ARTICULUS PRIMUS. UTRUM REQUIRATUR NECESSARIO, QUOD OBIECTUM EXTERIUS SIT PRAESENS, UT SENTIRI POSSIT.

Multa de hoc tractavimus in q. 23. Logicae, ubi ostendimus notitiam intuitivam sensuum externorum non posse etiam divinitus ferri in rem absentem. Nunc absolute inquirimus, an possit in sensibus inveniri notitia abstractiva et consequenter de re absenti.

Et loquendo naturaliter satis constat non posse res in absentia sentiri sensu externo ex defectu speciei impressae, quae naturaliter ab obiecto praesenti immittitur et dependet in fieri et conservari ab ipso obiecto, sicut experientia constat in speciebus visibilibus, quae remoto obiecto in momento cessant. Et de aliis sensibus idem probari potest ea generali ratione, quia non possunt species desinere nisi vel a contrario vel ex defectu subiecti vel ex defectu causae conservantis. Remoto autem obiecto constat non diu durare posse species, et hoc non propter aliquod contrarium, quia species intentionales carent contrario, simul enim informant potentiam species albi et nigri, calidi et frigidi, odoris suavis et insuavis, siquidem haec simul sentiri videmus; praeterquam quod potest, quando removetur obiectum, non dari aliquod contrarium, a quo corrumpatur species, et tamen cessat cognitio ob defectum speciei. Ex defectu autem subiecti non desinunt istae species, quia supponimus organum et potentiam, in quo subiectantur, et medium, per quod transeunt, manere immutata, et in tali casu loquimur; et tamen remoto obiecto, species evanescunt et cognitio cessat. Ergo signum est dependere naturaliter ab obiecto in fieri et conservari.

Nec obstat, quod sonus auditur etiam cessante collisione et motu corporum. Solet enim fieri ictus et videri a longe et post breve tempus audiri sonus, ergo sentitur remoto obiecto, nempe illo ictu. Et idem est de odorabili. Nam remota fumea exhalatione adhuc sentitur odor per aliquod tempus, remanent ergo species in absentia obiecti. Respondetur, quod in primo casu manet realis sonus in aere, licet non in collisione corporum, a quibus primum formatur, et ita quando realiter sonus durat in aere, durare potest species ex illo emissa. In secundo casu, licet fumea exhalatio evaporari cesset a corpore odorabili, tamen ea, quae prius evaporata est, remanet in aere vel in corpore propinquo, quatenus ibi manet realis odor exhalatus, qui continuo emittit speciem sui, et sic sentitur res in praesentia, scilicet odor exhalatus, qui remanet, et sonus in motu aeris, licet non in collisione corporum perseverans.

DIFFICULTAS ergo tota reducitur ad virtutem divinam, an possit per ipsam in absentia obiecti aliquid sentiri conservatis speciebus in sensu remoto obiecto et sensatione sic elicita?

In quo est ALIQUORUM SENTENTIA posse rem absentem videri divinitus, dummodo repraesentetur ut praesens. Ita P. Suarez 3. de Anima cap. 3. n. 4., Conimbric. 2. de Anima cap. 6. q. 3. art. 1. Et P. Suarez sentit talem cognitionem vere quidem esse abstractivam, utpote rei absentis (ubi manifesto sentit ad intuitivum et abstractivum requiri praesaentiam et absentiam physicam, et non solum repraesentatam), revera tamen iudicare rem ut praesentem, quia ita videret, ac si esset praesens.

Fundamentum est, quia non repugnat Deum conservare in sensu externo speciem sui obiecti etiam remoto obiecto; ergo neque repugnabit tunc illud cognoscere. Consequentia est certa, quia ad cognitionem eliciendam non requiritur aliud quam potentia informata specie obiecti; tunc autem est potentia informata specie, ergo cognoscit. Antecedens patet, quia species emissa ad oculum solum dependet ab obiecto, ut existat, in genere causae effectivae. Hanc autem potest Deus supplere, quia magis ab ipso dependet effectus in genere efficientis quam a causa secunda. Ergo non repugnat conservari a Deo speciem in oculo remoto obiecto sicut lumen in medio remoto luminoso. Quod vero dependeat species ab obiecto in genere causae formalis extrinsecae nihil obstat, quia haec dependentia non petit existentiam in obiecto specificante; potest enim exerceri ista causalitas extrinseca ab obiecto non existente, ut patet cum rem futuram considero aut praeteritae recordor.

Confirmatur, quia saltem potest Deus facere, quod res longissime distans imprimat speciem suam in speculo, quod est prope me, multiplicando scilicet speciem per medium ultra sphaeram suae naturalis emissionis. Tunc autem visa imagine in speculo videbitur res absens et longissime distans tamquam ibi praesens. Ergo similiter non repugnabit, quod remoto speculo species continuetur usque ad oculum, sicque videatur absens posita ibi tali specie.

NIHILOMINUS OPPOSITUM TENENDUM EST implicare scilicet, quod res aliqua physice et realiter absens immediate in se attingatur a sensu externo. Quod vero attingatur in alio, ut res in imagine, non est difficultas in praesenti, quia hoc nihil aliud est quam videri ipsam imaginem, quae praesens est, licet res repraesentata per ipsam in se sit absens. Unde ut tollatur aequivocatio, quando dicimus requiri praesentiam physicam obiecti, loquimur in sensu formali, id est eius, quod proprie et immediate se habet ut obiectum, ita quod bene stat, quod loco alicuius obiecti supponatur aliud, in quod feratur sensus et decipiatur interius iudicium putans esse alterum, tamen sensus externus directe fertur in illud externum, quod sibi supponitur. Similiter potest aliquando ex vehementia imaginationis aliquis decipi aut deludi, putans se vere videre aut sentire exterius rem aliquam, quam tamen non habet praesentem. Sed tunc nec videt nec sentit exterius, sed imaginatur sentire aut videre. Loquimur ergo, quando sensus exterior vere et proprie elicit actum; et de hoc dicimus essentialiter postulare, quod obiectum exterius, in quod fertur, sit praesens physice, in quod talis actus immediate terminetur, nec sufficit, quod species sit in sensu repraesentans aliquid ut praesens, sed requiritur, quod ipsum obiectum praesens sit, ut terminet actum.

Haec conclusio sumitur ex D. Thoma, qui frequenter distinguit obiectum sensuum exteriorum ab interioribus, quia illi versantur circa praesens, isti autem etiam circa absens, ut patet 1. p. q. 78. art. 4. et 1. 2. q. 15. art. 1. et q. 35. art. 1. ad 2., ut latius ostendemus infra q. 8. Explicans autem D. Thomas, quodnam sit illud praesens, dicit esse praesens, quod habet esse extra videntem; ergo sentit ex ipsa propria specifica ratione sensus externi debere obiectum esse praesens praesentia exteriori et physica, et non solum repraesentativa. Debet autem esse praesentia extra videntem, quia, ut docet S. Thomas 1. p. q. 14. art. 9., ideo Deus non habet scientiam visionis de rebus possibilibus, licet sibi repraesententur, "quia ea, quae apud nos videntur, habent esse distinctum extra videntem". Et in q. 3. de Veritate art. 3. ad 8. inquit, quod scientia visionis addit supra simplicem cognitionem "admixtionem alicuius, cuius est extra genus notitiae", scilicet existentiam rerum. Sed existentia rei, quae est extra genus notitiae, est existentia physica, et non solum repraesentata; haec enim non est extra genus cognoscibilitatis et notitiae. Ergo visio requirit externam praesentiam rei in se, et non solum in specie. Quod etiam amplius patebit cum art. 3. ostenderimus sensus externos non formare idolum, sed terminari immediate ad obiectum in se.

RATIO AUTEM ET FUNDAMENTUM ad hoc reducitur, quia sensus externi ex sua natura sunt infimi in genere cognitionis et immediate continuantur ipsis rebus, a quibus accipiunt species, et magis materiales sunt inter omnes potentias cognoscitivas. Unde quia ex ipsis originatur omnis nostra cognitio et in ipsos resolvitur, oportet, quod moveantur sensus externi ab obiectis accipiendo ab eis species, et rursus quod cognitio terminetur ad res ipsas prout extra sunt. Et licet primum, scilicet moveri ab obiectis et procedere ab ipsis species effective, possit suppleri a Deo infundente vel producente speciem in potentiis loco obiecti, et sic quantum ad productionem speciei non exigat sensus essentialiter praesentiam obiecti, tamen quoad secundum suppleri non potest, quia pertinet ad specificativam rationem sensationis externae quatenus externa est.

Et probatur ex duplici conditione, quam habent sensus externi. Nam debent habere cognitionem experimentalem et in aliquibus eorum, ut in gustu et tactu, exigunt contactum realem neque possunt videre obiectum per reflexionem in seipsis neque in alia potentia interiori vel exteriori, a qua moveantur, quia sunt ultimae potentiae inter omnes cognoscitivas. Ergo immediate debent attingere obiectum in seipso. Quod sit experimentalis cognitio in sensu exteriori patet, quia tunc maxime aliquid experimur, cum ipso sensu exteriori tangimus. Cum autem experientia sit ultimum, in quod resolvitur nostra cognitio, et per quam tamquam per inductionem introducitur in nobis, non potest ultimate resolvi cognitio nisi in ipsum obiectum, ut est realiter in se, quia si in aliquid aliud praeter rem ipsam resolveretur, ut in imaginem vel idolum aut medium aliquod, restaret adhuc istud medium vel idolum conferre cum ipsa re seu obiecto, cuius est, ut constaret, an esset verum necne. Unde semper restaret eadem difficultas conferendi istud medium cum obiecto, cuius est repraesentativum. Quare necesse fuit ad habendam certitudinem et evidentiam experimentalem devenire ad cognitionem, quae ex propria sua ratione tenderet ad res in seipsis, et haec est cognitio sensus exterioris, atque adeo ex ipsa propria ratione cognitionis ultimae et experimentalis exigit obiectum esse praesens et nullo modo absens.

Nec obstat, quod cognitio experimentalis potest dari in angelo formando verbum, in quo ut in termino cognitionis experiatur rem in se. Respondetur enim experientiam angeli esse intellectualem, non sensibilem nec per species acceptas ab obiectis sensibilibus. Sic enim certificari non posset experimentaliter de obiecto, nisi haberet aliquam cognitionem resolutam usque in ipsum immediate. Cum autem angelus certificetur per species desuper infusas, non habet experientiam de re quantum ad certitudinem cognitionis per resolutionem in ipsam rem, sed quantum ad rem attactam, quae est coexistens sibi, inde denominatur experimentalis et intuitiva. Sensibilis autem cognitio intrinsecam certitudinem habet experimentalem haustam ab obiectis, et sic in ipsam, ut est in re, debet resolvi.

Postremo, si remoto obiecto externo posset sensus illud percipere, ergo posset oculus in tenebris videre et posset gustus et tactus obiectum non contactum sentire, quae omnia absurda sunt. Minor probatur, quia si videtur obiectum absens seu non existens, ergo videtur tale obiectum, etiamsi lux illud non attingat, et consequenter etiamsi medium non sit illuminatum, quia si lux ipsum visibile non attingit, reliquum medium licet sit illuminatum, nihil omnino conducit ad visibilitatem obiecti, et sic eodem modo videbitur, si tota lux sit ablata a medio. Est autem impossibile, quod aliquid in tenebris videatur, cum specificum obiectum visus sit lucidum. Nec dici potest, quod est lucidum repraesentative; hoc enim est proprium sensibus internis et intellectui, qui apprehendunt lucem ut repraesentatam, et ita etiam in tenebris possunt recordari lucis, quia compatitur lux repraesentata cum tenebris. Videre autem in tenebris obiectum oculis externis, est videre lucem non illuminantem nec tendere in lucidum externum, quod est vere lucidum, et hoc est specificativum oculi. In tactu autem et gustu multo magis constat rem absentem non posse habere contactum physicum. Sine contactu autem quomodo potest aliquid gustari aut tangi?

AD FUNDAMENTA OPPOSITAE SENTENTIAE respondetur, quod Deus potest conservare speciem sensibilem in absentia obiecti per modum cuiusdam entitatis realis, sicut potest illam conservare in aere vel extra omne subiectum. In hoc enim solum dependet species quantum ad existentiam ab obiecto immittente vel subiecto sustentante, causalitatem autem existentiae Deus se solo supplere potest. Ceterum non potest supplere, ut cognitio eliciatur ab illa specie in sensu externo circa obiectum absens, eo quod essentialiter petit terminari ad obiectum ut extra existens, nec sufficit species impressa posita in sensu, sicut etiam in angelo, licet detur species innata, non potest repraesentare futuram contingens aut cogitationem cordis, quia talia obiecta non sunt in statu debito ipsi angelo. Et quando dicitur, quod dependentia ab obiecto in genere specificantis non petit existentiam, respondetur, quod specificatio absolute non petit, bene tamen specificatio ut talis, scilicet ut est circa obiectum ut externe et sensibiliter et modo experimentali attingendum, sicut notitia ut intuitiva petit obiectum praesens et existens, licet non sit notitia absolute.

Nec obstat, quod vulgo dicuntur aliqui videre rem intra terram occultam, ut qui dicuntur inspectores aquarum, vulgo zahories, qui aquam latentem sub terra vident et lynces dicuntur ultra parietes videre. Respondetur enim, quod etiam toto hoc concesso non videtur aliquid absens, sed id, quod intra terram vel ultra parietem vere existens est, quarum species valde tenues et imperfectas, utpote per illa corpora opaca vel eorum poros exeuntes, sibi tamen sufficientes propter nimiam perspicacitatem, res illas nobis occultas vident, quia maiori luce et specierum perfectione indigemus. Revera tamen multa ex his in fabulas reicienda sunt et illi aquarum inspectores non vident ipsas aquas infra terram, sed signa aliqua scaturientis undae, v. g. vaporem aliquem tenuem a terra illa exeuntem aut aliqua signa, ut tales herbas, talem odorem aut sonum, unde per discursum colligunt ibi esse aquam aut aliquid simile, et aliqua animalia ex similibus signis vel ex aliqua impressione humiditatis refugiunt transire per aliquem locum, infra quem est aqua. De lyncibus res est incerta nec facile credenda, quod visu externo ultra parietem videant.

Ad confirmationem respondetur, quod in speculo non videtur obiectum ipsum, sed imago illius, quae per refractionem lucis et specierum generatur, ut statim dicemus, et illa imago semper videtur ut praesens.

DE VISIONE REI IN SPECULO

Circa materiam tamen huius confirmationis DIFFICULTAS EST, quid videatur in speculo, an imago aliqua ibi denuo genita, an obiectum ipsum.

ET ALIQUI existimant non videri imaginem, sed obiectum ipsum, cuius est illa imago. Ita Conimbric. 2. de Anima cap. 7. q. 8. art. 2. et P. Suarez 3. de Anima cap. 2. n. 15., dicuntque esse communem sententiam perspectivorum.

Et fundamentum est, quia illa imago speculi nihil aliud est quam species visuales refractae ad oculos reflectentes. Sed species ipsae videri non possunt, quia in se non sunt lux neque color, sed qualitates intentionales vicem gerentes coloris. Ergo non sunt id, quod videtur, et sic non potest esse res visa imago speculi, nec sola nec simul cum obiecto, quia ipsa visibilis non est, cum sit ipsa species, sed per illas species inde refractas obiectum videtur.

Confirmatur, quia si ibi generaretur imago, deberet videri per speciem distinctam ab ea, quae immittitur ab obiecto, cum sit distincta res ab obiecto ipso. Si autem ibi distincta species ab imagine generaretur, sequeretur non fieri ibi reflexionem speciei, quia non est eadem species, quae eat et redeat, sicut requiritur ad reflexionem, ergo est distincta.

Confirmatur secundo, quia etiam experientia huic parti suffragatur, siquidem in specie visibili quaelibet pars repraesentat totum obiectum, ut patet, quia modicum quid speciei ponitur in oculo et videt totum. In speculo autem in alia parte videtur caput, in alia pes. Ergo id, quod ibi videtur, non est imago seu species. Similiter imago refrangitur in superficie speculi, id autem quod videtur, quasi in profunditate speculi videtur; ergo id, quod videtur, non est imago, sed species.

NIHILOMINUS oppositum tenet S. Thomas, qui saepius docet per speciem speculi videri speculum et ea, quae in speculo apparent, ut patet 1. p. q. 12. art. 9. in argumento "sed contra", et q. 8. de Veritate art. 5. in 2. argumento "sed contra", et in 3. dist. 14. q.1. art. 1. quaestiunc. 4. ad 1. "Quando", inquit, "videntur res in speculo, species istarum rerum non imprimuntur a rebus in sensu, sed a speculo. Unde imprimuntur omnes istae species ut conclusae in una specie speculi, non quod sit alia species speculi et alia rei visae in speculo". Quam auctoritatem attigit Suarez loco cit. n. 10. nec contra illam opponit aliquid, quod sit alicuius momenti. Est enim manifestum, quod si id, quod videtur in speculo, videtur per speciem ipsius speculi, non utique id, quod videtur, est per speciem obiecti, neque obiectum ipsum, sed aliqua imago genita in speculo. Quod expresse affirmat ipse Doctor Sanctus 3. p. q. 76. art. 3. et in 4. dist. 10. q. 1. art. 3. quaestiunc. 3., ubi inquit, "quod imago speculi non est ibi ut forma absolute quiescens in subiecto, sed aggeneratur ex reverberatione". Si ergo generatur imago, non ergo solum reflectitur species.

ET RATIO EST, quia si solum fieret reflexio speciei, et non generaretur imago ex illa reverberatione, sufficeret speciem visibilem impingere in quodcumque opacum, ut inde reflecteretur et veniret ad oculum, siquidem hoc ipso, quod tangit in opacum, non transit ultra, sed reflectitur, sicut lux quando incidit in opacum. Cur ergo species reflectens ex quocumque opaco non efficit visionem sui obiecti, sed solum quando reflectitur ex speculo, nisi quia non sufficit sola reflexio speciei, sed requiritur generatio imaginis, quando invenitur diaphanum densum terminatum aliquo opaco, ubi fiat reverberatio lucis et specierum, quae illam imaginem generet.

Item videmus, quod si speculum ponatur ex opposito radiorum solis, non redditur in eo similitudo obiecti oppositi, et tamen species tangens opacum in interiore parte speculi non transit ultra, sed reflectitur, neque illa reflexio impeditur ex radiis solis, sed magis iuvatur. Ergo cum non videatur aliquid in speculo sic posito contra radium solis, ideo est, quia non sufficit reflexio speciei, sed requiritur generatio imaginis ex illa reverberatione in diaphano terminato per aliquod corpus opacum et obscurum. Impeditur enim hoc, si feriatur speculum directe a radiis solis, quia illi radii multiplicati tollunt omnem obscuritatem corporis opaci sicque impediunt generationem imaginis in speculo illamque dissipant.

Denique si solum fieret reflexio speciei a speculo ad oculum, cum quaelibet pars speciei eodem modo repraesentet totum integrum obiectum, sicut est in se, a quocumque speculo reflecteretur species, eodem modo semper repraesentaret totum obiectum, siquidem ex quocumque speculo reflectit saltem aliqua particula speciei. Constat autem, quod in parvis speculis repraesentatur valde parvum obiectum, in aliis vero in tota sua quantitate. Ergo signum est non sufficere reflexionem speciei, sed generari imaginem, quae iuxta diversam dispositionem speculi aliquando est minor, aliquando maior, et illa est, quae videtur, non autem obiectum directe.

AD FUNDAMENTA OPPOSITA respondetur imaginem illam speculi, quae videtur, non esse ipsam speciem visibilem inde reflectentem, haec enim non est visibilis ut quod, sed est id, quo res aliqua videtur. Est ergo imago generata ex reverberatione specierum et lucis in diaphano denso terminato aliquo corpore opaco et obscuro, sicut etiam in nube obscura et habente partes anteriores roridas generatur iris ex radiorum solis reverberatione non dissipantis obscuritatem nubis.

Quomodo autem qualitas intentionalis possit esse ratio generandi illam imaginem, quae imago utique realis est, cum sit visibilis, licet non habeat ibi radicalem permanentiam ideoque apparens dicatur sicut colores iridis? Respondetur, quod species intentionalis se sola non habet vim generandi colorem illum naturalem, cuius est repraesentativa. Non tamen est inconveniens, quod ex refractione lucis modificata et coniuncta refractioni specierum generetur imago illa apparens, ita quod lux refracta sit principium generandi colorem illum apparentem, sicut ex refractione lucis in nubibus videmus generari colores apparentes. Species autem intentionalis etiam refracta se habet ut modificans illam lucem, ut talis determinatus color vel figura resultet ex eius refractione in speculo, sicut etiam aliquando generantur imagines solis in nubibus ex refractione radiorum solis et speciei illius, quae vocantur parelii, de quibus egimus in tract. 4. Meteorolog. cap. ultimo. Itaque licet species intentionalis non sit ex se productiva veri et naturalis coloris, sed solum repraesentativa, non tamen repugnat, quod refractio speciei intentionalis sit modificativa refractionis lucis ad generandum imaginem talis vel talis coloris. Verum quidem est, quod ad hoc requiritur, quod refractio lucis sit fortis et vehemens et corpus speculi tersum et uniforme, quia, ut dicit D. Thomas 3. Meteorolog. lect. 8., uniformitas seu regularitas speculi facit colorem apparentem esse unum. Si vero debiliter refrangatur lumen vel speculum non sit uniforme, causatur diversitas colorum, sicut videmus in iride et in aliis similibus coloribus apparentibus. Si autem partes roridae in nube fuerint uniformes et intus fuerit spissa, ita quod fortiter refrangat lumen solis, apparet quasi alter sol in speculo et sic formantur parelii, ut dicit S. Thomas locis cit. Quare ex luce et specie refractis nata est generari imago apparens eius rei, quam repraesentat species.

Ad primam confirmationem respondetur imaginem generatam in speculo videri per speciem ipsius speculi, ut diximus ex D. Thoma locis cit., quod intelligendum est per speciem speculi non absolute, ut vitrum quoddam est, sed ut affectum luce et speciebus refractis, sic emittit ex se speciem repraesentantem vitrum cum tali luce et imagine formata, sicut iris videtur per speciem nubis roridae illustratio a sole.

Ad secundam dicitur experientiam illam primam potius esse pro nobis. Si enim quaelibet pars speciei repraesentat totum, ut est in se, consequenter quaelibet pars speciei reflectens, si non generaretur imago, repraesentaret totum obiectum, ut in se est, cum tamen videamus, quod in parvis speculis videtur imago valde parva, quia scilicet generatur ibi imago non iuxta perfectam uniformitatem speculi, sed inaequalis vel pusilla. Secunda vero experientia nihil obstat, quia species et lux non refrangitur in superficie speculi, ubi est diaphanum, sed in profundo, ubi est terminatum ab opaco obscuro, et quia ibi fit refractio, ibi videtur imago. Vel secundo dicitur, quod sicut in iride videtur color esse in parte spissa et terminata nubis, licet revera colores non generentur nisi in partibus roridis et externis, quia visus non discernit propter distantiam partes externas et roridas pubis ab internis, ita in speculo, licet imago sit in superficie speculi, videtur tamen esse in profundo, ubi terminatur et fit refractio, quia visus non discernit distantiam inter superficiem primam et terminationem ultimam, nisi valde appropinquet. Et ratio huius redditur a D. Thoma 3. Meteorolog. lect. 6. digressione de coloribus iridis q. 4., quia quando unum corpus distans videtur per aliud, tunc videtur esse in eadem superficie cum ipso, et cum nubes videatur per iridem vel iuxta, videtur in eadem superficie cum ipsa. Sic imago videtur in speculo tamquam in profundo, quia terminatio speculi ubi fit, refractio videtur mediante superficie et quasi in uno cum illa.