
contrarietates in genere naturali, possunt tamen convenire in genere
intentionali, quatenus habent eundem modum immutandi sensum, scilicet
cum contactu rei tangibilis et alteratione sentientis. Reducuntur
etiam ad unam contrarietatem obiectivam, quia sentiuntur secundum
aliquem excessum vel convenientiam ad temperamentum sensus, id est
secundum convenientiam vel disconvenientiam ad ipsum sentientem. Quod
autem hic excessus sit in calore et frigore, sicco et humido,
materialiter et per accidens se habet. Reliquae autem contrarietates,
ut famis et sitis, voluptatis et doloris, mollis et duri et aliae
similes omnes reducuntur ad istas calidi et frigidi etc. in illisque
fundantur, ut postea dicemus.
Et confirmatur, quia temperamentum animalis resultat ex omnibus
quatuor qualitatibus et sic se habet, quod omnes respicit per modum
constituentium temperamentum unum conveniens vel disconveniens animali,
licet inter ipsas qualitates primas physice et entitative consideratas
sint diversae contrarietates irreducibiles ad aliquam unam naturalem,
bene tamen ad aliquam animalem, secundum quod temperamentum animalis
est conveniens vel disconveniens. Et sic sub eodem modo sentiuntur,
quatenus scilicet id, quod tangitur, congruit vel non congruit cum
tali temperamento, sive congruitas sit in siccitate sive in frigore
sive in qualibet alia qualitate, et hanc si excedat vel corrumpat,
habebit inconvenientiam sive incongruitatem, et similiter contrarietas
famis et sitis, voluptatis et doloris etc. omnes fundantur in ista
convenientia vel disconvenientia primarum qualitatum, ut deserviunt
temperamento animalis. Quare tactus non respicit primo et per se
contrarietates physicas istarum qualitatum neque ipsas in se absolute
consideratas, sed ut deserviunt ad constituendum temperamentum
animalis, et sic reducuntur ad unam contrarietatem omnes illae
contrarietates physice distinctae, scilicet ad convenientiam vel
disconvenientiam ad temperamentum animalis.
UNDE PATET AD FUNDAMENTA OPPOSITA.
Respondemus enim, quod in qualitatibus tangibilibus dantur plures
contrarietates primo diversae materialiter et in genere naturali,
ordinabiles tamen ad unam contrarietatem animalem, id est secundum
temperamentum conveniens vel disconveniens ipsi animali. Cui
subordinantur omnes illae aliae contrarietates, et sub ista formalitate
respiciuntur a tactu, et sic habet unicam rationem formalem specie
atoma. Quod vero dicitur voluptatem et dolorem, famem et sitim
sentiri sine medio, imprimis etiam hoc dato solum esset accidentalis
differentia, non essentialis, id est non in ipsa ratione formali et
modo immutandi sensum, sed accidentalis, scilicet in ipso medio
applicandi species sensui, quod pertinet ad applicationem seu
instrumentum, non ad formalem rationem sensus. Et deinde dicitur,
quod etiam illa sentiunt intra per aliquod medium, quatenus quaelibet
pars non sentit, quod sibi supra ponitur aut inhaeret; sed quod sibi
contiguum est in parte proximiori, et sic utitur illa parte tamquam
medio interno et sentit per illud, ut iam supra q. 4. advertimus et
iterum q. 7. explicabimus. Quod autem dicitur magis distare
sensibile internum ab externo quam duo externa, respondetur magis
distare quantum ad illam rationem accidentalem utendi illo sensibili
externo vel interno, sed non in ipsa ratione formali specifica, quae
est ratio mutandi sensum; in hoc enim conveniunt internum et externum
tangibile, non tamen duo externa sensibilia sicut sapor et odor et
similia. In aliis autem sensibus datur una contrarietas, quae sit una
non solum cognoscibiliter et obiective, sed etiam physice et
materialiter. In tactu autem solum invenitur una contrarietas ut
pertinens ad convenientiam vel disconvenientiam temperamenti animalis,
ut explicatum est, licet maneant plures contrarietates primae in genere
physico.
Circa organum tactus constat in toto corpore nos sentire, quando ab
aliquo tangimur, quod necessarium fuit animali, ut posset in omni
parte se conservare a nocivis et amplecti ea, quae sunt convenientia.
Difficultas est de partibus sentientibus, ut de carne et nervis, an
aequaliter in illis sit organum tactus et potentia tangendi, an vero
solum in nervis. Et loquimur de partibus sentientibus, quia aliquas
ipsa experientia constat non sentire, quia nimium sunt terrestres, ut
ungues, capilli et similia.
Sententia Aristotelis collocat tactum in nervis sub carne. Dicit
enim in hoc 2. libro textu 116.: "Quare manifestum est, quod
intus sit tangibilis sensitivum. Sic enim utique accidit, quod et in
aliis; apposita enim super sensorium non sentiunt, super autem carnem
posita sentiunt, quare medium tactus est caro". Ubi solum carni
attribuit esse medium, non organum.
Haec auctoritas RATIONEM insinuat de se satis difficilem, quia
si ideo organum tactus attribuitur nervo, quia non potest sentiri,
quod ponitur supra sensum, sentimus autem per tactum aliquid positum
supra carnem, et sic caro non est organum, potius hac ratione deberet
attribui carni sensorium tactus, quia caro licet sentiat, etiam habet
medium, quo sentiat, scilicet cutem, et ita tangit rem non immediate
positam supra se, sed supra aliquid distinctum, internum tamen; nam
medio externo certum est tactum carere. Quodsi dicatur carnem etiam
detracta cute sentire, hoc idem instatur in nervo, quia denudata carne
adhuc sentit, et quidem vehementissime, et tunc dicimus, quod sentit
nervus non in ea parte, cui superponitur sensibile, sed ratione partis
proximioris. Cur ergo non poterit idem dici de carne, quod detracta
cute sentit id, quod superponitur, ratione partis immediatae?
Ceterum Aristoteles non videtur sumpsisse carnem, in qua negat esse
organum tactus, pro carne, ut distinguitur a cute, sed totum illud,
quod est caro, cum cute pro eodem sumitur, quia cutis se habet sicut
pars quaedam seu terminus carnis. Unde quando dicit carnem esse
medium, non condistinguit carnem a cute, sed totum hoc est medium.
Quod vero aliqua pars illius carnis vel terminus eius, qui est cutis,
dicatur habere rationem medii, non est ad propositum, quia medium
semper habet poni aliquid distinctum et distincti temperamenti, sicut
nervus et caro, quae sunt partes distinctae et heterogeneae, sed caro
et cutis sunt homogeneae, quia cutis solum est extremitas carnis.
Quodsi hoc sufficeret. ut diceretur medium, idem diceremus de carne,
quod una pars illius sit medium et alia organum. Imo currit eadem
difficultas de cute, quae etiam sentit tangibilia, quomodo posset
ipsamet esse organum et medium et sentire rem superpositam, nisi
negando rationem Philosophi.
Quod vero dicitur nervum detracta carne sentire si pungatur, dicimus,
quod si totaliter et ex omni parte caro detraheretur, ita ut non posset
tangi mediante carne, nervus forte non sentiret id, quod sibi
immediate apponeretur, quia nervus se solo est nimium terrestris sicut
ossa et pili, a carne autem mollificatur. Unde dicit Aristoteles
2. de Partibus Animal. cap. 8. et in hoc 1. de Anima textu
79. "quod nervi, pili et ossa, non habent in se aliquem
sensum". Quare si totaliter detrahatur caro, nullam sensationem
exercebit. Et ideo S. Thomas 2. de Anima lect. 22. dicit,
quod caro non est organum tactus, sed medium connaturale. Secundo
dicitur, quod dato quod nervus sentiret in illo casu, id esset
indirecte, et non per medium connaturale, sed una pars nervi sentiret
punctionem non sibi superpositam, sed proximioris partis, quod non
erit connaturale, nec per lineam rectam obiecti tangibilis in organum,
sed quasi ad latus.
Cur autem similiter non dicemus, quod caro sit organum tactus
sentiendo non id, quod sibi immediate superponitur, sed quod proximae
parti? Respondetur esse disparem rationem, quia caro cum non habeat
aliquid sibi suprapositum sicut nervus, quod deservire possit, ut
connaturaliter et per directam emissionem aliquid tangat, ideo non
potest connaturaliter esse organum tactivum, id tamen potest convenire
nervo, quia connaturali modo habet carnem supra se tamquam medium, quo
sentiat, eo vero deficiente per accidens et indirecte et minus
connaturaliter potest sentire id, quod proximiori parti apponitur,
caro vero quia non habet quomodo directe tangat per aliquid
superpositum, non mirum, quod etiam indirecte non possit tangere.
Quodsi dicas: Nam si in oculo et aliis sensibus semel deest medium
internum, quod est pars organi, ut pupilla in oculo, non potest
videre, ergo si caro est medium in sensu tactus, remota carne non
sentiet nervus. Respondetur esse disparem rationem de tactu et aliis
sensibus, quia in aliis requiritur organum seu medium internum, ut per
illud possit haurire species, et illud est determinatum in certa parte
corporis, ita quod eo remoto nihil remanet, quod directe vel indirecte
possit haurire species. In tactu vero propter eius magnam necessitatem
in toto corpore animalis et in partibus eius, non requiritur ad
hauriendum species alia dispositio, quam ut possit fieri contactus cum
ipso obiecto. Hoc autem connaturaliter quidem et directe, id est ad
tangendum per lineam rectam, fit convenienter per carnem superpositam
nervo. Si tamen ea removeatur, adhuc remanet locus contactui ad
obiectum tangibile in ipso nervo, non quidem per lineam rectam, quia
sic sentiret aliquid sibi immediate superpositum, sed solum indirecte
et coniunctum parti viciniori.
Circa medium tactus extemum aliqui dixerunt dari medium externum, quod
intericiatur inter corpus et rem tangibilem, quod attribuitur
Averroi, idque videtur sumi ex Aristotele 2. de Anima textu
113. et 114. Cum vero urgetur, quod etiam illud corpus
medium, sive sit aqua sive aer, etiam potest sentiri, cum est nimis
calidum et frigidum, respondetur id esse, quia non sunt ista elementa
in sua naturali dispositione; si enim in ea essent, non
sentirentur. Ceterum hoc falsum apparet, cum in ipsa naturali
dispositione aqua habeat excessum frigoris et ignis excessum caloris seu
calorem summum, ergo maxime ibi sentiretur.
Et idem est de quovis alio corpore, quod immediatum sit ad superficiem
animalis. Nam si qualitates in illo intendantur, procul dubio
sentitur a tactu. Ergo tactus non requirit medium externum, sed
potius contactum immediatum. Ad hoc enim ordinatur iste sensus, ut
ea, quae immediate tangit animal, possint ab eo sentiri, sicut
sentimus corpora dura vel mollia immediate superposita carni.
Contra id, quod diximus de medio et organo tactus, sentit P.
Suarez libro 3. de Anima cap. 27. putans, quod sensibile
positum supra sensum non repugnat, quod sentiatur. Quod etiam alii
auctores sentiunt, ut supra praec. quaest. retulimus, et probabile
iudicant Conimbric. libro 2. de Anima cap. 11. q. 3. art.
3. in fine. Fatetur tamen Suarez in cap. 26. non posse ab ipso
sensu sentiri qualitatem organo proprio inhaerentem. Ducit autem
argumentum ab experientia: Videmus enim non solum nervum, sed etiam
carnem sentire, ut si caro pungatur vel vena; ergo non solum nervus
sentit, sed etiam aliae partes. Nec dici potest quod caro sentit
tamquam organum. Contra enim est, tum quia experientia debet in hac
parte praeponderare; videmus autem nos in cute et carne actu sentire.
Cur ergo negabimus ibi elici sensationem et consequenter esse organum
tactus, et non solum medium? Tum quia in pulmone, in hepate, in
corde non dantur nervi, et sentitur dolor. Ergo non solum nervus est
organum tactus.
Confirmatur, quia Aristoteles maxime posuit sensorium tactus in corde
libro de Sensu et Sensato, lect. 5. apud D. Thomam, et tamen
ibi nervus non est.
RESPONDETUR solutione data inter arguendum, quae sumitur ex
Aristotele hoc 2. libro textu 111. et ex D. Thoma ibi lect.
22., ubi inquit, quod inefficax est argumentum ad probandum,
"quod caro sit sensus tactus ex eo, quod statim ac tangitur fit
sensus"; non enim fit in ipsa, sed in nervo coniuncto. Unde non
praeponderat experientia in hac parte, nec nos negamus illam, sed
dicimus experientiam monstrare, quod si caro pungatur, fit sensus,
non tamen monstrat, quod fiat ab ipsa carne, et non in nervo
coniuncto, sicut posita specie in pupilla statim sentimus visionem,
non tamen constat, an fiat a pupilla, an a nervo visorio. Ad aliam
replicam dicitur etiam in illis partibus dari nervos aut aliqua
principia nervorum, qui ob suam subtilitatem satis vehementer
sentient; vel etiam in partibus illis propinquis vel contiguis dantur
nervi, a quibus fiat ipsa sensatio.
Ad confirmationem respondetur iam supra aliquid de hoc tractatum esse.
Circa radicale enim principium sensuum est duplex celebris sententia:
Altera Aristotelis, qui dicit cor esse principium et radicem
sentiendi, ut in loco cit. in argumento et in 2. de Generat.
Animal. cap. 6. et libro 3. cap. 2. Specialius tamen videtur
ponere tactum et gustum in corde, alios in cerebro. Contraria
sententia est Galeni 8. de Usu Partium cap. 4. et aliis locis,
in quibus principium sensuum dicit esse cerebrum. Et huic sententiae
videtur subscribere D. Thomas 3. p. q. 8. art. 1. et art.
6., ubi omnem virtutem sensitivam dicit esse a capite. Et videri
etiam potest in 3. dist. 13. q. 2. art. 5. et opusc. 43.
cap. 4. Sane cor dici potest principium radicale sentiendi quantum
ad subministrationem caloris vitalis. Ceterum quantum ad temperamentum
et modificationem talis caloris et subministrationem spirituum
animalium, prout requiritur ad operationes sensitivas, praesertim
perfectas, sine dubio cerebrum est prima radix et principium
sentiendi, tum quia in cerebro initiantur nervi, per quos spiritus
animales subministrantur, ut ex anatome constat; tum quia laeso
cerebro cessat sensatio et obstructis meatibus cerebri animal dormit,
et posito nimio conatu et attentione ad sentiendum, cerebrum dolet,
non cor.
Est tamen pro Aristotele argumentum, quia cor prius formatur in
animali quam cerebrum, et statim sentit, quia palpitat, et si ibi
pungatur, se retrahit; ergo sensus tactus originatur a corde.
Similiter decapitato homine adhuc cor sentit et brevi tempore palpitat
et si pungatur sentit. Ergo sensus tactus radicatur in corde.
Respondetur hoc argumentum solum procedere de tactu, quia quoad alios
sensus desunt organa sublato capite. Adhuc tamen de tactu non
convincit, tum quia licet cor formetur ante cerebrum, tamen in illo
motu palpitationis non sentit, est enim ille motus potius partis
vegetativae quam sensitivae tamquam principium motuum vitalium, non
formaliter sensus. Nec scimus, si cor pungatur in illo imperfecto
statu, quando prius est formatum quam caput, si pungatur, an se
retrahat. Quis enim hoc vidit, cum cor tunc sit intra matricem
animalis generantis, nec possit ibi videri an se retrahat, si
pungatur? Decapitato autem homine cor non sentit dolorem, quia iam
deest phantasia et consequenter non movetur appetitus, in quo
formaliter est actus doloris. Quod vero in corde sentiatur dolor et
tristitia et ira, ideo est, quia ibi est appetitus irascibilis, et ad
hoc sentiendum etiam participat influxum et spiritus animales a
cerebro.
Secundo arguitur: Quia in carne est temperamentum magis delicatum et
reductum ad mediocritatem quam in nervo, utpote minus terrestre, ergo
maxime est in potentia ad patiendum a qualitatibus excessivis, quas
solum sentit tactus, ut quaest. seq. dicemus, et sicut aer est
melius receptivus quam terra, ita temperamentum aereum, quod
correspondet carni propter suam raritatem, magis quam terrestre, quod
correspondet nervo, unde Aristoteles libro 2. de Partibus Animal.
cap. 1. et 5., in 1. de Historia Animal. cap. 4. dixit
carnem esse sensorium tactus.
RESPONDETUR probare argumentum, quod caro habet
temperamentum aptum ad praecise recipiendum et ebibendum species
tangibiles, non tamen ut ibi fortius imprimatur species, ut ita
eliciatur sensatio. Experimur autem minus sentiri, quod levius
tangitur, et sic ad tactum non sufflcit facilitas recipiendi, sed
etiam fortiter imprimendi, et ad hoc magis conducit illud terrestre
temperamentum nervi cum aliqua mollitudine. Ad Aristotelem autem
dicimus, quod nomine carnis intelligit non carnem nudam, sed
includentem nervum, sicut lingua dicitur gustare ratione nervi in ea
inclusi. Videantur etiam, quae diximus quaest. praec. ostendendo,
quod sensibile supra sensum non sentitur, et argumenta ibi soluta.
Restabat agere de sufficientia divisionis in quinque sensus externos.
Sed res est parvae difficultatis et a D. Thoma sufficienter
explicata 1. p. q. 78. art. 3. et in 3. de Anima lect.
1. et ex dictis sufficienter intelligi potest.
|
|