ARTICULUS II. UTRUM NECESSARIO SINT PONENDA SPECIES IMPRESSAE IN SENSIBUS.

Varias hoc NOMEN species significationes habet, ut diximus ex Porphyrio cap. de Specie. Inter alia significat rem speciosam seu formosam aut formatam, et consequenter a forma species nominatur. Unde ulterius derivatum est nomen ad significandum speciem repraesentativam alterius modo intentionali, quia videlicet repraesentat alterum eique assimilatur solum formaliter, ita quod non existit in eadem materiali entitate, in qua obiectum repraesentatur, sicut species lapidis in oculo ita repraesentat lapidem, quod non est lapis materialiter et entitative. Et ita propter specialem rationem formae vocantur species, quia ita pure repraesentant id, quod formaliter est in obiecto, quod materialem eius entitatem exuunt, et ita sunt ipsum obiectum formaliter et pure repraesentative.

INQUIRIMUS ergo, an ad formandam cognitionem in sensibus requirantur istae similitudines seu species gerentes vicem obiecti et loco illius informantes potentiam sensitivam ad producendam cognitionem, et consequenter quod teneant se ex parte principii cognoscendi concurrendo cum potentia ad elicientiam actus. An vero ex parte termini requiratur aliqua species seu similitudo, quae tamquam expressa repraesentet obiectum per modum termini, art. seq. inquiremus.

IGITUR non defuerunt, qui negaverint requiri speciem impressam, inter quos recensentur aliqui antiqui ut Plotinus, Galenus, Porphyrius. Ex Peripateticis autem Durandus in 2. dist. 3. q. 6. n. 10. negavit requiri species intentionales, et Valles in 2. Controvers. cap. 28. et quoad sensus externos eas negaverunt plures Nominalium, ut Ocham, Gabriel, Gregorius, et alii, qui citantur apud Conimbric. 2. de Anima cap. 6. q. 2. art. 1.

Fundamenta sumi possunt ex variis difficultatibus, quae ex positione talium specierum resultant:

Prima difficultas est, quia valde difficile intelligitur ista specierum natura. Nam vel istae species sunt similes obiecto entitative et realiter vel dissimiles. Si dissimiles, quomodo possunt repraesentare res illas, cum quibus convenientiam non habent, et fundare intentionalem seu repraesentativam similitudinem in reali dissimilitudine et disconvenientia? Si sunt similes realiter et entitative, evertitur totum fundamentum ad ponendum istas species. Nam si ideo ponuntur, quia obiecta secundum suam entitatem realem, v. g. lapis aut equus, non possunt informare potentiam, similiter neque species poterit, si est entitative sicut ipsum obiectum in se. Et urgetur amplius difficultas, quia species non potest dici similis obiecto ex eo, quod habeat convenientiam cum obiecto: Neque in substantia sicut duo individua, sic enim non posset informare potentiam. Neque in accidente sicut imago, tum quia alias species coloris v. g. esset color, et sic subiectum, in quo poneretur, redderet coloratum, quod nullo modo videmus; tum quia non est expressa similitudo, quod requiritur ad imaginem, sed solum impressa et tamquam instrumentum, quo potentia tendit in obiectum, et quia facit tendere ad illud, dicitur similitudo intentionalis, quod est esse similitudinem valde analogam et secundum quid, quia scilicet facit tendere in obiectum, non quia illi assimilatur.

Secunda difficultas est, quia non apparet, quomodo species istae informent et faciant unum cum potentia. Nam vel ponuntur in potentia ut res cognitae vel ut formae informantes. Primum stare non potest, quia species ipsae non sunt visibiles nec cognoscibiles tamquam obiecta; restaret enim eadem difficultas, quomodo talia obiecta cognoscerentur sine speciebus informantibus potentiam, licet ex alia parte etiam sit difficile, quomodo species illae non cognitae ducant in cognitionem obiecti. Si dicatur secundum, vel illa informatio est entitativa et realis sicut substantia, vel accidens informans, vel est aliqua informatio tertia distincta, quae nec sit substantialis neque accidentalis. Hoc secundum non est intelligibile, neque enim realis unio intelligi potest, quae nec sit substantialis neque accidentalis, sicut nec forma aliqua datur, quae non sit substantia vel accidens. Primum vero non sufficit, quia species saepe inhaerent potentiae realiter, nec tamen cognitionem causant, ut patet, cum species conservantur in memoria, nec tamen actu recordamur obiecti. Ergo alia est unio intentionalis, qua actu nobis unitur obiectum in ordine ad cognitionem, et qua nobis inhaeret species tamquam accidens quoddam; praeterquam quod informatio intentionalis non ordinatur ad constituendam unam tertiam naturam, quia ex repraesentatione et potentia non constituatur aliqua natura realis, sed ipsa potentia fit ipsum obiectum repraesentatum in alio esse, ut dicit Commentator relatus a Caietano 1. p. q. 14. art. 1. Nam repraesentatio, ut repraesentatio est, non constituit naturam realem, quia haec est repraesentabilis, non repraesentatio, sed ipsam rem reddit praesentem potentiae, et haec praesentia unio quaedam est repraesentativa et intentionalis, quae ita ordinatur ad coniungendum obiectum potentiae, quod illa coniunctio non constituit ex obiecto et potentia aliquam naturam, quae videtur unio inexplicabilis, cum non sit accidentalis neque substantialis.

Et ex hoc nascitur tertia difficultas, quia species secundum se neque est substantia neque accidens, ergo non est ponenda tamquam aliquid reale. - Consequentia patet, quia omnis entitas realis adaequate dividitur in substantiam et accidens. - Antecedens probatur, quia speciei accidit, quod sit substantia vel accidens. Nam substantiae separatae seipsis informant intellectum per modum speciei, ad cognoscenda vero reliqua obiecta extra se indigent specie superaddita, quae est accidens. Ergo ex ipsa propria et formali ratione sua non sunt accidens nec substantia et consequenter nihil. Et ad idem facit, quod diximus, quod non ordinatur species formaliter ut repraesentativa ad constituendam aliquam naturam. Unde potest Deus supplere se solo vicem speciei in intellectu beati sine hoc, quod aliquam compositionem faciat cum illo.

Quarta difficultas est circa causationem passivam talium specierum. Non enim videntur educi ex subiecto, quia earum esse est intentionale et repraesentativum, ergo prout sic non educitur ex potentia reali. Nec videntur effici ab obiecto, quia obiectum habet esse imperfectiori modo, id est modo materiali, species autem nobiliori modo, utpote quia habent esse abstractius et minus concretum. Nec potest recurri ad coelum, quod sit causa illarum, alias cessante motu coeli cessaret specierum productio, et sic nulla res visibilis post diem iudicii videri posset. Et est eadem difficultas de coelo ipso, quomodo producit speciem sui; nam eodem modo reliqua obiecta producent. Ex alia vero parte inconveniens est, quod omnia obiecta sint agenda ita aequivoca et eminentia, quod possint producere speciem, quae sine dubio est effectus aequivocus respectu obiecti.

Confirmatur, quia si educantur species ex subiecto extenso et corporeo et in eo subiectentur, ergo ipsae species extensae sunt sicut alia accidentia et per actionem alterativam educuntur. Utrumque autem est inconveniens. Nam species visibiles sine ulla alteratione medii transeunt per illud, et similiter in quolibet puncto totum obiectum repraesentant; in quocumque enim puncto ponatur oculus in medio, totum et integrum obiectum percipit, ergo sunt independentes ab extensione.

Quinta difficultas est circa causationem activam ipsarum specierum, scilicet quo genere causandi concurrant cum potentia ad cognitionem. Neque enim potest esse concursus effectivus, quia effectio cognitionis debet esse vitalis, species autem cum ab exteriori principio proveniat, vitalem concursum habere non potest in ipsam elicientiam cognitionis. Et deinde, quia in isto influxu effectivo species non potest esse aeque principalis, cum potentia principalius sit vitalis, et species supervenit ipsi tamquam determinans, et sic in agendo est subordinata et inferior ipsi potentiae. Unde salvari non poterit ratio speciei in substantiis separatis, quia non possunt subordinari potentiae. Si vero dicatur speciem concurrere in genere causae formalis, imprimis non potest esse causa formalis intrinseca, cum species non informet ipsam cognitionem, sed potentiam, neque in genere causae formalis extrinsecae, quia non se habet ut exemplar et idea, sed ut principium cognoscendi quo, non ut res cognita, ad quam respiciat operans. Nec se habet ut obiectum extrinsecum, sic enim sufficeret obiectum extrinsece positum sine specie interius informante. Ergo non potest explicari, quo genere causae concurrat.

Sexta difficultas est, quia alias species solum posset repraesentare rem praesentem, cum tamen videamus nos cognoscere absentia et impossibilia et entia rationis. Sequela probatur, quia species est similitudo repraesentativa virtualis vel formalis, et utroque modo requiritur inter repraesentans et repraesentatum relatio realis. Si autem obiectum non sit praesens vel existens, realem relationem habere non potest, ergo nec manere similitudo repraesentans.

Ultimo circa potentias sensitivas est specialis difficultas, quia species ad hoc ponuntur, ut determinetur potentia ab eis loco obiectorum. Sensus autem externi habent obiecta praesentia physice, et aliqui immediate sibi coniuncta, ut tactus. Ergo sufficienter ab ipsis obiectis determinatur sine alia specie. Imo et lucem videri sine specie aliqui existimant, de quo seq. quest. Quod non currit in intellectu, quia cum spiritualis sit, non sufficit praesentia obiecti corporalis, ut ab eo moveatur, quia spirituali modo moveri debet, ideoque requirit speciem spiritualem superadditam determinantem illum.

NIHILOMINUS communi philosophorum consensu receptum est, dandas esse species intentionales impressas pro potentiis cognoscitivis, licet in explicanda natura et affectionibus harum specierum varient auctores propter earum elevationem super alias formas.

Igitur dari istas species quibus mediantibus uniatur obiectum potentiae non in sua entitate materiali, sed in quadam repraesentatione et intentione, affirmat Aristoteles in multis locis. In 2. de Anima textu 121.: "Sensus", inquit, "est susceptivus specierum sine materia"; et in 3. de Anima textu 138. et textu 3. et 7. ponit intellectum recipere species intelligibilium, ubi videri potest D. Thomas lect. 7. Et libro de Memoria et Reminiscentia cap. 1., lect. 3. apud D. Thomam, dicit, in memoria manere "veluti picturam seu effigiem rei sicut cum signatur aliquid annulo". Similiter S. Dionysius 7. de Divinis Nominibus et saepius in libro de Coelesti Hierarchia intellectus angelorum dicit esse plenos formis seu speciebus. Item S. Augustinus 10. Confess. cap. 10. et 12. super Genes. ad litteram cap. 6. n. 15. et 11. de Trinit. cap. 2. et 9. de Trinit. cap. ult., et D. Anselmus in Monologio cap. 36. Apud D. Thomam passim hoc ipsum occurrit, et specialiter videri potest 1. p. q. 55. art. 1., q. 79. art. 2., et 3. Contra Gent. cap. 49., et opusc. 13. et 14. et alibi saepe.

Necessitas ponendi istas species deducitur tum ab experientia, tum a ratione.

AB EXPERIENTIA et in sensibus externis, qui cognoscunt in praesentia obiecti, et in internis, qui in absentia rerum cognoscunt. In sensibus externis sumitur experientia tum in sono, tum in visu. Non enim sufficit sonum esse praesentem intra sphaeram nostri auditus, ut statim audiatur, ut patet, cum a longe fit ictus et non statim percipitur. Ergo non sufficit sola et mera praesentia obiecti, ut percipiatur a sensu, sed aliquid ab obiecto emittitur ad sensum, quo cognoscatur, et hoc vocamus speciem. In visu constat, quod obiectum positum intra sphaeram visus debiliter videtur, si est distans, et melius, si appropinquat. Ergo aliquid virtutis emittit, quae per distantiam debilitatur et propinquitate roboratur. Si enim nihil virtutis emitteretur, non esset ratio, cur eodem modo non operaretur intra totam illam distantiam, cum obiectum non est occultatum, sicut si ignis sine diffusione caloris calefaceret, eodem modo calefaceret distans vel propinquum, dummodo esset intra praesentiam subiecti. Ad haec stante obiecto in eodem situ, in quo non bene discernitur, si admoveantur perspicilia, clarus apparet, et si perspicilia habeant plures angulos, res videntur multiplicatae. Ergo signum est, quod datur aliquid virtutis emissae ab obiecto, quod vocamus speciem, quia haec mutatio non fit in ipso obiecto, illud enim videmus immutatum, ergo fit in aliquo praeter obiectum, per quod fit repraesentatio et visio, et hoc dicimus speciem. Denique illud, quod videmus in speculo, non est, quia ibi ponatur obiectum, cum potius manere possit retro videntem, et tamen in speculo apparet. Ergo aliquid est praeter obiectum, quod facit illam reflexionem ad oculum et illam apparentiam rei positae retro nos, et illud quidquid sit, speciem vocamus, quia repraesentationem facit obiecti.

Ex internis sensibus deducitur experientia, quia cognoscimus res in absentia et in somnio. Ergo oportet, quod aliqua similitudo seu aliquod vice obiecti sit in illis potentiis, ratione cuius obiecta ipsa cognoscant. Nam si nihil remanet et obiecta praesentia non sunt, unde potest potentia se determinare ad cognoscenda ista obiecta potius quam illa, et unde habet repraesentationes illas, quas clausis oculis et in absentia obiectorum nos sentire experimur.

Dices manere quidem aliquam repraesentationem tamquam picturas relictas ex sensibus, in quas tamquam in obiecta et terminum cognitionis feratur cognitio sensuum internorum. Contra est, quia si dantur istae imagines sic expressae, illae utique sunt intentionales similitudines, neque enim materiales imagines intra sensus generantur vel ponuntur, sed solum qualitates aliquae repraesentativae. Nam vel illae imagines materiales sunt et constant veris coloribus et figura, vel solum repraesentationes colorum et figurae sunt, non verus color. Si hoc secundum, sunt species intentionales, id est qualitates repraesentativae rerum, non res ipsae. Si primum, tales colores vel subiectarentur in ipsis sensibus, et sic alterarent illos et coloratos redderent aut sonantes, si esset qualitas soni etc., vel subiectarentur in alio subiecto, quod ingrederetur ad sensus, et sic multae substatiae defluerent ab obiectis ad sensus, quae fuit antiquorum philosophorum sententia, quod defluerent ab obiectis ad sensus atomi seu particulae, quibus res repraesentantur, ut dicit Boetius libro 5. de Consolat. metr. 3. Sic autem multum impediretur sensus, tum externus tum internus, a tot substantiis, quibus insarciretur ad cognoscendum, ipsaque obiecta per hoc, quod multum viderentur, tandem consumerentur diffluendo in istas particulas; quae omnia absurda sunt.

RATIONE eadem veritas stabilitur, quia potentia quantumcumque habeat virtutem efficiendi vitaliter actum cognitionis, dependet ab obiecto, ut simul cum ipso cognitionem eliciat. Et hoc ideo est, quia potentia per cognitionem debet esse assimilative vitaliter, non solum ea communi ratione, qua omne agens intendit assimilare sibi effectum eo modo, quo potest, sed speciali ratione, quatenus tendit ad uniendum et coniungendum sibi obiectum et trahendum ad se. In qua cognitione seu operatione non fit assimilatio per hoc, quod potentia operans faciat aliam potentiam sibi similem, sed solum facit simile seu assimilationem ex parte obiecti. Circa hoc enim operatur et negotiatur potentia, nec intendit in hac assimilatione propagationem et multiplicationem sui, sed solum manifestationem aut expressionem aut unionem actualiter exercitam erga obiectum. Non potest autem potentia emittere ex se vitaliter hanc assimilationem et unionem seu tendentiam erga obiectum nisi cum concursu ipsius obiecti. Et non sufficit terminari ad obiectum, quia ut terminetur ad obiectum, debet egredi a potentia ut determinate tendens ad illud obiectum, ad quod terminatur, siquidem notitia est partus quidam potentiae determinatus circa hoc obiectum eique potentiam assimilans. Ergo necesse est, quod non a sola potentia procedat, quae indifferens est ad multa obiecta, sed etiam ab obiecto, ut illi assimilatio fiat. Imo etiamsi virtus potentiae sit determinate erga tale obiectum in ratione viventis, non tamen est determinate in ratione foecunditatis, nisi ab obiecto perficiatur et determinetur, sicut virtus feminae licet sit determinate ad generandum, dependenter tamen a foecunditate viri. Non potest autem exire cognitio ab obiecto ut extra, sed ut est intra ipsam eamque actuat et afficit media specie sui, eo quod ille actus seu cognitio vitaliter exit a potentia. Et quando exit ab ipsa, exit ut determinatus et specificatus circa tale obiectum, et non potest exire seorsum ab obiecto et seorsum a potentia, quia ab obiecto ut est extra non potest exire vitaliter, nec ut entitas unica et indivisibilis, cum multum distet aliquando obiectum a sensu. Oportet ergo, quod aliquid loco sui et repraesentativum sui ponat in potentia, ut exeat cognitio ab ipsa cum sua determinatione et specificatione et dependentia, quam habet ab obiecto per unicum et indivisibilem partum et vitalem processionem potentiae.

Et quod ista actuatio et determinatio intrinseca potentiae debeat fieri per speciem, constat, quia ipsum obiectum nisi intrinsece immutet et actuet potentiam, non relinquit eam magis potentem magisque determinatam ad tale obiectum quam ad aliud, sed in eodem statu, atque si non esset obiectum. Ergo non relinquit in ea principium, a quo dependeat vere et in re determinatio illius actus, et exeat vitaliter actus ut determinatus est. Oportet ergo, quod sit aliquid vice obiecti tamquam similitudo et species eius. Quod praecipue apparet requiri, quando obiectum est absens et cognoscitur in absentia, aut quando est in longinquo, aut quando est corporeum et intelligitur spiritualiter ab intellectu. Generaliter vero in omni cognitione id requiritur, quia unio obiecti ad potentiam non debet fieri solum realiter et secundum conditiones et modum unionis realis et entitative, tum quia sine ulla alteratione et immutatione physica ipsius potentiae fit; tum quia non ordinatur ad constituendum unum esse physicum vel naturam ex potentia et obiecto, quia repraesentatio sola obiecti non constituit naturam tertiam, quae ex repraesentatione et potentia coalescat, quia si natura resultans est quaedam physica natura, non potest constare aliquo, quod sit tantum repraesentatio; et non physicum. Solum ergo potentiam repraesentative et cognoscibiliter perficit et cum ea componit intentionaliter, non physice, licet ut accidens inhaerens est, etiam physice actuet. Sed hoc per accidens est ad formalitatem speciei, ut vice obiecti praecise repraesentat. Tum denique, quia sunt sine contrarietate physica. Ea enim, quae physice contraria sunt, ut album et nigrum, in visu non contrariantur, sed simul sunt. Non ergo est immutatio physica, sed intentionalis et repraesentativa et conditionibus physicae immutationis carens.